Second Council of Orange
Concilium Arausicanum II · AD 529 · Orange
Canon 1 — Quod per peccatum Adae non solum corpus, sed anima etiam laesa fuerit. Denz. 174
Si quis per offensam praevaricationis Adae non totum, id est, secundum corpus et animam, in deterius dicit hominem commutatum; sed animae libertate illaesa durante, corpus tantummodo corruptioni credit obnoxium: Pelagii errore deceptus adversatur Scripturae dicenti: Anima quae peccaverit, ipsa morietur; et: Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obeditis ? et: A quo quis superatur, ejus et servus addicitur.
Canon 2 — Quod peccatum Adae non ipsi solum nocuit, sed ad posteros quoque transiit. Denz. 175
Si quis soli Adae praevaricationem suam, non et ejus propagini, asserit nocuisse; aut certe mortem tantum corporis, quae poena peccati est, non autem et peccatum, quod mors est animae, per unum hominem in omne genus humanum transisse testatur; injustitiam Deo dabit, contradicens Apostolo dicenti: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.
Canon 3 — Quod gratia Dei non ad invocationem detur, sed ipsa faciat ut invocetur. Denz. 176
Si quis invocatione humana gratiam Dei dicit posse conferri; non autem ipsam gratiam facere ut invocetur a nobis: contradicit Isaiae prophetae (Isaiae LXV, 1), vel Apostolo idem dicenti: Inventus sum a non quaerentibus me, palam apparui his qui me non interrogabant.
Canon 4 — Quod Deus ut a peccato purgemur voluntatem nostram non exspectet, sed praeparet. Denz. 177
Si quis, ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum exspectare contendit, non autem ut etiam purgari velimus per sancti Spiritus infusionem et operationem in nobis fieri confitetur; resistit ipsi Spiritui sancto, per Salomonem dicenti: Praeparatur voluntas a Domino; et Apostolo salubriter praedicanti: Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate.
Canon 5 — Quod initium fidei non ex nobis, sed ex gratia Dei sit Denz. 178
Si quis, sicut augmentum, ita etiam initium fidei, ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus qui justificat impium, et ad regenerationem sacri baptismatis pervenimus, non per gratiae donum, id est, per inspirationem Spiritus sancti corrigentem voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem, sed naturaliter nobis inesse dicit; apostolicis dogmatibus adversarius approbatur, beato Paulo dicente: Confidimus quia qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri Jesu Christi; et illud: Vobis datum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini; et: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est. Qui enim fidem, qua in Deum credimus, dicunt esse naturalem, omnes eos qui ab Ecclesia Christi alieni sunt, quodam modo fideles esse definiunt.
Canon 6 — Quod sine gratia Dei credentibus et petentibus misericordia non conferatur, cum gratia ipsa faciat ut credamus et petamus. Denz. 179
Si quis sine gratia Dei credentibus, volentibus, desiderantibus, conantibus, laborantibus, vigilantibus, studentibus, petentibus quaerentibus, pulsantibus nobis misericordiam dicit conferri divinitus; non autem ut credamus, velimus, vel haec omnia sicut oportet agere valeamus, per infusionem et inspirationem sancti Spiritus in nobis fieri confitetur; et aut humilitati, aut obedientiae humanae subjungit gratiae adjutorium, nec ut obedientes et humiles simus ipsius gratiae donum esse consentit, resistit Apostolo dicenti, Quid habes quod non accepisti ? et: Gratia Dei sum id quod sum.
Canon 7 — Quod viribus naturae bonum aliquod quod ad salutem pertineat cogitare aut eligere sine gratia non possimus. Denz. 180
Si quis per naturae vigorem bonum aliquod, quod ad salutem pertinet vitae aeternae, cogitare ut expedit, aut eligere, sive salutari, id est, evangelicae praedicationi consentire posse confirmat, absque illuminatione et inspiratione Spiritus sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati, haeretico fallitur spiritu, non intelligens vocem Dei in Evangelio dicentis: Sine me nihil potestis facere; et illud Apostoli: Non quod idonei simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.
Canon 8 — Quod per liberum arbitrium ad gratiam baptismi pervenire nullus possit. Denz. 181
Si quis alios misericordia, alios vero per liberum arbitrium (quod in omnibus qui de praevaricatione primi hominis nati sunt, constat esse vitiatum), ad gratiam baptismi posse venire contendit; a recta fide probatur alienus. Is enim non omnium liberum arbitrium per peccatum primi hominis asserit infirmatum: aut certe ita laesum putat, ut tamen quidam valeant, sine revelatione Dei, mysterium salutis aeternae per semetipsos conquirere. Quod quam sit contrarium, ipse Dominus probat, qui non aliquos, sed neminem ad se posse venire testatur, nisi quem Pater attraxerit. Sicut et Petro dicit: Beatus es Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est; et Apostolus: Nemo potest dicere, Dominum Jesum Christum, nisi in Spiritu sancto.
