AAS 17 (1925), p. 501

DE PEATA IN BOLIVIA

IMMUTATIONIS NOMINIS AC DISMEBRATIONIS ET ERECTIONIS DIOECESIUM
DE ORURO, DE TABJJA ET DE POTOSÍ.

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Praedecessoribus Nostris et Nobis semper cura fuit dioeceses peramplas
dividere et novas erigere, ut Praesules, illis praepositi, melius providere
possint fidelibus sibi concreditis et eorum bonum spirituale consequi.
Cum itaque compertum fuerit archidioecesim de Piata, in Bepublica
Boliviana, latius protendi, quam tot inhabitantium spiritualibus necessitatibus
consuli possit, opportunum visum est territorium eiusdem archidioecesis
dividere atque inter ipsius fines alias tres dioeceses erigere, prout
nova fidelium incrementa expostulant.
Quocirca Nos, accedente consensu venerabilis fratris hodierni Archiepiscopi
de Piata et audito voto venerabilis quoque fratris Phihppi Cortesi,
Archiepiscopi titularis Siracensis, qui modo Apostolicam Internuntiaturam
in Bolivia regit, suppletoque, quatenus opus sit, quorum intersit
vel sua interesse praesumant, consensu, de Apostolicae potestatis plenitudine,
ad erectionem intra fines memoratae archidioecesis trium novarum
dioecesium de Oruro, de Tarija et de Potosi nuncupandarum et ad novam
archidioecesis strictiorem circumscriptionem deveniendum censuimus.
In primis itaque Nos dioecesim de Oruro ab archidioecesi de Plata
separamus eiusque fines eosdem esse decernimus ac provinciae civilis vulgo
Dipartimento de Oruro, eique attribuimus parochias appellatas Matriz de
Oruro, Santo Domingo de Oruro, Caracollo, Paria, Sorasora, Challacollo,
Dalence, Challapata, Poopd, Toledo, Quillacas, Condo, Culta,Pampa- Aullagas,
S aliñas de Gard Mendoza, Cor que, Totora y CJioquecota, Huallamarca,
PLuachacdlla, Andamarca, Curaguara et Turco. Sedem autem episcopalem
ac cathedram in civitate de Oruro constituimus, a qua nomen dioecesis
mutuatur.

Aham dioecesim, de Tarija denominandam, erigimus in finibus provinciae
civilis, vulgo Dipartimento, eiusdem nominis ideoque comprehendere
volumus parochias, quae sequuntur: Matriz de Tarija, San Boque, San Lo-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.