PL 99, col. 1235

Epistolae (Ascaricus; Tusaredus), J. P. Migne

cum diabolo, per quos scisma et eres in Ecclesia
oriuntur, sicque ad mannam comedendum accedant.
Nam et eadem manna non plus colligi praecipitur,
quam quod sufficeret, si quid superfluum reponebatur
vermibus bulliebat. Intelligant quae dicimus;
nos vero non oportet illorum sequi vesania qui in
ecclesiam per scisma et contemtiones inaniter laborant
sciolos se affecturae cupientes sed declinare
et ubi illorum interrogationibus non debemus in
astutia neque adulterare verbum Dei, sed loqui scita
in manifestatione veritatis, nescita relinquere Spiritui
sancto, ut juxta Esayam usque nostrae fidelis
sint ut regem nostrum videre in decore mereamur.
His praefatis quia de illorum sanctorum quos ab
inferni claustra mediator Dei et hominis Christus

Jesus eruere dignatus est in vestra epistola mentio
est facta, ideoque ex majorum nostrorum codicibus
sententias quas carpsimus huic paginae, ut nos vestra
sanctitas facere maluit, licet non ut volui sed
ut potui scriptas protrahi.
1.
Quod ante adventum mediatoris Dei et hominis
omnes et boni et mali ad inferni claustra descenderint.
2. Quod bonorum animae quamvis ad infernum
descenderent poenas non luebunt. 3. Quod electorum
animus solummodo dominus ab inferni claustra
eruit, non reproborum. 4. Quod sancti, qui cum
Christo surrexerunt gloriosa, i. e. spiritalia percepti
sunt corpora, qualia nos excepturos in futura resurrectione
expectamus. 5. Quia glorificata illorum
sanctorum, de quis agimus surrexerunt corpora.

6. Quia Jherusalem ubi visi sunt celestem illum devemus
intelligere. 7. De eadem Jherusalem, ut
utrumque intelligamus coelestem atque terrenum.
8 Quod non omnes sancti quos ab inferni claustra
eruit Christus in carne resurrexerunt, sed ut secundum
ait evangelium multi. 9. De eo quod in apocalipsin
dicitur haec resurrectio prima et cetera. 10.
De eo quod evangelium ait: nemo ascendit in coelum,
nisi qui descendit de coelo filius hominis. 11.
De gloriosa Maria quod nulla storia eam doceat passione
aut qualibet morte multari.
1.
Quod ante adventum mediatoris Dei et hominis
omnes et boni et mali ad inferni claustra descenderint
F. Gregorius in libris moralium sic loquitur: Omnis
homo quamvis mundae probataeque vitae fuerit

ante adventum mediatoris Dei et hominis ad inferni
claustra descendere dubium non est, quum homo
qui per se cecidit, per se ad paradisi requiem redire
non potuit, nisi veniret ille qui suae incarnationis
mysterio ejusdem nobis paradisi iter aperiret. Unde
recte beatus Job Dominum postulat dicens: quis
mihi tribuat ut inferno protegas me, Psalmista quoque
ait: eripuisti animam meam ex inferno inferiori.-- Item
ipse: Omnes electi qui ante adventum redemptoris
nostri venerunt in hoc mundo quantumlibet
virtutum justitiaeque aberent, e corporibus educti
in sinu coelestis patriae statim nullo modo poterant

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.