The Letters of St. Jerome 20
20 To Pope Damasus PL 22, 375
Jerome’s reply to the foregoing. Exposing the error of Hilary of Poitiers, who supposed the expression to signify “redemption of the house of David,” he goes on to show that in the gospels it is a quotation from Psa. cxviii. 25 and that its true meaning is “save now” (so A.V.). “Let us,” he writes, “leave the streamlets of conjecture and return to the fountain-head. It is from the Hebrew writings that the truth is to be drawn.” Written at Rome a.d. 383.
Quid vox OSANNA significet juxta hebraicum fontem, et cur hebraeum hoc verbum, ita ut est apud Hebraeos, relictum apud omnes sit Linguas, docet.
Variorum interpretationes. --MULTI super hoc sermone diversa finxerunt, e quibus noster Hilarius in Commentariis Matthaei ita posuit: Osanna Hebraico sermone significatur, redemptio domus David. Primum redemptio lingua Hebraea PHEDUTH interpretatur: deinde domus BETH. David vero in hoc loco non esse nomen insertum, omnibus patet. Alii opinati sunt, Osanna, gloriam dici. Porro gloria CHABOD appellatur: nonnulli gratiam, cum gratia, THODA sive ANNA nuncupetur.
Ad Hebraeum fontem recurrendum. --Restat ergo, ut omissis opinionum rivulis, ad ipsum fontem, unde ab Evangelistis sumptum est, recurramus. Nam quomodo illud neque in Graecis, neque in Latinis codicibus 65 possumus invenire, Ut compleretur id quod dictum est per Prophetas: Quoniam Nazaraeus vocabitur ; et illud, ex Aegypto vocavi filium meum : ita et nunc ex Hebraeis codicibus veritas exprimenda est, unde in hanc vocem vulgus et maxime consona inter se parvulorum turba proruperit, dicente Matthaeo: Turbae autem, quae praeceaebant, et quae sequebantur, clamabant dicentes: Osanna filio David: benedictus qui venit in nomine Domini, Osanna in excelsis . Marcus vero ita posuit: Clamabant dicentes, Osanna: benedictus qui venit in nomine Domini: benedictum quod venit in nomine Domini regrum patris nostri David, Osanna in excelsis . Joannes vero pari voce consentit: Et clamabant, Osanna: benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel . Solus Lucas verbum Osanna, non posuit, in reliqua interpretationis parte consentiens: Benedictus qui venit rex in nomine Domini, pax in coelo, et gloria in excelsis. . Igitur, ut diximus, ipsa verba Hebraea ponenda sunt, et omnium Interpretum opinio digerenda, quo facilius quid super hoc sentiendum sit, ex retractatione cunctorum ipse sibi Lector inveniat.
Interpretum Hebraei textus opinio. --In centesimo decimo septimo Psalmo, ubi nos legimus, O Domine salvum me fac, o Domine bene prosperare: benedictus qui venit in nomine Domini, in Hebraeo legitur, ANNA ADONAI, OSIANNA, ANNA ADONAI ASLIANNA; BARUCH ABBA BASEM ADONAI. Quod Aquila, Symmachus, Theodotio, et Quinta Editio, ne quid in Latino mutare videamur, ita exprimunt: ὦ δὴ Κύριε σῶσον δὴ, ὦ δὴ Κὺριε εὺοδωσον δὴ, εὐλογημένος ὁ ἐρχόμενος ἐν ὀνόματι Κυρίου. Sola Sexta Editio cum Interpretibus Septuaginta ita congruit, ut ubi caeteri posuerunt ὦ δἡ, illi scripserint ὦ. Et quia OSIANNA, quod nos corrupte propter ignorantiam dicimus OSANNA, salvifica, sive salvum fac exprimatur, omnium 66 interpretatione signatum est: nunc illud in cura est, quid sine adjectione salvandi, solus ANNA sermo significet. Sciendumque quod in hoc loco ter dicatur ANNA; et primum quidem ac secundum iisdem litteris scribitur, ALEPH, NUN, HE, tertium vero HE, NUN, HE. Symmachus igitur, qui in centesimo decimo septimo Psalmo cum omnium interpretatione consenserat, ut nobis manifestiorem tribueret intellectum, in centesimo decimo quarto Psalmo, ubi dicitur: O Domine, libera animam meam, ita interpretatur est: Obsecro, Domine, libera animam meam. Ubi autem Septuaginta, ὦ, et ille, Obsecro, transtulerunt, Aquila, et caeteris Editionibus ὦ δὴ interpretantibus, in Hebraeo scribitur ANNA: verum ita ut in principio ALEPH habeat, non HE. Ex quo animadvertimus, si ex ALEPH scribatur ANNA, significari obsecro; sin autem ex HE, esse conjunctionem, sive interjectionem, quae apud Graecos ponitur δὴ, et est in σῶσον δὴ, cujus interpretationem Latinus sermo non exprimit.
