The Letters of St. Jerome 26

St Jerome (AD 345–420) · Epistolae · PL 22, 327–1224

26 To Marcella PL 22, 430

An explanation of certain Hebrew words which have been left untranslated in the versions. The words are Alleluia, Amen, Maran atha. Written at Rome 384 a.d.

Exponit cur nomina quaedam Hebraica sine interpretatione in Scripturarum Translationibus remanserint, et quid significent.

Nuper cum pariter essemus, non per Epistolam, ut ante consueveras, sed praesens ipsa quaesisti, quid ea verba, quae ex Hebraeo in Latinum non habemus 132 expressa, apud suos sonarent; curque sine interpretatione sint posita, ut est illud, Alleluia, Amen, Maran atha, Ephod, et caetera, quae in Scripturis respersa memorasti.

Ad quod nos, quia dictandi angustia coarctamur, breviter respondemus, sive Septuaginta Interpretes, sive Apostolos id curasse, ut quoniam prima Ecclesia ex Judaeis fuerat congregata, nihil ad credentium scandalum innovarent: sed ita ut a parvo imbiberant, traderent. Postea vero quam in universas gentes, Evangelii dilatatus est sermo, non potuisse semel suscepta mutari. Licet et illud in libris suis, quos ἐξηγητικοὺς vocant, Origenes asserat, propter vernaculum linguae uniuscujusque idioma, non posse ita apud alios sonare, ut apud suos dicta sunt; et multo melius esse non interpretata ponere, quam vim eorum interpretatione tenuare.

Igitur ALLELUIA exprimitur, Laudate Dominum, JA quippe apud hebraeos unum de decem Dei nominibus est. Et in illo Psalmo ubi legimus: « Laudate Dominum, quoniam bonus est Psalmus ; apud Hebraeos legitur, ALLELUIA CHI TOB ZAMMER.

AMEN vero Aquila πεπιστωμένως exprimit, quod nos, fideliter, possumus dicere, ductum adverbium ex nomine fidei Amen Septuaginta γένοιτο, id est, fiat. Unde et in fine librorum (in quinque siquidem volumina, Psalterium apud Hebraeos divisum est) fiat, fiat transtulerunt: quod in Hebraico legitur, AMEN AMEN, quo scilicet eo vere dicta quae sunt supra, confirmentur. Unde et Paulus asserit, non posse aliquem respondere Amen, id est, confirmare quae praedicata 133 sunt, nisi intellexerit, praedicationem. MARANATHA magis Syrum est quam Hebraicum, tametsi ex confinio utrarumque linguarum aliquid et Hebraeum sonet, et interpretetur, « Dominus noster venit; » ut sit sensus: « Si quis non amat Dominum Jesum Christum, anathema sit » , et illo completo, deinceps inferatur: « Dominus noster venit: » quod superfluum sit adversum eum odiis pertinacibus velle contendere, quem venisse jam constet.

Vellem tibi aliquid et de Diapsalmate scribere, quod apud Hebraeos scribitur SELA: et de Ephod, et de eo quod in cujusdam Psalmi titulo habetur: Pro AIELETH, et caeteris istiusmodi; nisi et modum epistolici characteris excederem, et tibi aviditatem magis dilatae deberent facere quaestiones. Tritum quippe est proverbium: Ultroneas putere merces. Unde et nos de industria dicenda reticemus, ut avidius velis audire quae tacita sunt.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.