Can. 393

§ 1. In qualibet ecclesia capitulari sint dignitates et canonici inter quos varia officia distribuantur; possunt esse etiam alia minora beneficia in uno vel pluribus gradibus.

§ 2. Capitulum constat dignitatibus et canonicis, nisi, ad dignitates quod attinet, aliud ex capitularibus constitutionibus eruatur; non autem inferioribus beneficiariis seu mansionariis, qui canonicis auxilium praestant.

§ 3. Canonicatus sine adnexis emolumentis ne instituantur sine speciali Apostolicae Sedis concessione.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.