PL 99, col. 853
Carmina (Angilbertus Centulensis), J. P. Migne · De sacramento baptismi (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne
Te Carolus germanus amet, tu dilige amantem:
Vos Chludwih gemino nectite amore pio.
Ipse repensabit vobis dilectus amorem,
Sic pariter proprium discite amare patrem.
V. Epitaphium sancti Chaidoci confessoris. [(Apud Mabill., Act. SS. ord. S. Bened.)]
Mole sub hac tegitur Chaidocus jure sacerdos:
Scotia quem genuit, Gallica terra tegit.
Hic Domini Christi gaudens praecepta secutus,
Contempsit patrias mente beatus opes.
Hinc sibi concrevit centeni copia fructus,
Et metit aetherei praemia larga soli.
Domino Christianissimo et gloriosissimo Carolo
imperatori, felicissimo, augusto.
Praecipere nobis dignati estis, ut aut per nostra
scripta aut per nos ipsos cognoscatis, qualiter nos et
suffraganei nostri doceamus et instruamus sacerdotes
Dei, et plebem nobis commissam de baptismi sacramento,
et caeteris quae circa baptismum celebrantur.
Deinde si in hoc quod praedicamus, nos ipsos
custodiamus. Quae omnia sicut difficilia sunt et ardua
ad cognoscendum, ita quoque perplexa et laciniosa
ad innotescendum: praecipue nobis, quos et tenuitas