PL 98, col. 142
Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne
testatur [(ep. 51, al. 54)] . Is enim post Langobardos
exactos ab archiepiscopo Ravennate molestiam excussurus,
scribit Carolo: « Quemadmodum tempore
domni Stephani papae, qui illuc Franciam profectus
est, cui et ipsum exarchatum traditum est, ita et
nostris temporibus eum sub nostra potestate disponere
atque ordinare volumus. »
XVIII.
Ex quibus etiam patet meliorem exarchatus
conditionem sub Stephano fuisse quam sub Paulo.
Nihilominus nullam aut a Langobardis aut a Graecis
civitatem Paulo ablatam esse comperio. Devastationes
tantum et praedae inter Romanos et Langobardos
factae inveniuntur: quare utrinque res repetitas
constat [(ep. 29, 38, 39, 40, al. 17, 24, 14, 26)] .
Praeterea fines, territoria, patrimonia a Langobardis,
fallendi artem callentibus, nunquam plene restituta
occurrunt [(ep. 18, 20, 33, 42, al. 15, 21, 30, 19)] .
Civitates omnino quatuor ex iis quarum neque obsides
dati ab Aistulphi legatis, neque claves traditae,
quae in confessione beati Petri ponerentur, recenseri
video [(ep. 17, 18, al. 29, 15)] : neque initam earumdem
possessionem Paulo pontifice invenio. Hinc tamen
colligi posse arbitror quod reliquas omnes aut
praedecessor Stephanus ab Aistulpho, seu Desiderio,
aut ipse Paulus 126 ab hoc supremo Langobardorum
rege obtinuerit. Rei argumentum locupletissimum
ab Augustis Orientis suppetit, qui nullum lapidem
non moverunt, ut amissas ob impietatem et
socordiam ditiones apostolicae sedi eriperent. Ii siquidem
frequentibus legationibus Francorum regis
benevolentiam captare, et calumniis a Romani pontificis
amicitia eum avellere non semel moliti sunt [(ep. 37, 40, al. 20, 26)] .
Praeterea exarchatum et
Pentapolim, ipsamque urbem Romam, se aggressuros
dictitantes, magnumque armorum apparatum
jactantes, pontifici duntaxat et Romanis metum incussere [(ep. 25, 26, 27, 28, 33, al. 34, 28, 37, 42,
30)] .
Jactantes, inquam; nam usque ad Adriani tempora
minitati tantum sunt Romanis. Tum vero cum
Beneventanis Langobardis juncto foedere, obtentu
restituendi Adelgisi in regnum majorum, ad arma
etiam, conatu licet inutili, ventum esse ex Adriani
epistolis constat.
XIX.
Ad catholicam vero fidem et sacrarum imaginum
cultum quod attinet, summa fere omnium
epistolarum hujus sancti pontificis est catholicae
fidei, ac traditionis Patrum defensio; namque hoc
vocabulo sacras imagines designat. Quamvis enim
Pippinianae donationis satageret, ut aequum erat,
non aerarii opulentiam, ut nonnulli arbitrantur, sed
populorum salutem spectabat, ne scilicet in Graecorum
potestatem redeuntes, illorum haeresi contaminarentur;
quam plane potestatem populi ipsi aversantes,
pontificiam dominationem appetebant [(ep.
15, al. 36)] . Hinc est quod patrimonia caeterosque
proventus ad pauperum ac peregrinorum sustentationem
addictos, necnon ad fovenda ecclesiarum
lumina aliasque erogationes non paucas nec modicas
necessarios, impensius etiam quam civitates et loca
ditionem amplicandia, repetentem videre est hunc
pontificem et ejus successorem Adrianum. Catholicae
autem fidei non solum in Occidente, sed in Oriente
etiam, conservandae prima et potissima ejus cura
fuit. Quam rem apprime testatur gaudium illud
ingens quo fere exsultans litterarum Cosmae patriarchae
Alexandrini exemplum Pippino transmisit, ut
de orthodoxa fide apud Orientales acerrime ab episcopis
vindicata secum laetaretur, eoque magis ad
propugnandam in Occidente incumberet [(epist. 31,
al. 35)] . Nec non laetitiae plena epistola alia ad Carolum
et Carolomannum [(epist. 30, al. 40)] , cum legato
ex Francia Romam redeunte ex eorum litteris
accepit, imitaturos patrem in constanti atque perpetua
catholicae fidei et sanctae Ecclesiae defensione.
Haec sane conveniunt cum sanctissimis hujus pontificis
moribus, quos 127 apud Anastasium scriptos
nemo inobservatos praeterit; et cum eo cultu quem