PL 99, col. 854

Carmina (Angilbertus Centulensis), J. P. Migne · De sacramento baptismi (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne

Huic Angilbertus fretus pietate magistra,
Et tumulo carmen condidit et tumulum.
VI. Epitaphium Fricori seu Adriani. [(Apud Mabill., ibid.)]
Corpore terreno qui cernitur esse sepultus
Gaudia pro meritis coelica laetus habet.
Iste fuit Fricorus Chaidoco consociatus,
Quem sibi concessum Centula gaudet ovans.
Hic virtute valens despexit prospera mundi,
Et modo viventi gloria magna patet.
Quando Deo placuit coelorum regna petivit,
Nunc Angilberti carmine fulget. Amen.

ingenii angustat, et magnitudo rei ita opprimit, ut
ante reundum sit quam levandum. Sed quia ille jussit
qui nec falli potest tergiversatione, nec contemni
silentio, aggrediendum est opus, et juxta facultatem
virium exponendum quod in regenerationis sacramento
percipimus tenendum. Quidquid autem secus
quam decet a nobis profertur, non est causa temeritatis,
sed timiditatis: quia ei respondemus ad cujus
interrogationem tacere non audemus. Illi scientiam
nostram offerimus qui magis solet docere quam reprehendere,
cujus reprehensio vita est saluberrima,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.