PL 99, col. 865
De sacramento baptismi (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne
Iterum post resurrectionem Domini, adhuc ipso Domino
in terra consistente, acceperunt Spiritum sanctum,
ut haberent potestatem vel dimittere vel detinere
aliorum peccata. Sicut scriptum est: Accipite
Spiritum sanctum. Quorum dimiseritis peccata, dimittentur;
et quorum detinueritis, detenta erunt. Tertio
acceperunt Spiritum sanctum jam Domino in
coelo sedente, ut haberent dona diversa in eodem
Spiritu; id est, gratiam sanitatum, operationem virtutum,
prophetiam, discretionem spirituum, genera
linguarum, interpretationem sermonum. Non solum
autem ad haec sublimia dona percipienda, sed etiam
ad omne opus bonum credimus dari Spiritum sanctum. Quicunque enim,
ait Apostolus, Spiritu Dei
aguntur, hi filii sunt Dei. Ergo in baptismo fit remissio
peccatorum, in impositione manuum conferuntur
dona virtutum, sicut Petrus apostolus ait: Baptizetur quisque vestrum in nomine Domini nostri
Jesu Christi in remissionem peccatorum ut accipiatis
donum Spiritus sancti
[(Act. II, 38)]
. Nam quae sit differentia
baptismi et chrismatis, beatus Augustinus exponit,
dicens: « Quando exorcizantur infantes, velut
frumentum moluntur; quando baptizantur, consperguntur;
quando chrismantur, coquuntur. » Pulchra
comparatio! Dum moluntur per exorcismum, a potestate
diaboli eruantur; dum consperguntur per
baptismum, a peccatorum sordibus emundentur;
dum per chrisma coquuntur, sancti Spiritus gratia
illustrentur et confirmentur.
CAPUT VIII. De vestimentis albis.
Baptizati albis induuntur vestibus, ut ipso etiam
habitu exterioris hominis demonstrent innovationem
et emundationem interioris. Qui enim de potestate
tenebrarum transfertur in regnum lucis et claritatis,
consequenter utitur vestimentis albis ad exemplum
Jesu non solum filii Josedech, sed et Jesu Filii Dei.
Nam in Jesu filio Josedech praefiguratum est quod in
Jesu Filio Dei erat implendum. Ait ergo propheta
Zacharias: Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et
stabat ante faciem angeli. Qui respondit et ait ad eos
qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida
ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem
tuam; et indui te mutatoriis, et dixi: Ponite
cidarim mundam super caput ejus. Et induerunt eum
vestibus [(Zach. III, 4, 5)]
. Quae licet in Domino Jesu
Christo ex parte impleta sunt, magis tamen in membris
ejus quotidie implentur. Erat quidem aliquo modo
et Dominus indutus vestibus sordidis, quia cum non fecisset peccatum, pro nobis peccatum factus est,
et ipse infirmitates nostras portavit, et pro nobis doluit.
Tamen quia in illo nulla fuit iniquitas quae auferretur,
sed vulneratus est propter iniquitates nostras;
sordida vestimenta auferuntur a nobis, cum nostra
peccata delentur, ut resurgentes in eo, audiamus post
baptisma: Ecce indui te mutatoriis. Et illud quod in
Cantico dicitur canticorum. Quae est ista, quae ascendit
dealbata? Et postquam in capite ungimur, quasi