PL 99, col. 1234

Epistolae (Ascaricus; Tusaredus), J. P. Migne

His exemtis salutis officio mitto et meminationes
sanctorum vestris sacris auribus pando, et ut pro
me orare dignetis rogo, et ut mea abluantur piacula
et liberer ab infidelibus qui sunt in Judaea. Per vos
illos domnos et communes dulcissimos filios sospiturae
exposco.
II. TUSAREDUS ASCARICO.
Recensita litterarum vestrarum serie jucundum
Dominus reddidit animum meum, ob quod vestrae
mihi patuere salutis indicia. Nam si mihi plures maneret
lingua loquellus, non possem edicere quae
meum cor inlustraberit gaudium, quove exaltaverit
in jubilo ut etiam metum longinquo tempore redivibum

gaudium amoris vestri, lacrimas fluere fecerit
et moerore veternum relebaberit. Mox vero ut perlecta
est ipsa relatio quasi e poliandro suscitatus
statim Jhoannes anxietates forinsecus et extrinsecus
manibus cordis dextera laebaque abiciens ad turrem
David quem canticum canticorum canit videlicet fortitudinem
Scripturarum, in qua mille clippei pendent
et omnis armatura fortium concito gressu cucurri,
ut ex ea vel unum clippeum frumeumque
tollerem, per quod tutus a bos [ Forte, ambos] te
dulcem fratrem a Sodomis eriperem et suae prosperitati
restituerem. Hinc mihi supra mella dilecte quia
non omnes codices quos volui presto habui cum
grandi audacia vestris orationibus fretrus [fretus]
ex eadem turre unum clippeum primum Gregorium

adprehendi atque ex eo modicum summatim carpsi,
quod ad illorum controversiam, de quo satis opponatur,
quae per pauca de qua loquimur huic opellae
affigenda sunt. Contemtio enim, ut ait Apostolus, ad
nihil utile est, nisi ad subversionem audientium.
Melius isti qui sapientiae contradicunt facerent, si
saperent ad sobrietatem, quae ut scisma parvulis
sensu in ecclesia generarent. Praepulchre agere debuerunt,
si cum apostolis sederent in civitatem quoadusque
induerentur virtutem ex alto, et quum in
corde suo absconderent eloquia Domini ut non peccarent,
nec hoc dicimus ut non inquirant, sed ut
altiora mysteria Spiritui sancto derelinquant. Sufficeretque
illis cum Raab meretrice in Jherico per
fenestram coccum emittere, videlicet per oris confessionem

Christum crucifixum credere et salbari,
audirentque Paulum vas electionis dicentem: Non
me fateor plus scire quam Christum et hunc crucifixum,
nam qua isti fronte ad ampliora mansionum
itinera, videlicet ad decimam, in qua manna fluitur,
vicesimum, tricesimum ceterisque duabus, per quas
majora intelliguntur sacramenta, jam quasi doctissimi
gressum tendunt, scalam ascendere vel descendere,
illum cupientes quem vidit Jacob, qui necdum
tenuissimum tramitem callere primae secundae tertiae
quartae quintae sextae septimae octavae nonaeque
culcurrunt. Egressi de Egypto desudent primum
in eremo per multis anfractis atque angustiis, pugnent
cum regibus Seon et Og i. e. cum vitiis seu

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.