AAS 43 (1951), p. 5

An. et Tol.XXXXIII IO Ianuarii 1951 (Ser. Il, v. XTI11) - N. 1
ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PR XII

CONSTITUTIO APOSTOLICA -

DE SACRO MONIALIUM INSTITUTO PROMOVENDO

" PIUS E PI SOO.PUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Sponsa Christi Ecclesia, vel a primis suae historiae ineunabulis ex-1
sistimationis ac maternae dilectionis sensus, quibus erga sacras Deo Virgines
suaviter ferebatur, tam iteratis actibus ac signis patefecit quam
perspicuis documentis confirmavit. 3
Nec mirum sane, cum Virgines christianae, « illustrior portio gregis
Christi », caritate actae, alienas omnes mundi sollicitudines dedi-3
gnantes facilemque periculorum plenam cordis divisionem superan-4
tes, non solum se totas Christo, ut vero animorum Sponso devove-5 6
rent, sed integram vitam suam omnium christianarum virtutum gemmis*7
or natam, in perpetuum ipsi Christo Domino atque Ecclesiae manci-8
parent. 9 / '
Mystica haec Virginum Christo mancipatio Ecclesiaeque traditio primis
christianis saeculis, sponte, ac potius factis quam dictis, perficiebantur.
Cum vero Virgines, postea, non classem tantum, sed statum iam definitum
atque ordinem ab Ecclesia receptum efformarent, virginitatis 10
professio publice fieri coepit, adeoque arctiore in dies vinculo confirmari.
Dein Ecclesia, dum sanctum virginitatis votum propositumve 11
acceptabat, Virginem Deo. Ecclesiaeque inviolabiliter eiusmodi, solemni
ritu consecrabat, qui merito inter pulchriora antiquae liturgiae monu-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.