AAS 40 (1948), p. 219
ratus, facilis j perlucidus in docendo, prout fel. rec. Pius Pp. Undecimus
in Apostolicis Litteris pro Eius solemni Beatificatione edixit, nil mirum
si Venerabilis Dei Famulus solidae sanaeque theologiae principiis enutritus,
Sancti Francisci Salesii suavitate excultus, Sancti alfonsi de
Ligorio discretione munitus, Sancti Ignatii de Loyola animorum studio
siiccensus, quidquid ei temporis super er at in poenitentiae tribunal sollerter,
fructuose, naviterque impenderet tum in ecclesia S. Francisci,
Conlegio adiuncta, atque in variis piisque civitatis domibus, tum in carceribus,
in quibus praesertim eius industriae pro salute animorum obtinenda
mirifice eluxerunt. Difficile dictu est quot sacerdotes in sacris
^citissime erudierit scientiis et ad sacrum ministerium sapientissime
formaverit, quot peccatores Deo reconciliaverit, quot animas Christo
lucratus fuerit. Et ipse Sanctus Ioannes Bosco, qui in Taurinensi
S. Francisci Assisiatis collegio theologiae morali addiscendae triennium
vacavit, duce et magistro Ioseph Cafasso, hunc non solum spiritus moderatorem,
sed et patrem benevolum, consiliarium et strenuum conditae
suae Salesianae Societatis defensorem habuit.
In sacro poenitentiae tribunali et in divini verbi praedicandi munere
quam maxime assiduus fuit, tum in Taurinensi civitate, tum in finitimis
oppidis et dioecesibus, atque spiritualia exercitia sive clero sive populo
maximo cum fructu frequenter agebat pluribus in locis, in pia potissimum
exercitiorum domo ad sanctuarium Sancti Ignatii, prope Lanceum,
cuius in administratorem Taurinensis Archiepiscopus etiam deputavi t.
Sed mirum in modum Servi Dei misericordia et caritas praecipue emicuit
erga capite damnatos, quos orando et solando usque ad supplici!
locum comitabatur, divinam insuper misericordiam post eorum obitum
pro eis implorans ; atque fama est neminem e miseris istis, quibus suum
praestitit ministerium Ioseph Cafasso, peccato non absolutum periisse,
cum omnes indubia sincerae poenitentiae argumenta praebuissent.
Nedum autem verbis, sed exemplo potissimum integerrimae vitae
suae alios docuit : constat etenim omnes virtutes in gradu heroico exercuisse
tam théologales quam ceteras; laboribus assiduis, sed et poenitentiis
et cilicio quoque corpus suum castigabat, parcissimus in edendo
et rebus stricte ad vitam necessariis semper contentus. Teneris iam ab
annis pietate in Deum, tenerrima in Deiparam Virginem devotione,
cuius cultum sub titulo a Consolatione, quo ipsa in sanctuario Taurinensi
veneratur, ille impense promovit, et in castissimum Dei Genitricis
Sponsum, cuius nomen dignissime ferebat, quam maxime excelluit.
Vigilis catholicae fidei propugnator, ne pravis doctrinis haeretici,
qui Castrumnovum advenerant, christifidelium animos perturbarent,
summo studio contendit ut e patrio oppido discederent; et eximius theo-