AAS 38 (1946), p. 73

19. Item per obitum Pontificis cessat munus Cardinalis Secretarii
Status, eoque munere, Sede vacante, fungitur Praelatus S. Collegii Secretarius.
Quod si boc officium iam vacaverit, vel ipsa Sede Apostolica
vacante, vacare contingat, eiusdem S. Collegii erit, aliquem ad illud,
quamdiu scilicet Sedes Apostolica vacaverit, per pluralitatem suffragiorum
deputare.
20. E contra Cardinalis in Urbe Vicarii officium et iurisdictio non
exspirant morte Romani Pontificis. Quod si ipsum Vicarium Urbis,
Sede vacante, e vivis decedere contigerit, ne Christifideles Urbis eiusque
Districtus aliquod inde accipiant in spiritualibus detrimentum, tunc
exsistens Vicesgerens, quamdiu Sedes vacaverit, omnes et singulas habebit
facultates, auctoritatem et potestatem, quae eidem Vicario pro
exercitio officii Vicariatus quomodolibet competebant, quasque Pontifex
ipse, occurrente vacatione Vicariatus Sede plena, Vicesgerenti
praedicto quandoque per aliquod tempus, donec scilicet successorem
Vicarium deputaverit, attribuere solet.1
21. Item Legatorum, Nuntiorum ac Delegatorum Apostolicorum offi
cium et potestas non cessant Sede vacante.
22. Probe autem scientes eo maximo tempore, cum de creando Pontifice
agitur, divinam opem per assiduas preces, aliaque christianae
pietatis et caritatis opera impensius expetendam, ac promereri satagendum
esse; ideo sicuti magnopere commendamus, ita quoque retineri
volumus laudabilem morem huc usque observatum, ut defuncti Pontificis
Eleemosynarius secretus id muneris exercere pergat cum debita
S. Collegio Cardinalium subiectione et ab eo dependentia, donec novus
Pontifex eligatur, utque eadem pecuniae vis in subventionem eorumdem
pauperum et egenorum Sede vacante per ipsum Eleemosynarium dispensetur
ac erogetur, quae vivente Pontifice distribui solet, ad quem effectum
consueta mandata a tribus Cardinalibus eo tempore in Ordine Prioribus,
seu deputatis expediantur.2
23. Sede Apostolica vacante, universa civilis potestas Romani Pontificis
circa regimen et gubernium Status Civitatis Vaticanae spectat
ad S. Cardinalium Collegium, quod tamen leges condere non poterit,
nisi urgente necessitate et pro tempore vacationis Sedis, in posterum
tantum valituras si novus Pontifex eas confirmare statuerit.3

1 Clem. XII Const Apostolatus officium, § 17.
2 Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 25.
3 Legge fondamentale dello Stato della Città del Vaticano, 7 giugno 1929, n. 1.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.