PL 99, col. 864
De sacramento baptismi (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne
nullatenus potest dici sempiternum, quia veniente
veritate figura cessavit. De hoc unguento
quod in sacerdotium proficit sempiternum, et Psalmista
ait: Sicut unguentum in capite quod descendit
in barbam, barbam Aaron. Hujus ergo unctionis quae
in Christo veraciter completa est, et in membris
ejus quotidie impletur, figura exstitit unctio illa, de
qua in Veteri Testamento legimus ita: Tulit autem
Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus,
id est Saulis, et deosculatus ait: Ecce! unxit te Dominus
super haereditatem suam in principem. Et iterum: Tulit igitur Samuel cornu olei, et unxit eum,
id est, David, in medio fratrum ejus, et directus est
spiritus Domini in David a die illa et in reliquum [(I Reg. XVI, 13)]
.
In quibus quoque verbis notandum
est quod post unctionem, imo per unctionem, dirigatur
spiritus Domini in David, sicut in Ecclesia credimus
per chrismatis unctionem et manus impositionem
dari Spiritum sanctum. Nam sicut in baptismo peccatorum
remissio datur, ita per unctionem sanctificatio
Spiritus adhibetur. Et hoc quod dictum est de
pristina disciplina, qua ungi in sacerdotium et in
regnum solebant, quae dum carnaliter fit, spiritaliter
proficit: quomodo et in ipsa baptismi gratia, visibilis
quidem actus quod in aquam mergimur, sed
spiritalis effectus quod delictis mundamur. Propter
quod et sacramenta dicuntur, quia sub tegumento
corporalium rerum virtus divina secretius salutem
eorumdem sacramentorum operetur. Quod autem
presbyteris licet capita baptizatorum chrismate ungere,
quod tamen ab episcopo fuerit consecratum;
non tamen frontem signare, quod solis debetur episcopis
cum tradunt Spiritum paraclitum, haec causa
est: nam licet sint et presbyteri sacerdotes, pontificatus
tamen apicem non habent. Hoc autem solis
pontificibus deberi, non solum consuetudo ecclesiastica
demonstrat, verum etiam Actuum apostolorum
lectio, quae asserit, Petrum et Joannem apostolos
Samariam fuisse directos, qui jam baptizatis traderent
Spiritum sanctum. De quibus etiam dicitur: Oraverunt pro illis ut acciperent Spiritum sanctum.
Ex quo ostenditur quia Spiritum sanctum accipere
possumus, dare non possumus; sed ut detur Dominum
invocamus. Et propterea fit manus impositio,
ut per orationem et benedictionem advocatus invitetur
Spiritus sanctus: et tunc ille Paraclitus, post
munda, benedicta et uncta corpora, libens a Patre
descendit.
Quaeri autem a quibusdam solet, cum fons baptismatis
sine Spiritu sancto nullatenus sanctificetur,
neque sine eo peccatorum remissio donetur, cur necesse
est postea fieri manuum impositionem? Sed
sciendum multis modis dari Spiritum sanctum, non
solum in baptismo, sed etiam post baptismum. Nam
etiam ipsis apostolis credimus in baptismo donatum
Spiritum sanctum, ut remitterentur eorum peccata,
sive per originem tracta, sive voluntate perpetrata.