PL 98, col. 143
Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne
catholica omnis Ecclesia, postquam mortalem vitam
cum coelesti commutavit, illi tribuit. Nosque ejusdem
paternam domum in ecclesiam, cui cognomen sancti
Silvestri in Capite, conversam, quam scilicet incolerent
Graeci monachi ab iconomachis expulsi, hodieque
suspicientes, dicacitatem novatorum ridemus,
falsasque aliquot recentiorum ex nostris opiniones
miseratione magis quam admiratione dignas judicamus.
XX.
Et vero cuinam stomachum non moveant
hujusmodi opiniones, quae si serio expendantur, a
novatorum dicacitate profectae esse comperientur?
Pudet me ea referre quae typis vulgata Italico idiomate
ab omnibus legi possunt. Unum silere non debeo,
quod sinceris sancti pontificis sensibus parum
concinne, ut ea ferebat aetas, expressis esse abusos
novatores, queis coelestium consortio frui nefas erat,
nihil miror: at ingenti dignum admiratione mihi
videtur, scriptores catholicos indignitatem istam
imitatos. Sed praestat coeptum de epistolis sermonem
prosequi. Quantam quis adhibeat diligentiam ut
Paulum Romae principem fuisse neget, ancipiti aliqua
ejusdem sententia ex una et triginta epistolis excerpta,
inanem ludit operam. Tricesimus jam annus
fluebat, cum sancta respublica, seu Roma et ejus
ducatus, imperiale jugum excusserat legitima ex
causa religionis; quarto inde anno eadem respublica
a Francorum rege magnum habuerat incrementum,
exarchatu et Pentapoli antiquae ditioni adjunctis;
cum Paulus ad beati Petri cathedram ascendit: ducatui
Neapolitano, tum maxime angusto, qui unus,
praeter ultimam Calabriam et Siciliae insulam, Graecis
in Italia remanserat, dux Stephanus praeerat,
« qui in primo sui regiminis ingressu praecepit dari
pecuniam sui reditus domino papae, et quod unusquisque
debitam obedientiam Romanae Ecclesiae exhibeat.
Quapropter valde amatus fuit ab eodem domino
papa, et promisit quod si contigerit quod dominus
imperator mitteret adversus Romam suos
milites, ipse dux adjutorium ferret ei cum suis militibus: »
ut docet Chronicon Neapolitanum a cl.
Pratillo editum [(Hist. Langob. tom. III, p. 32)] , cum
scriptore synchrono Pauli gestorum apud Anastasium
consentiens. Quae Neapolitani ducis societas
cum pontifice spem omnem Graecis auferebat mediterranea
tentandi. Praeterquam quod exarchatu adhuc
stante, neque Eutychius exarchus cum foederato
rege Langobardorum praevaluerat adversus Romam;
neque exhilaratus dux Neapolis resistere potuerat
Romanis; imo sua nece suorumque captivitate
exemplum dederat posteris, ne Graecorum accisas
Italiae res excitare auderent. 128
XXI.
Quamobrem, ubi Paulus audivit Graecos
parare classem adversus Ravennam et Romam,
quaesivit is quidem per Pippini auctoritatem auxilia
a Spoletanis et Beneventanis, Tuscanis etiam adjunctis,
ut vim repelleret: causas vero addens cur
Graeci ista molirentur, non defectionis meminit Romanorum
a Graecis, nec recentis Ravennatum ac
Pentapolensium adjectionis veteri ditioni factae, quibus
haud dubie Graecos moveri oportuit, sed potissimam
adduxit causam unde defectio ipsa, incrementa
dominii, et praesertim amicitia et societas cum rege
Francorum nata erant; catholicae nimirum fidei et
sacrarum imaginum insectationem [(epist. 25, al. 34)] .
Quae plane causa, utcunque minus commode audiat
apud novatores atque eos qui, religionis nulla ratione
habita, de rebus civilibus loquuntur, maximi
momenti erat Pippino, quippe quae una Graecas
omnes artes ut susdeque haberet effecit. Jam vero
eos qui stupent quare pontifex non dixerit, iratum
Copronymum ob usurpatum dominium Romae, quod
ante annos triginta Augusti patris tempore defecerat,
rogare lubet cur perinde non stupent, ne exarchatus
quidem invasione excitatum dici, qui paucis ante
annis Romanae ditioni accesserat? Alibi etiam mirantur
pontificem nuntiare Pippino sex patriciorum