Canon 9 — De adjutorio Dei per quod bona operamur. Denz. 182
Divini est muneris, cum et recte cogitamus, et pedes nostros a falsitate et injustitia continemus. Quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, ut operemur, operatur.
Canon 10 — De adjutorio Dei omnibus semper implorando. Denz. 183
Adjutorium Dei etiam renatis ac sanctis semper est implorandum, ut ad finem bonum pervenire, vel in bono possint opere perdurare.
Canon 11 — De oblatione votorum. Denz. 184
Nemo quidquam Domino recte voveret, nisi ab illo acciperet quod voveret, sicut legitur: Quae de manu tua accepimus damus tibi.
Canon 12 — Quales nos diligat Deus. Denz. 185
Tales nos amat Deus quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumus nostro merito.
Canon 13 — De reparatione liberi arbitrii. Denz. 186
Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi, non potest reparari: quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Unde ipsa Veritas dicit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis
Canon 14 — Quod ut liberemur a miseria, misericordia Dei praeveniamur. Denz. 187
Nullus miser de quantacumque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia praevenitur: sicut dicit Psalmista: Cito anticipet nos misericordia tua, Domine; et illud, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me.
Canon 15 — Quod per gratiam Dei in melius mutetur fidelis. Denz. 188
Ab eo quod formavit Deus, mutatus est Adam, sed in pejus per iniquitatem suam: ab eo quod operata est iniquitas, mutatur fidelis, sed in melius per gratiam Dei. Illa ergo mutatio fuit praevaricatoris primi; haec, secundum Psalmistam, mutatio est dexterae Excelsi.
Canon 16 — Quod ex eo quod habemus non sit gloriandum, cum ex Deo sit. Denz. 189
Nemo ex eo quod videtur habere glorietur, tamquam non acceperit; aut ideo se putet accepisse, quia littera extrinsecus, vel ut legeretur apparuit, vel ut audiretur insonuit. Nam sicut Apostolus dicit: Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Porro autem si non gratis mortuus est: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Inde habet, quicumque habet. Quisquis autem inde se habere negat, aut vere non habet, aut id quod habet, auferetur ab eo.
Canon 17 — De fortitudine Christiana. Denz. 190
Fortitudinem gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum Dei charitas facit, quae diffusa est in cordibus nostris, non per voluntatis arbitrium, sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, nullis meritis gratiam praevenientibus.
Canon 18 — Nullis meritis gratiam praeveniri. Denz. 191
Debetur merces bonis operibus, si fiant; sed gratia, quae non debetur, praecedit ut fiant.
Canon 19 — Neminem nisi Deo miserante salvari. Denz. 192
Natura humana, etiam si in illa integritate in qua est condita permaneret, nullo modo seipsam, Creatore suo non adjuvante, servaret. Unde cum sine gratia Dei salutem non possit custodire quam accepit, quomodo sine Dei gratia poterit reparare quam perdidit?
Canon 20 — Nihil boni hominem posse sine Deo. Denz. 193
Multa Deus facit in homine bona quae non facit homo: nulla vero facit homo bona quae non Deus praestet ut faciat homo.
Canon 21 — De natura et gratia. Denz. 194
Sicut eis qui volentes in lege justificari, a gratia exciderunt, verissime dicit Apostolus: Si ex lege justitia est, ergo Christus gratis mortuus est: sic et his qui gratiam quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime dicitur, Si ex natura justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Jam hic enim erat lex, et non justificabat: jam hic erat et natura, et non justificabat. Ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur, qui dixit: Non veni legem solvere, sed adimplere; et natura per Adam perdita, per illum repararetur, qui dixit, venisse se quaerere et salvare quod perierat.
Canon 22 — De his quae hominum propria sunt. Denz. 195
Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum. Si quid autem habet homo veritatis atque justitiae, ab illo fonte est quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati, non deficiamus in via.
Canon 23 — De voluntate Dei et hominis. Denz. 196
Suam voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt quod Deo displicet. Quando autem ita faciunt quod volunt, ut divinae serviant voluntati, quamvis volentes agant quod agunt, illius tamen voluntas est, a quo et praeparatur et jubetur quod volunt.
Canon 24 — De vite et palmitibus vitis. Denz. 197
Ita sunt in vite palmites, ut viti nihil conferant, sed inde accipiant unde vivant. Sic quippe vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam praeciso palmite, potest de viva radice alius pullularare: qui autem praecisus est, non potest sine radice vivere.
Canon 25 — De dilectione, qua diligimus Deum. Denz. 198
Prorsus donum Dei est diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit. Displicentes amati sumus, ut fieret in nobis unde placeremus. Diffundit enim charitatem in cordibus nostris Spiritus Patris et Filii, quem cum Patre amamus et Filio.