Denz.-U. 1791
Licet autem fidei assensus nequaquam sit motus animi caecus: nemo tamen «evangelicae praedicationi consentire» potest, sicut oportet ad salutem consequendam, «absque illuminatione et inspiratione Spiritus Sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati» [Conc. Araus., v. n. 178 sqq]. Quare fides ipsa in se, etiamsi per caritatem non operetur [cf. Gal 5, donum Dei est, et actus eius est opus ad salutem pertinens, quo homo liberam praestat ipsi Deo oboedientiam gratiae eius, cui resistere posset, consentiendo et COOperando [cf.n.797sq; can.5].