PL 99, col. 856

De sacramento baptismi (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne

habentes, et sterilis non est in eis. Micheas de gratia
baptismi vaticinatur: Miserebitur nostri, demerget
iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris
omnia peccata nostra [(Mich. VII, 19)]
. Ezechiel ait: Tollam vos quippe de gentibus, et congregabo vos de
universis terris, et effundam super vos aquam mundam,
et mundabimini ab omnibus iniquitatibus vestris [(Ezech. XXXVI, 24, 25)]
.
Ipse Salvator post baptisma
et sanctificatas suo lavacro aquas Jordanis, primum
signum ex aquis facit; et qui ab aquis coeperat finivit
in aquis. Latus percutitur lancea, et baptismi pariter
atque martyrii sacramenta funduntur. Post resurrectionem
suam mittit discipulos in mundum universum,
et dicit eis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes
eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et

iterum: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus
erit.
Ex illo ergo tempore coeperunt apostoli docere et
baptizare; gentes autem credere et baptizari. Ergo
qui baptizandus est, prius docetur ut credat, id est
instruatur fide: hoc est enim catechumenum esse, id
est instructum. Catechizare est instruere. Sic filii
Israel antequam ad mare Rubrum venirent, instructi
sunt a Moyse de agni immolatione et ejus sanguine.
Unde est ut is, cui per sacerdotem, quasi per Moysem,
Deus primum loquitur, catechumenus, id est
audiens, nominetur. Nam catechumenum, et instructum
et audientem dicunt interpretari. Exorcizantur
primum, deinde salem accipiunt et unguntur. Exorcizare
Graece dicitur, Latine autem adjurare vel increpare.

Per peccatum enim in primo homine lapsi
sumus, et in mortis haereditatem omnes devenimus.
Impleti sumus timoribus et erroribus merito peccati,
cum quo nascimur. Ideo et parvuli exsufflantur et
exorcizantur, ut pellatur ab eis diaboli potestas inimica,
quae decepit hominem, ut possideret homines.
Non ergo Dei creatura in infantibus exorcizatur, vel
exsufflatur: sed ille, sub quo omnes cum peccato nascuntur.
Est enim princeps peccatorum. Exorcismus
autem est sermo increpationis et adjurationis contra
immundum spiritum pro energumenis sive catechumenis
factus, per quem ab illis diaboli nequissima vis
et inveterata malitia, vel violata incursio expulsa
fugatur. Hoc enim significavit lunaticus ille, quem
increpavit Dominus Jesus, et exiit ab illo daemonium.

Potestas ergo diaboli exorcizatur et insufflatur in eis,
ut ei renuntient; atque erepti a potestate tenebrarum,
in regnum Domini sui per sacramentum baptismatis
transferantur.
Sal autem in ministerio catechumenis dandus a
Patribus ideo est institutus, ut ejus gustu condimentum
sapientiae percipiant, neque desipiant a sapore
Christi; ne sint fatui, et retro respiciant, sicut uxor
Lot, quae versa est in statuam salis; ut ejus signo
condirentur hi qui per fidem mundo et actibus desideriisque
ejus renuntiant; ut affectiones pristinae non
recordentur, neque ad saeculi illecebras revertantur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.