Denz.-U. 355

Ego Berengarius corde credo et ore confiteor, panem et vinum, quae ponuntur in altari, per mysterium sacrae orationis et verba nostri Redemptoris substantialiter converti in veram et propriam ac vivificatricem carnem et sanguinem Iesu Christi Domini nostri et post consecrationem esse verum Christi corpus, quod natum est de Virgine et quod pro salute mundi oblatum in cruce pependit, et quod sedet ad dexteram Patris, 1 Msi XX 524 D; cf. Jf post 5102; ML 148, 811; Hrd VI, I 1585 B; cf. Hfl V 129; Bar(Th) ad 1079 n. 3 (17, 453 b sq). — Berengarius damnatus est a S. LEONE IX in concilio Romano 1050, et Vercellensi 1050; a VICTORE II in Florentina synodo 1055; a NICOLAO II in Romana 1059; a S. GREGORIO VII in duobus conciliis Romanis et 1079. In hac postrema hanc formulam subscribere compulsus est, postquam pluries vel iudices delusit vel ad vomitum rcdiit. et verum sanguinem Christi, qui de latere eius effusus est, non tantum per signum et virtutem Sacramenti, sed in proprietate naturae et veritate substantiae, sicut in hoc brevi continetur et ego legi et vos intelligitis. Sic credo, nec contra hanc fidem ulterius docebo. Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evangelia.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 163.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.