Sed quoniam hae minutiae et istiusmodi disputationis arcanum, propter barbariem linguae pariter ac litterarum, legenti molestiam tribuunt, ad explanandi compendium venio, ut dicam de centesimo decimo septimo Psalmo, qui manifeste de Christo prophetat, et in synagogis Judaeorum creberrime legebatur, unde et populis notior erat, hos versus esse assumptos: quod ille, qui repromittebatur de genere David, venerit salvaturus Israel, dicente David, « Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino, factum est. Hic est mirabilis in oculis nostris. Haec est dies quam fecit Dominus: exultemus et laetemur in ea. O Domine salvum me fac: o Domine bene prosperare: benedictus qui venit in nomine Domini. Benediximus vobis de 67 domo Domini: Deus Dominus et illuxit nobis » . Unde et Evangelistarum scriptura commemorat, Pharisaeos et Scribas hac indignatione commotos, quod viderent populum, Psalmi prophetiam super Christo intelligere completam, et clamantes parvulos Osianna, filio David, dixisse ei: Audis quid isti loquuntur? et Jesum respondisse eis: « Nunquam legistis, Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem » ? centesimum decimum septimum Psalmum octavi Psalmi assertione firmantem. Et de eo quidem, quod facile exprimi poterat, « Benedictus qui venit in nomine Domini, » omnium Evangelistarum Scriptura consentit. De verbo autem OSIANNA, quia in Graecum non poterant transferre sermonem, sicut in ALLELUIA, et in AMEN, et in plerisque factum videmus, ipsum Hebraeum posuerunt, dicentes, OSIANNA. Lucas igitur, qui inter omnes Evangelistas Graeci sermonis eruditissimus fuit, quippe ut medicus, et qui Evangelium Graecis scripsit, quia se vidit proprietatem sermonis transferre non posse, melius arbitratus est tacere, quam id ponere quod legenti faceret quaestionem.
Ad summam, sicuti nos in lingua Latina habemus interjectiones quasdam, ut insultando dicamus vah, et in admirando papae, et in dolendo heu: et quando silentium volumus imponere, strictis dentibus spiritum coarctamus et agimus tantum sibilum, insonando sith: ita Hebraei inter reliquas proprietates linguae suae habent interjectionem, ut quando volunt Dominum deprecari, ponant verbum petentis affectu, et dicant, ANNA Domine, quod Septuaginta dixerunt, o Domine. OSI ergo salvifica interpretatur; ANNA interjectio deprecantis est. Si ex duobus his velis compositum verbum facere, dices OSIANNA, sive ut nos loquimur, OSANNA, media vocali littera elisa; sicut facere solemus in versibus Virgilii, quando pro mene incoepto 68 desistere victam, scandimus, men incoepto. ALEPH namque littera prima verbi sequentis, extremam prioris verbi AIN veniens excludit. Quapropter ut ad quaestionis originem revertamur, ubi nos legimus in Latino: « O Domine salvum me fac; o Domine bene complace: benedictus qui venit in nomine Domini, » juxta Hebraeum sensum legere possumus: « Obsecro, Domine, salvum fac; obsecro Domine, prosperare, obsecro: benedictus qui venit in nomine Domini. » Salvum autem fac, dicitur, ut subaudiamus populum tuum Israel, sive generaliter mundum. Denique Matthaeus, qui Evangelium Hebraeo sermone conscripsit, ita posuit, OSANNA BARRAMA, id est, Osanna in excelsis: quod Salvatore nascente salus in coelum usque, id est, etiam ad excelsa pervenerit, pace facta non solum in terra, sed et in coelo; ut jam dici aliquando cessaret: « Inebriatus est gladius meus in coelo » .
Haec interim juxta mediocritatem sensus mei breviter strictimque dictavi. Caeterum sciat, Beatitudo tua, in istiusmodi disputationibus molestiam in legendo non debere subrepere; quia facile et nos potuimus aliquid ementiri, quod ex una voce solveret quaestionem, sicut et caeteros fecisse monstravimus: sed magis condecet ob veritatem laborare paulisper, et peregrino aurem accommodare sermoni, quam de aliena lingua fictam referre sententiam.