Denz.-U. 1789
Cum homo a Deo tanquam creatore et Domino suo totus dependeat et ratio creata increatae Veritati penitus subiecta sit, plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestare tenemur [can. 1]. Hanc vero fidem, quae humanae salutis initium est [cf. n. Ecclesia catholica profitetur, virtutem esse supernaturalem, qua, Dei aspirante et adiuvante gratia, ab eo revelata vera esse credimus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest [can. 2].. «Est enim fides testante Apostolo, sperandarum substantia Terum, argumentum non apparentium-)» [Hebr 11, 1].