AAS 32 (1940), p. 202

fieret nihil inexpertum reliquit, sed, Deo ita disponente, omnia in irritum
cessere; ac penes aedes Dominae de Saint Cyr, ubi iam tamquam moderatrix
iuvenculas alumnas christianam catechesim docebat, redire cogitur.
Cum autem animadverteret, expulsis per gallicam seditionem monialibus,
quae puellas erudirent gratuito, filias pauperum in maxima
salutarium rerum ignorantia sord.escere, subit eius animum cogitatio
novae Congregationis erigendae, cuius finis esset christiana puellarum
pauperum institutio. Consilio itaque habito cum conscientiae suae moderatore,
sociatis sibi tribus magnae virtutis puellis, initia iecit illius instituti
quod sub nomine Sanctae Familiae adhuc vivit et floret. Nam quam
large et copiose benedictiones suas super hoc institutum Deus effuderit,
itemque quam sedulam operam. illi confirmando et amplificando Dei
Famula impenderit. ex ipsius Congregationis progressibus, novisque
domibus in pluribus regionibus fundatis, praeclare ostenditur. Non enim
in puellis egenis erudiendis alendisque ei unica cura, sed et pro nobilioribus
alios condidit ludos; mox, retenta claustrali regula, aegrorum
curae et eorum solatio qui custodia detinerentur, a,lias addixit sorores,
nulla claustri lege obstrictas ; itemque aedes aperuit pro infantibus domosque
pro recipiendis mulieribus e coeno revocatis : quae omnia per
labores, sollicitudines, aerumnas quam plurimas, quibuis Deus suos
servos eorumque opera probare solet, xlemilia invicto animo perfecit.
Virtutibus ac meritis cumulata, fractis tandem corporis viribus, pretiosam
in conspectu Domini mortem obiit decimo tertio kalendas Octobris
anni 1852.
Qualis fuerit fama sanctitatis, quam in vita Aemilia sibi comparaverat,
praesertim ob varia prodigia quae ipsius invocatione à Deo acta
ferebantur, videre est in initis, vix post eius obitum octo annis, processibus
in dioecesana curia informativis, qui ad nostrum forum deducti. ad
introductionem Causae perduxerunt, signata Commissione a fel. rec.
Pio IX die 2 Martii 1872. Apostolica de more facta disceptatione, heroicitas
virtutum approbata fuit per decretum die 19 Maii 1901 a s. m.
Leone XIII. Cui hominum testimonio, quasi suffragante Deo, cum prodigia
accessissent, eaque rite fuissent probata, causa denuo agitata est,
et super duas miras sanationes, interventu Venerabilis Aemiliae de Rodat
obtentas, actio instituta; de quibus Sanctissimus Dominus Noster
Pius Papa XII constare edixit decreto edito die 17 Martii anni 1940. Post
haec unum inquirendum iuxta sacri huius Fori statuta supererai, utrum
nempe Beatorum caelitum honores Venerabili Dei Servae Mariae Guilelmae
Aemiliae de Rodat tuto decerni possent. Itaque in generali conventu
Sacrae huius Congregationis, habito coram Sanctissimo Domino

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.