AAS 35 (1943), p. 232
attingantur, quadam tamen ratione omnem naturam tran- 160
scendente, ac penitus intima et singulari. Ad quam quidem
intuendam ut parumper saltem accedamus, non illa via ac ratio
neglegenda est, quam Vaticana Synodus1 6 1 in id genus rebus
valde commendat; quae quidem ad hauriendam lucem contendens,
qua Dei arcana paullisper saltem internoscantur, id assequitur,
mysteria eadem inter se comparans et cum supremo
fine, quo dirigantur. Opportune igitur sapientissimus Decessor
Noster fel. rec. Leo XIII, cum de hac nostra cum Christo coniunctione
deque Divino nos inhabitante Paraclito loqueretur,
ad beatam illam visionem oculos convertit, qua aliquando in
caelis haec eadem mystica copulatio consummationem suam
perfectionemque consequetur. « Haec mira coniunctio, inquit,
quae suo nomine inhabitatio dicitur, conditione tantum seu
statu ab ea discrepat, qua caelites Deus beando complectitur ». 162
Qua quidem visione, modo prorsus ineffabili fas erit Patrem,
Filium Divinumque Spiritum mentis oculis superno lumine
auctis con templari, divinarum Personarum processionibus aeternum
per aevum proxime adsistere, ac simillimo illi gaudio
beari, quo beata est sanctissima et indivisa Trinitas.
Quae autem hactenus de arctissima hac mystici Iesu
Christi Corporis cum Capite suo coniunctione proposuimus,
imperfecta Nobis viderentur, si heic pauca saltem de Sanctissima
Eucharistia non adiiceremus, qua eiusmodi coniunctio hac
in mortali vita velut ad culmen adducitur.
Voluit siquidem Christus Dominus ut haec miranda, ac
numquam satis exornata laudibus coagmentatio, qua inter nos
et cum divino Capite nostro iungimur, per Eucharisticum
Sacrificium peculiari modo credentibus manifestaretur. In
eo enim sacrorum administri non solum Servatoris nostri
vices gerunt, sed totius etiam mystici Corporis singulorumque
fidelium; itemque in eo christifideles ipsimet immaculatum
Agnum, unius sacerdotis voce in altari praesentem
1 4 0 Cf. S. THOM., I, q. 43, a. 3.
1 4 1 Sess. III, Const. de fid. cath., cap. 4.
1 4 2 Cf. Divinum illud: A. S. S., XXIX, p. 653.