PL 99, col. 881
Epistolae (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne
ab avaritia derivatur. De duobus vero quae
carnalia sunt, cunctis liquet, de ventris ingluvie
luxuriam nasci. Quia dum unum inordinate reficitur,
alterum procul dubio ad contumelias excitatur.
XIX.
Alii autem, maxime sancti Patres Aegyptii,
octo dixerunt esse principalia vitia, et prima posuerunt
ea quae hic carnalia dicta sunt, id est gastrimargiam,
quod sonat ventris ingluviem, et fornicationem,
quod hic generali nomine luxuria nominatur. Tertium
philargyriam, id est amorem pecuniae, quod nos
avaritiam nominamus. Quartum iram, quintum tristitiam,
sextum acediam, id est anxietatem seu taedium
cordis, quod nostri inconstantiam vel vagatitatem
nominare solent. Septimum cenodoxiam, quod
nos inanem gloriam dicimus. Octavum superbiam.
Praetermiserunt vero invidiam, maximum superbiae
prolem ac comitem; addiderunt autem acediam,
quod doctores Ecclesiae inter principalia vitia non
posuerunt, sed magis illud de tristitia, sive luxuria
nasci dixerunt: quia et revera quasi proprium videtur
esse monachorum. Nam generaliter in cunctis
fidelibus multo minus malum videtur esse, quam invidia:
quia et in divinis litteris majori detestatione
notatum invenitur invidia, quam vagatio mentis.
Ultimum posuerunt superbiam, quod alii causam et
originem omnium vitiorum esse dixerunt. Et revera
perspicuum est non de inani gloria superbiam, sed
de superbia inanem gloriam generari. Pari autem
contentu utrique duplici ea divisione distinxerunt,
id est carnalia et spiritalia, cum tamen Apostolus simul
omnia opera carnis manifesta esse dixerit. Omnium
quoque vitiorum efficientiam quadripartitam
esse dicunt. Nam quaedam nonnisi actu corporis
consummari possunt, ut ventris ingluvies et fornicatio:
quaedam vero sine ulla corporis actione complentur,
ut superbia et cenodoxia: quaedam autem
commotionis suae causas extrinsecus excipiunt, ut
avaritia et ira: alia vero intestinis motibus excitantur,
ut acedia atque tristitia.
XX.
Haec et multa hujusmodi vitia, quae dividuntur
in operibus et pompis diaboli, qui est auctor et
princeps peccatorum quibus in baptismo abrenuntiavimus,
et quod pejus est, ad ea iterum revertentes,
earum inquinamentis sordidamur et oneribus deprimimur,
ut merito dicamus: Sicut onus grave gravatae
sunt super me. Putruerunt et corruptae sunt
cicatrices meae a facie insipientiae meae. Miseriis afflictus
sum usque in finem. Quorum corruptione dilaniamur,
et sicut sani gaudemus. Propter ista comminatur
nobis Deus judex justus, fortis et patiens,
nisi convertamur, poenas aeternas, ubi vermis noster
non moritur, et ignis non exstinguitur. Propter ista
atterimur et affligimur flagellis temporalibus in rebus
humanis, bellis, captivitatibus, pestilentiis, fame,
aegritudine. Propter sta incommoditas aerum, siccitas,
exundantia pluviarum, inclementia frigoris, vehementia
ardoris, defectio adjumentorum. Propter
quae non solum coelitus corripimur et castigamur,