The Letters of St. Jerome 101
101 From Augustine PL 22, 829
A letter from Augustine in which he denies that he has written a book against Jerome and sent it to Rome but confesses that he has criticized him although without giving details. Written in 402 a.d. This and the following letters are to be found in the First Volume of the First Series of this Library. Letter LXVII.
Negat se in Hieronymum librum scripsisse, in hoc falsus, quod aliquis prolixam epistolam librum appellasset.
Domino carissimo, et desideratissimo, et honorando in Christo fratri, et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS in Domino salutem.
« Audivi pervenisse in manus tuas litteras meas; sed quod adhuc rescripta non merui, nequaquam imputaverim dilectioni tuae. Aliquid proculdubio impedimenti fuit. Unde agnosco, Dominum a me potius deprecandum, ut tuae voluntati det facultatem mittendi, quod rescripseris. Nam rescribendi jam dedit, quia cum volueris, facillime poteris.
« Etiam hoc, quod ad me sane perlatum est, utrum quidem crederem, dubitavi; sed hinc quoque tibi aliquid utrum scriberem, dubitare non debui. Hoc autem brevi, suggestum esse caritati tuae a nescio quibus fratribus, mihi dictum est, quod librum adversus te scripserim, Romamque miserim. Hoc falsum esse noveris: Deum nostrum testor, hoc me non fecisse, sed si forte aliqua in aliquibus scriptis meis reperiuntur, in quibus aliter aliquid quam tu sensisse reperiar, non contra te dictum, sed quod mihi videbatur, a me scriptum esse, puto te debere cognoscere: aut si cognosci non potest, credere. Ita sane hoc dixerim, ut ego non tantum paratissimus sim, si quid te in meis scriptis moverit, fraterne accipere quid contra sentias, aut de correctione mea, aut de ipsa tua benevolentia gavisurus; verum etiam hoc a te postulem, et flagitem.
« O si licuisset, et si non cohabitante, saltem vicino te in Domino perfrui ad crebrum et dulce colloquium! Sed quia id non est datum, peto ut hoc ipsum, quod in Domino quam possumus simul sumus, conservari studeas, et augeri ac perfici; et rescripta quamvis rara non spernere. Saluta obsequio meo sanctum fratrem Paulinianum, 632 et omnes fratres qui tecum ac de te in Domino gloriantur. Memor nostri exaudiaris a Domino in omni sancto desiderio tuo, domine carissime, et desideratissime, et honorande in Christo frater. »