PL 99, col. 902

Epistola de caeremoniis baptismi (Amalarius Fortunatus Trevirensis), J. P. Migne

referimus, maxime quia cum ipsa perlegere in praesentia
nostra fecissemus, catholica et omni laude
digna invenimus. Et hoc, quod nobis obediens fuisti,
et nostris jussionibus accelerare curasti, gratiam
agimus. Quamvis enim tuam sanctitatem in spiritualibus
et Christianis doctrinis sollicitam esse non
ignoramus, adhuc te monemus et exhortamur, ut
magis ac magis in Christiana doctrina et praedicatione
sancta omnes qui sub tuo regimine consistunt
et ad tuam dioecesim pertinent, imbuere non graveris.
De episcopis suffraganeis ad Ecclesiam Treforum
[ Ita ms. loco Trevirorum], in qua Domino annuente
te praesulem esse volumus, sicut antenus
[ F., hactenus] nostram ordinationem et dipositionem
atque jussionem exspectasti, volumus, ut interim,

quod ad nostrum veniens [veneris] colloquium, ita
exspectes. Caeteris vero gradibus, id est, presbyteris,
diaconibus, et omni clero, vel plebi tuae tibi commissae
inter [intra] tuam parochiam commorantibus cum
omni devotione praedicare et docere viam veritatis
studeas. Bene vale et ora pro nobis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.