PL 99, col. 880
Epistolae (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne
Aegypto, adsparso cubili myrrha, et aloe, et cinnamomo.
Haec et alia hujusmodi de pompis scripta reperiuntur.
XVII.
De caeteris vero vitiis, sive sint spiritalia,
ut haereses, schismata, jactantia, invidia, animositas,
elatio, odium; sive sint corporalia, id est quae
non solo animo sed corpore perpetrantur; ut est
aviditas, ebrietas, intemperantia fornicatio, adulterium:
ecclesiastici doctores dicunt, quod de septem
principalibus vitiis procedant, id est de inani gloria,
invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvie, atque
luxuria. Quae vitia habent matrem et reginam superbiam,
cui quasi duces cum suis exercitibus obsequuntur.
Haec septem vitia significata per illas gentes,
quas voluit Dominus deleri per filios Israel,
Ethaeos videlicet et Gergessaeos, et Amorrhaeos, et
Chananaeos, et Pheresaeos, et Evaeos, et Gebusaeos.
Et revera multas et varias per alios atque alios reges
et populos Dominus aut transtulit aut vastavit atque
delevit. Has autem gentes idcirco per filios Israel
voluit exstingui, ut significaret in septenario numero
haec vitia ab electis suis vincenda atque calcanda.
Hinc et Samson septem funes quibus ligatus putabatur
disrupit, ut in septenario numero significarentur
haec vitia, et per haec vitia omnia peccata generis humani,
quae Dominus noster Jesus Christus pertulit in
corpore suo super lignum, ut illius vulnere sanarentur
atque disrumperentur in nobis, et consequenter
illi dicamus: Dirupisti vincula mea; tibi sacrificabo
hostiam laudis. Nam quia his septem superbiae vitiis
nos captos doluit, idcirco Redemptor noster ad
spiritale liberationis praelium Spiritu septiformis gratiae
plenus venit.
XVIII.
Sed habent contra nos haec singula exercitum
suum. De cenodoxia, id est inani gloria, inobedientia,
jactantia, hypocrisis, contentiones, pertinaciae,
discordiae, et novitatum praesumptiones oriuntur.
De invidia, odium, susurratio, detractio, exsultatio in
adversis proximi, afflictio autem in prosperis nascitur.
De ira, rixae, tumor mentis, contumeliae, clamor,
indignatio, blasphemiae proferuntur. De tristitia,
malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor
circa praecepta, vagatio mentis erga illicita nascitur.
De avaritia, proditio, fraus, fallacia, perjurium, inquietudo,
violentia, et contra misericordiam obduratio
cordis oriuntur. De ventris ingluvie, inepta laetitia,
scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo
sensus circa intelligentiam propagatur. De luxuria,
caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia,
praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus praesentis
saeculi, horror autem vel desperatio futuri generantur.
Ex quibus videlicet septem, duo sunt carnalia,
id est ventris ingluvies et luxuria: quinque
autem spiritalia. Sed unumquodque eorum tanta
sibi cognatione jungitur, ut nonnisi unum de altero
proferatur. Prima namque inanis gloria gignit invidiam:
quia dum vani nominis potentiam appetit,
ne quis hanc alius adipisci valeat, tabescit.
Sic quoque de invidia generatur ira, tristitia autem