Can. 2243
§ 1. Censurae inflictae per sententiam iudicialem, statim ac latae fuerint, exsecutionem secumferunt, nec ab eis datur appellatio, nisi in devolutivo; item a censuris ad modum praecepti inflictis datur recursus, sed in devolutivo tantum.
§ 2. Appellatio vero vel recursus a sententia iudiciali vel praecepto comminante censuras etiam latae sententiae nondum contractas, nec sententiam aut praeceptum nec censuras suspendunt, si agatur de re in qua ius non admittit appellationem vel recursum etiam cum effectu suspensivo; secus censuras suspendunt, firma tamen obligatione servandi id quod sententia aut praecepto mandatur, nisi reus appellationem vel recursum interposuerit non a sola poena, sed ab ipsa quoque sententia vel praecepto.