AAS 20 (1928), p. 104

et DD. Gardinales adhaeserunt. Ecclesia enim catholica pro populo
iudaico, qui divinarum usque ad Iesum Christum promissionum depositarius
fuit, non obstante subsequente eius obcaecatione, immo huius
ipsius obcaecationis causa, semper orare consuevit. Qua caritate permota
Apostolica Sedes eumdem populum contra iniustas vexationes protexit, et
quemadmodum omnes invidias ac simultates inter populos reprobat, ita
vel maxime damnat odium adversus populum olim a Deo electum, odium
nempe illud, quod vulgo « antisemitismi » nomine nunc significari solet.
Attamen, animadvertentes et considerantes consociationem «Amici Israel»
deinde rationem agendi inivisse ac loquendi a sensu Ecclesiae, a mente
SS. Patrum et ab ipsa sacra Liturgia abhorrentem, Emi Patres, praehabito
EE. DD. Consultorum voto, in Congregatione plenaria Feria IV, 23 Martii
1928, habita, consociationem « Amici Israel » abolendam esse decreverunt
et de facto abolitam declararunt, atque praeceperunt ne quis in posterum
audeat libros seu libellos scribere vel edere, qui huiusmodi erroneis
inceptis quomodocumque faveant.
Et insequenti Feria V, die 22 eiusdem mensis et anni, Ssmus D. S". D.
Pius divina Providentia Pp. XI, in solita audientia E. P. D. Assessori
S. Officii impertita, relatam sibi Emorum Patrum resolutionem approbavit,
confirmavit et publicandam iussit.
Datum Eomae, ex aedibus Sancti Officii, die 25 Martii 1928.

L. £g S. A. Castellano, Supremae S. C. S. Officii Notarius.

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

i

NUORENSIS

DECEETUM

Antiquam Galtellinensem dioecesim Apostolicis sub plumbo Litteris
Eam inter coeteras, diei 21 Iulii 1779, Pius f. r. Pp. VI restituit, eidemque,
simul cum aliis paroeciis, etiam Xorensem aggregavit, in qua sedem quoque
episcopalem constituit, ita ut dioecesis ipsa Galtellinensis-Norensis
deinceps appellata fuerit.
Cum vero in praesentiarum, a Ssmo D. N. Pio div. Prov. Pp. XI, congruis
rationibus adductis, expostulatum fuerit ut in posterum dioecesis
Galtellinensis ac forensis, tituli immutatione, Nuorensis tantum denomi-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.