AAS 21 (1929), p. 313

Haec ad spirituale parochorum bonum ubique terrarum provehendum
concedentes, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas validas
atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt
amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque
ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis,
auctoritate qualibet,, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non
obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Eomae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
xxmm. Aprilis an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. QASPARRI, a Secretis Status.

II

VENERABILIS DEI FAMULUS IOANNES BOSCO PRESBYTER SAECULARIS ET

SOCIETATIS A SANCTO FRANCISCO SALESIO ITEMQUE FILIARUM SEU

SORORUM B. MARIAE AUXILIATRICIS FUNDATOR BEATUS RENUNTIATUR.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Mirabilis Deus in Sanctis suis, qui,
dum vitam vivunt in terris divinae provehendae gloriae atque aeternae
hominum saluti comparandae suam operam navant; eisdemque Deus Israel
ipse dabit virtutem et fortitudinem (Ps. 67, v. 36) ut, de nullis huius mundi
diificultatibus adversisque hostibus pertimescentes, res sibi sanctas propositas
consequi valeant. Quod pio Salesianorum conditori presbytero Ioanni
Bosco bene atque feliciter evenit. Decimo septimo Kalendas Septembris
anno MDCCCXV prope Castrumnovum Astense in parvo atque agresti vico
Ioannes Bosco ex piissimis parentibus natus est ac postridie Sacro Fonte
ablutus; at, mox patre orbatus, plenam (^facultatibus pueritiam in patrio
loco transegit. Mater, virtutibus insignis atque in exemplum adducenda
educatrix, christianam catechesim docuit puerulum, qui iam a teneris unguiculis
pietate, morum castitate atque indole suavi omnibus se praeditum
ostendit. Acuto ingenio ac memoria tenaci ornatus adhuc puer quae
a parocho vel a contionatoribus sacris audivisset mirabiliter repetebat
aequalibus suis, quos iam tum quasi futura praecurrens, diebus festis ad
ludos congregans, catholica religione erudire piisque ad Deum et Deiparam
precibus expetebat. A presbytero cappellano patrii loci de primis littera-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.