PL 99, col. 859
De sacramento baptismi (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne
Postquam autem homo renuntiando diabolo exclusit
pessimum invasorem, introducat optimum possessorem.
Differt autem inter opera et pompas. Opera enim
diaboli sunt ritus profanus qui idolis exhibebatur;
deinde homicidium, furtum, rapina, fraus, perjurium,
adulterium, inimicitiae, discordiae, irae, rixae,
dissensiones, et caetera hujusmodi. Ad pompam vero
diaboli pertinent spectacula, insana gaudia, inverecundus
lepor, variaeque pestes lividorum sensuum.
Sic enim antiquos Patres novimus praedicasse fidelibus
de pompis diaboli fugiendis: « Diabolus spectaculorum
insaniam, studiorum ac turpium voluptatum
muscipulam quare proponit? nisi ut his delectationibus
capiat, quos amiserat. Fugite, dilectissimi, spectacula,
fugite caveas turpissimas diaboli, ne vos
vincula teneant maligni. Amator est quispiam circi?
Quid delectat circo aurigas videre certantes? populos
insana furia anhelantes? quemlibet praecedentem adversarii
sui equum frangentem? Ista est omnis delectatio,
clamare. Quia vicit in theatris. Labes morum
est discere turpia, audire inhonesta. Chorus ille et
cantio pantomimi illicit auditum, sed expugnat sanum
affectum. » Pompae diaboli sunt quaeque illicita
desideria quae turpant, non quae exornant animam;
ut sunt desideria carnis, desideria oculorum, ambitiones
saeculi. Ad concupiscentiam carnis pertinent,
illecebrae, voluptates; ad concupiscentiam oculorum,
nugacitas spectaculorum; ad ambitionem saeculi insana
superbia: ubi est fumus inflatus, ut homo positus
in aliqua potestate, hominem se esse non agnoscat,
cum de homine judicat. Qui vult ergo vincere
tria ista, vincat quae sunt in mundo: et per haec
illum vincit etiam, qui suadendo per superbiam decepit
mundum.
CAPUT IV. De Symbolo.
Symbolum Graece, Latine vero interpretatur indicium,
vel collatio; hoc est, Quod plures in unum
conferunt. Id enim fecerunt apostoli in his sermonibus,
in unum conferendo unusquisque quod sensit.
Indicium autem vel signum idcirco dicitur, quia in
illo tempore multi simulabant se esse apostolos Christi,
nominantes quidem Christum, sed non eum vera
fide nuntiantes. Idcirco posuerunt symbolum, indicium
per quod agnosceretur is qui Christum vere
secundum apostolicas regulas praedicaret. Discessuri
enim apostoli ad evangelizandum in gentibus, hoc
sibi praedicationis signum vel indicium posuerunt.
Continet autem confessionem Trinitatis et unitatem
Ecclesiae, et omnem Christiani dogmatis confessionem.
Quod symbolum fidei nostrae non reliquerunt
apostoli scriptum atramento in charta, sed in tabulis
cordis carnalibus.
CAPUT V. De credulitate.
Post apostolicum symbolum certissima fides, quam
magistri Ecclesiarum tradiderunt, haec est scilicet,
ut profiteatur Patrem et Filium et Spiritum sanctum