AAS 21 (1929), p. 312

LITTERAE APOSTOLICAE

I

SANCTUS IOANNES BAPT. VIANNEY, PRESBYTER CONFESSOR, CAELESTIS PA-

TRONUS OMNIUM PAROCHORUM SEU ANIMARUM CURATORUM URBIS ET

ORBIS CONSTITUITUR.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Anno Iubilari MDCCCXXV Beato Ioanni
Baptistae Vianney, Presbytero confessori, qui a Vico Ars, in quo est parochi
munere functus, nuncupatur, Sanctorum honores tributi sunt; atque
anno MDCCCCXXVIII, cum eiusdem Officium Mssaque adprobata fuerint,
festum sancti parochi ipsius ritu duplici celebrandum ad universam Ecclesiam
extensum est. Nunc autem ab Episcopo Bellicensi, cuius dioecesis
intra fines exstat Ars vicus, nomine quoque aliorum fere quadringentorum
ex variis et fere cunctis terrae regionibus Archiepiscoporum Episcoporumque,
rogati sumus ut tamquam caelestem Patronum animorum
curatoribus ubique terrarum degentibus Sanctum Ioannem Baptistam
Vianney concedere dignaremur. Nil enim magis opportunum videtur quam
ita parochis omnibus exempla praebere ipsius sancti viri, quem in paroeciali
munere obeundo insignem Ecclesia dilaudat. Etenim ex eiusdem sedulitate
in animorum cura gerenda iam etiam Decessor Noster rec. mem.
Pius Pp. X, anno MDCCCCV, Beatum Ioannem Baptistam Vianney illico
post sollemnem eius Beatificationem constituit caelestem Patronum universis
presbyteris, qui in Galliae dioecesibus parochi munus gererent. Id
profecto attento seduloque studio Nos considerantes, precibus concedendum
existimavimus tantorum Praesulum, qui, quinquagesimi anni ab inito
Nostro sacerdotio occasionem nacti, vota faciunt impensa ut huiusmodi
largitas spiritualis, quam a Nobis instanter efflagitant, Iubilaei Nostri cum
memoria apud posteros coniungatur, eiusdemque ita peculiaris exstet
recordatio. Conlatis propterea consiliis cum Camillo Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinali Laurenti, Diacono Sanctae Mariae Seaiaris, Sacrae
Rituum Congregationis Praefecto, motu proprio atque ex certa scientia ac
matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae postestatis plenitudine,
praesentium Litterarum tenore Sanctum Ioannem Baptistam
Vianney Confessorem, qui insignis et apostolicus vir ac parochus oppiduli
Ars nuncupati fuit, caelestem Patronum omnium parochorum seu animarum
curatorum totius Urbis et Orbis constituimus ac declaramus.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.