Letters 97
97 From Eusebius, Bishop of Milan, to Leo PL 54, 945
(Informing him that the Tome has been approved by the Synod of Milan, and containing the subscriptions of the bishops there assembled.)
Gaudet de reditu fratrum suorum ex Oriente. --II. Epistolam ad Flavianum in synodo Mediolanensi lectam esse et approbatam. --III. Se cum suis Eutychianorum damnationi subscribere profitetur.
Domino sancto et beatissimo Patri LEONI EUSEBIUS Mediolanensis episcopus.
Reversis, Domino annuente, fratribus nostris, quos ad Orientem fidei causa sollicite provida beatitudo vestra direxerat, decursisque litteris quas per eos tua sanctitas destinavit, omni exsultatione in Christo relevatus sum, quod effectum commissae sibi legationis eosdem reportasse vestra pagina designavit. Nec mirum quod Dominus noster Jesus Christus catholicae fidei, quam tenemus, majestatis sua gratiam custodiamque praestiterit: quando vos idoneos cultus sui assertores in apostoli sui sede praesulem collocavit, qui et recta sentire de incarnationis Dominicae sacramento, et eadem potestis rectius custodire.
Admonitis ergo fratribus et coepiscopis meis, habitoque conventu, vestrarum formam 1081 tenuimus litterarum. Nam recensita epistola beatitudinis vestrae in sacerdotum Domini concilio, quam sanctus frater et coepiscopus noster Abundantius, et compresbyter meus Senator detulerant, agnitaque eorum narratione, sicut scripta vestra signaverant, rerum gestarum ordine continuo requisita est recitataque epistola, quam fidei assertione plene digestam, ad Orientem dudum sanctitas vestra transmiserat, quae ad nos ex vestra admonitione, sancto fratre et coepiscopo nostro Ceretio mutuante pervenit. Claruit eam plena fidei simplicitate fulgere, prophetarum etiam assertionibus, evangelicis auctoritatibus, et apostolicae doctrinae testimoniis, nitore quodam lucis ac veritatis splendore radiare, omnibusque sensibus convenire, quos beatus Ambrosius. de incarnationis Dominicae mysterio suis libris Spiritu sancto excitatus inseruit.
Et quia omnia majorum fidei nobis antiquitus traditae tota puritate conveniunt, Domine sancte et beatissime pater, placuit omnibus, quorum subscriptio subter annexa nomina poterit declarare, ut eos qui impie de incarnationis Dominicae sacramento sentiunt, quamvis intellectus sui pravitate a catholicae fidei veritate recedentes, seipsos dignos abjectione fecerint, suo etiam consensu, auctoritatis vestrae praecedente sententia, damnatione congrua persequendos. Litterarum ergo vestrarum formam secuti, modum praescriptae ordinationis nos servasse, his per fratrem et coepiscopum nostrum Cyriacum missis ostendimus. Superest ut, annuente Domino perfectis rebus, palmam fidei et consummati certaminis coronam quiete perpetua retinentes, 1082 hoc futuris memorabile saeculis relinquatis, ut ob hoc exstitisse praesenti tempore impiae sectae contumacia videatur, ut vobis propugnatoribus in aeternum prostrata succumberet. Et alia manu: Incolumem beatitudinem tuam summa Divinitas tucatur atque custodiat, domine sancte ac beatissime pater.
EUSEBIUS episcopus Mediolanensis Ecclesiae, in omnia supra scripta consensi et subscripsi; Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.
Ego FAVENTIUS episcopus Regiensis Ecclesiae, in omnia supra scripta consensi et subscripsi; Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.
Ego MAJORIANUS episcopus Ecclesiae Placentinae, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.
Ego CYPRIANUS episcopus Ecclesiae Brixillianae, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.
Ego QUINTUS episcopus Ecclesiae Dertonensis, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.
Ego CRISPINUS episcopus Ecclesiae Ticinensis, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.
Ego FLOREIUS presbyter, jussus a praesente 1083 sancto EULOGIO episcopo meo Ecclesiae Iporiensis, quia ipse propter infirmitatem subscribere non potest, subscripsi ad omnia supra scripta, eo consentiente, et Anathema dicente his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.
Ego MAXIMUS episcopus Ecclesiae Taurinatis, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.
Ego GRATUS presbyter, directus ab episcopo meo Euthasio Ecclesiae Augustanae, vice ipsius in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.
Ego CYRIACUS episcopus Ecclesiae Laudensis, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.
Ego ABUNDANTIUS episcopus Ecclesiae Comensis, in omnia supra scripta consensi, et pro me et pro absente sancto fratre meo ASINIONE, episcopo Ecclesiae Curiensis, primae Rhaetiae, subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.
Ego PASCHASIUS episcopus Ecclesiae Genuensis, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.
1084 Ego PASTOR episcopus Ecclesiae Astensis, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.
Ego SIMPLICIANUS episcopus Ecclesiae Novariensis, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.
Ego JOANNES episcopus Ecclesiae Cremonensis, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.
Ego OPTATIANUS episcopus Ecclesiae Brixianae, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.
Ego JUSTIANUS episcopus Ecclesiae Vercellensis, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.
Ego QUINTIUS episcopus Ecclesiae Albigaunensis, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.
Ego PRAESTANTIUS episcopus Ecclesiae Bergomatis, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.