PL 99, col. 860
De sacramento baptismi (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne
unum Deum invisibilem, unius essentiae et potestatis
ac sempiternitatis: ita ut, singulis personarum proprietate
servata, nec substantialiter Trinitas dividi,
nec personaliter debeat omnino confundi. Patrem
quoque confiteri ingenitum, Filium genitum, Spiritum
autem sanctum nec genitum nec ingenitum, sed
ex Patre et Filio procedentem. Filium a Patre nascendo
procedere, Spiritum vero sanctum procedendo
non nasci. Ipsum quoque Filium ex virgine
sine peccato hominem suscepisse, ut quem sola bonitate
creaverat, sponte lapsum misericorditer repararet.
Quem veraciter crucifixum, et tertia die resurrexisse,
et cum eadem ipsa carne glorificata ascendisse
ad coelum credimus. In qua carne ad judicium
vivorum et mortuorum exspectatur venturus. Et quod
in divina humanaque substantia unam Christi gestaverit
personam: quam non geminavit utriusque substantiae
integritate, sicut non confundit geminam
substantiam personae unitate.
Post incarnationem et passionem atque resurrectionem
Christi, sequitur, in Symbolo commendatio sanctae Ecclesiae catholicae.
Quia demonstratus est
Deus, demonstretur et templum ipsius, quod est Ecclesia,
sancta, una, vera, catholica, contra omnes
haereses pugnans, nunquam expugnata. Haereses omnes
de illa exierunt, tanquam sarmenta inutilia de
vite praecisa: ipsa autem manet in radice sua, in
vite sua, in charitate sua, et portae inferi non vincent
eam.
Credimus remissionem peccatorum. Sine ista fide
si quis ad baptismum accedit, ipse contra se januam
indulgentiae claudit. Omnia prorsus delicta delet sanctum
baptisma et originalia et propria, facta, cogitata,
cognita, incognita, omnia dimittuntur. Innovat
hominem qui fecit omnia; donat delicta, qui non
quaerit merita; praevenit gratia etiam ipsam infantiam,
ut sint liberi per Christum, qui in Adam a
diabolo tenebantur ante captivi. Propter omnia peccata
baptismus inventus est. Propter levia, sine quibus
esse non possumus, Oratio dominica inventa est.
Semel abluimur baptismate, quotidie abluimur oratione.
Propter scelera autem, aut aliqua facta immania,
id est peccata criminalia, agenda est poenitentia
ab his qui ea commiserunt, pro quibus necesse est,
ut a Christi corpore separentur. Ergo tribus modis
dimittuntur peccata in ecclesia: in baptismate, in
oratione, in humilitate majore poenitentiae. Tamen
Deus non dimittit peccata, nisi baptizatis.
Credimus etiam resurrectionem carnis; quae praecessit
in Christo, ut hoc etiam speret corpus, quod
praecessit in capite. Omnis spes fidei nostrae haec est,
quoniam resuscitabimur. Resurgent boni, resurgent
mali: sed boni ut sempiterna beatitudine fruantur;
mali, ut perpetuo igne puniantur.
Credimus vitam aeternam, in qua incorrupti aequales
erunt angelis Dei, ut vivant cum ipsis in aeterna
vita, in unam immortalitatem ac sempiternam patriam,
in qua patria vita nostra aeterna ipse Christus
erit. Quid sit autem illud bonum quod promisit Deus