AAS 21 (1929), p. 310

eas Vacante quoque Sede permansuras, et in religiosas etiam familias
extendendas quae in ipsius Vaticanae Civitatis territorio degant.
In harum facultatum numero haud illae computandae sunt
quae ad iudiciariam rationem pertinent; quod si casus occurrerit
aliquod instituendi iudicium, singulatim pro opportunitate pro videbimus.

II. Vicario Generali Civitatis Vaticanae alii ex Ordine Fratrum
Eremitarum S. Augustini sodales, operam navabunt; quos inter
Parochus Civitatis Vaticanae erigetur, Subsacristae officio sublato.
Idem Vicarius Generalis Antistes in Pontifìcia Vaticani Domo
habitare perget; alii vero religiosi viri augustiniani in Civitate
Vaticana ad Sanctae Annae, communem, iuxta Ordinis sui regulas,
vitam agent a Moderatoris Generalis potestate, ad regularem
disciplinam quod adtinet, non exempti.
III. Ecclesiam S. Annae in paroeciam Vaticanae Civitatis erigimus;
ac praeterea mandamus ut templum ipsum baptismatis
fonte instruatur, ibique paroeciales omnes perfunctiones, funebribus
non exceptis, posthac celebrentur.
IV. In aedibus S. Annae duplex statuatur officii sedes; altera
Curiae Vicariali destinata, altera Paroeciae, ubi acta utriusque
officii tabulaeque serventur.
V. Augustinianis sodalibus ex Vaticana Civitate viris cura quoque
esto de Pontificiis cellis (seu capellis) quae sunt in eiusdem
Civitatis territorio; itemque de iis quae in Aedibus villisque sunt
infra (n. VII) recensitis.
VI. Ab iurisdictione Vicarii Generalis, quem diximus, eximentur:

a) Basilica itemque Canonica S. Petri, iuxta veteres earumdem
Constitutiones, adhuc vigentes, regendae;
b) Seminarium AetMopicum, quod, ut antea, sub iurisdictione
erit Eminentissimi Viri, Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali
a secretis, parochi munere fungente Moderatore pro tempore
Seminarii eiusdem.
VII. Iurisdictio praedicti Vicarii Generalis praeterea extendetur:

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.