PL 99, col. 857
De sacramento baptismi (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne
Unde legis mandatum est, ut omne sacrificium salis
adjectione condiretur, dicente legislatore: Nec auferes
sal foederis de sacrificio Domini. Propter quod et
Dominus in Evangelio ait: Omnis victima sale salietur.
Et in alio loco: Habete in vobis salem, et pacem
habete inter vos. Aestimant namque quidam, quod
etiam apud quosdam gentilium antiqua erat consuetudo,
ut qui fidelitatem regibus promittebant, salem
adjuratum vel consecratum in praesentiam eorumdem
regum quibus fidem promittebant, comederent. Unde
in libro Esdrae scriptum est quod principes Samaritanorum
regi Persarum, cum de accusatione Judaeorum
scriberent, dixerint: Memores sumus salis quod
in palatio comedimus [(I Esdr. IV, 14)]
.
Differt sane inter catechumenos et competentes.
Catechumeni itaque sunt, qui primum de gentilitate
veniunt, et habentes voluntatem credendi in Christo
audiunt verbum fidei, sed nondum appellantur fideles.
Competentes autem sunt, qui jam post doctrinam
fidei, post continentiam vitae, gratiam Christi percipere
festinant. Ideoque appellantur competentes, id
est gratiam Christi petentes. Illi petunt et accipiunt,
catechizantur et instruuntur instructione sacramentorum:
istis salutare symbolum traditur, quasi commonitorium
fidei, et sanctae confessionis indicium,
quo instructi agnoscant, quales jam ad gratiam Christi
exhibere se debeant. Haec tota actio, quae super
catechumenis et competentibus celebratur, a quibusdam
scrutinium nominatur, non ob aliud, ut putamus,
nisi a scrutando, juxta illud Psalmistae: Scrutans
corda et renes Deus. Eo quod ibi scrutarentur
corda credentium et dubitantium a sacerdotibus, ut
intelligerent quis ad baptismum jam rite admitteretur,
qui adhuc differretur. Juxta hoc et Dominus in
Evangelio ait: Scrutamini Scripturus.
CAPUT II. De tactu narium et aurium: ob quam causam secundum traditionem ecclesiasticam ab omnibus catholicis Christi sacerdotibus fiat.
Introitus fidei et totius sanctae doctrinae ad animum
per aures admittitur, et de auditu intellectus exoritur.
Neque enim potest aliquis fidei sacramenta cognoscere,
nisi audiat praedicantem, affirmante beato
Apostolo qui dicit: Fides ex auditu; auditus autem
per verbum Dei. Recte ergo ejus sensus organa sanctificantur,
sine quo fides ad animum non potest
pervenire. Sciendum tamen quod de hac re in diversis
regionibus diversus teneatur usus. Alii namque
oleo sancto tangunt catechumenorum aures et nares;
alii vero sputo; alii absque sputo et oleo; alii etiam
os tangunt oleo, ad exemplum Dominicum. Unde
scriptum est in Evangelio de surdo et muto: Misit
digitos suos in auriculas ejus. Sed sive tactu olei,
sive aliter, ideo sanctificantur aures, ut venturi ad
baptismum ab omni malo et turpi verbo aures suas
impollutas custodiant, sicut scriptum est: Sepi aures
suas spinis, et noli audire linguam nequam [(Eccli.
XXVIII, 28)]
. Et rursus: Da in disciplinam cor tuum,