PL 99, col. 863

De sacramento baptismi (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne

quam ipsi sensistis; quia in una fide nihil officio
sanctae Ecclesiae consuetudo diversa. Nos autem
quod tertio mergimus, triduanae sepulturae sacramenta
signamus: ut dum tertio ab aquis infans educitur,
resurrectio triduani temporis exprimatur. Quod
si quis forte etiam pro summae Trinitatis veneratione
aestimet; neque ad hoc aliquid obsistit baptizando
semel in aquis mergere: quia dum in tribus subsistentiis
una substantia est, reprehensibile esse nullatenus
potest, infantem in baptismate vel ter vel
semel mergere; quando et in tribus mersionibus
personarum trinitas, et in una potest divinitatis singularitas
designari. » Sed quamvis in morte Christi
secundum Apostolum baptizamur, si praetermissa qualibet
Trinitatis persona baptismus detur in regenerationis

solemnitate, nihil agitur; nisi tota Trinitas
invocetur. Quia nonnisi in uno nomine Patris, et
Filii, et Spiritus sancti baptismi sanctificatur officium.
Baptismus autem non est hominis, sed Christi.
Ideoque nihil interest haereticus an fidelis baptizet;
quia sacramentum tam sanctum est, ut nec homicida
ministrante polluatur. Habet quidem baptismum
Christi haereticus; sed quia extra unitatem fidei est,
nihil illi prodest. At ubi ingressus fuit, statim baptismum
quod haberet foris ad perniciem, incipit
illi jam prodesse ad salutem. Quia sic habent baptismum
haeretici, quomodo desertor habet characterem:
et tamen si desertor ipse correctus incipiat

militare, non ei audet quisquam characterem mutare.
CAPUT VII. De sacra unctione.
Post lavacrum ungimur, ut Christi nomine censeamur.
Chrisma enim unctio interpretatur, sicut et
Christus, unctus; qua unctione efficimur genus regium.
In Veteri namque Testamento non solum reges
et sacerdotes ungebantur, sed etiam tabernaculum
testimonii, quod Domino praecipiente institutum
est, sacra unctione sanctificatum est, dicente Domino
ad Moysem: Circumdabis atrium tentoriis et ingressum
ejus, et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum
cum vasis suis ut sanctificentur; altare holocausti,
et omnia vasa ejus, labrum cum basi sua,

omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint sancta sanctorum.
Non solum altare, verum etiam omnia vasa
oleo consecrantur, quia omnia membra ecclesiae per
chrisma Christiani efficiuntur. Sacerdotes quoque,
id est Aaron et filii ejus, in typo baptismi antea
aqua lavantur, et postea unguntur, sicut Dominus
ad Moysem ait: Applicabis Aaron et filios ejus ad
fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua indues sanctis
vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in
sacerdotium proficiat sempiternum [(Exod. XL, 13)]
.
In quibus verbis notandum valde est quod unctio illa
typica in sacerdotium proficiat sempiternum, quod
est Christi et Ecclesiae. Nam sacerdotium illud Leviticum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.