Denz.-U. 1790

Ut nihilominus fidei nostrae obsequium rationi consentaneum [cf. Rom 12, 1] esset, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis externa iungi revelationis suae argumenta, facta scilicet divina atque imprimis miracula et prophetias, quae cum Dei omnipotentiam et infinitam scientiam luculenter commonstrent, divinae revelationis signa sunt certissima et omnium intelligentiae accommodata [can.3et4]. Quare tum Moyses et Prophetae, tum ipse maxime Christus Dominus multa et manifestissima miracula et prophetias ediderunt; et de Apostolis legimus: «•Illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis» [Mci6,20]. Et rursum scriptum est: <(Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso l0C0f> [2Petrl, 19j.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 476.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.