Can. 331

§ 1. Ut quis idoneus habeatur, debet esse: 1° Natus ex legitimo matrimonio, non autem legitimatus etiam per subsequens matrimonium; 2° Annos natus saltem triginta; 3° A quinquennio saltem in sacro presbyteratus ordine constitutus; 4° Bonis moribus, pietate, animarum zelo, prudentia, ceterisque dotibus, praeditus, quae ipsum aptum efficiant ad gubernandam dioecesim de qua agitur; 5° Laurea doctoris vel saltem licentia in sacra theologia aut iure canonico potitus in athenaeo aliquo vel in Instituto studiorum a Sancta Sede probatis, vel saltem earundem disciplinarum vere peritus; quod si ad religionem aliquam pertineat, a suis Superioribus maioribus vel similem titulum vel saltem verae peritiae testimonium habeat.

§ 2. Etiam electus, praesentatus vel quoquo modo ab illis designatus, qui privilegio a Sancta Sede concesso eligendi, praesentandi seu designandi gaudent, debet memoratis qualitatibus pollere.

§ 3. Iudicare num quis idoneus sit, ad Apostolicam Sedem unice pertinet.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.