PL 99, col. 294

Acta (Concilium Forojuliense; Paulinus Aquileiensis), J. P. Migne

Trinitate diversum aliquod aut dissimile, vel inaequale.
Non divisum naturaliter, non confusum personaliter,
nihil majus aut minus. Non anterior, non
posterior, non inferior, non superior, sed una, et
aequalis potestas, par gloria sempiterna, et coaeterna
consubstantialisque majestas. Unum namque
sunt essentialiter Pater, et Filius, et Spiritus sanctus.
Et idcirco unus est Deus; sed non unus propter
personarum discretionem Pater, et Filius, et
Spiritus sanctus. Verus enim Pater proprie Pater
est, et non est Filius, et verus Filius proprie Filius
est, et non est Pater. Spiritus quoque sanctus proprie
Spiritus sanctus est, et non est personaliter
Pater, vel Filius, sed ex utroque procedit; et tamen
non sunt tres dii, sed unus est Deus. Et in hac sancta

Trinitate nihil (quod absit) aliquid putandum est visibile,
corporale, palpabile, vel comprehensibile. Omnipotens
namque sancta Trinitas, invisibilis, incorporalis,
impalpabilis, incomprehensibilis, incircumscripta,
infinita, immensa, et sempiterna, omnia
nutu, et imperio suo gubernat. Nam etsi ª legitur
oculus Domini, vel brachium sive dextra et cetera,
non membrorum positionem, vel molem corporis,
sed effectum summae, et inenarrabilis divinae potentiae,
integra rectae fidei credulitate debemus intelligere.
Nam quia omnia videt, et omnia penetrat, et
cuncta nuda, et aperta sunt ante eum, oculos habere
dicitur: quia vero nos sua virtute creavit, regit,
protegit, et defendit, brachium vel dexteram
habere perhibetur, et his similia. De hac autem ineffabili

Trinitate sola Verbi Dei persona, id est, Filius,
in ultimis diebus propter nos et propter nostram salutem,
secundum propositum secretae dispensationis
arbitrium, descendit de coelis, unde nunquam recesserat.
Incarnatus est de Spiritu sancto, et ex semper
virgine Maria verus homo factus est, verusque
permanet Deus. Nec obfuit humana, et temporalis
nativitas divinae illi, et intemporali nativitati, sed
in una Christi Jesu persona verus Dei verusque hominis
Filius. Non alter hominis filius, et alter Dei:
sed unus idemque Dei hominisque Filius in utraque
natura divina scilicet, et humana, Deus verus, et
homo verus. Non putativus Dei Filius, sed verus:
non adoptivus, sed proprius, quia nunquam 72

fuit, propter hominem quem assumpsit, a Patre
alienus. Solus enim sine peccato natus est homo,
quoniam solus est incarnatus de Spiritu sancto, et
immaculata virgine novus homo. Consubstantialis
Deo Patri in sua, id est, divina: consubstantialis
etiam matri, sine sorde peccati in nostra, id est
humana natura. Et ideo in utraque natura proprium
eum, et non adoptivum Dei Filium confitemur, quia
inconfusibiliter, et inseparabiliter, assumpto homine,
unus idemque est Dei, et hominis Filius. Naturaliter
Patri secundum divinitatem, naturaliter matri secundum
humanitatem: proprius tamen Patri in
utroque; quoniam sicut dictum est, non sunt duo
filii, alter Dei, et alter hominis, sed unus Christus
Jesus propter unam personam, Dei et hominis Filius,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.