AAS 23 (1931), p. 478
Visis litteris Sacr. Congr. de disciplina Sacramentorum diei..., quibus
Rmo Ordinario... facultas tribuitur conficiendi processum super nullitate
sacrae ordinationis N. N. vel onerum in sacra ordinatione susceptorum;
Attentis litteris Revmi Ordinarii... diei..., quibus Revmum N. subdelegai
ad eiusmodi processum instruendum;
Idem Iudex subdelegatus, audito sacrae ordinationis defensore, ad examen
actoris procedendum esse decrevit; ideoque dictum actorem citari
mandat, ut compareat coram praefato Iudice, in aula sessionum huius sacri
Tribunalis, in via..., num..., anno..., mense..., die..., hora..., ut examen
subeat in causa a se intenta.
Simul nuncium dat defensori sacrae ordinationis ut ante praedictum
diem exhibeat interrogatoria clausa et obsignata actori proponenda;
atque ut examini loco, die et hora ut supra, intersit.
Loco, die, mense et anno ut supra.
JV., Iudex instructor.
L. £B S. JV"., Actuarius.
[De his quae mandat et iubet iudex, in actis actuarius referat; et hoc
semel pro semper advertisse sufficiat.
Similiter, mutatis mutandis, conficitur decretum pro citationibus testium.
Insuper iudex mandat, ut interea a parocho actoris, ac testium qui sunt
excutiendi, sin minus a Curia, exquirantur litterae testimoniales seu documenta,
quibus, accuratiore, quo fieri possit, modo et sub secreto, significentur
notae de honestate, religione et veracitate ipsius actoris ac testium,
necnon alia referantur, quae necessaria et opportuna ad eorumdem depositiones
aestimandas videantur].
X
LITTERAE IUDICIS AD PAROCHUM ACTORIS PRO INFORMATIONE SUPER PRO-
BITATE ET CREDIBILITATE IPSIUS ET TESTIUM.
(Sub secreto)
Cum ex facultate S. C. de disciplina Sacramentorum diei..., mensis...
atque anni... et ex. subdelegatione Revmi Ordinarii huius dioecesis, in
hoc Tribunali instruatur causa super nullitate sacrae ordinationis vel
onerum in sacra ordinatione susceptorum a sac. N. N., necesse est, ad
normam Regularum eiusdem S. C. diei 9 Iunii 1931, ut sedulo investigetur
et legitimum testimonium praebeatur de eiusdem ac testium qui inducuntur
credibilitate.