Concilio di Calcedonia

Concilium Chalcedonense · 451 d.C. · Chalcedon

Can. 1 — De canonibus uniuscujusque concilii.

Regulas sanctorum Patrum, per singula nunc usque concilia constitutas, proprium robur obtinere decrevimus.

Can. 2 — Quod non oporteat episcopos, aut quemlibet ex clero per pecunias ordinari.

Si quis episcopus per pecuniam fecerit ordinationem, et sub pretio redegerit gratiam, quae non potest vendi, ordinaveritque per pecunias episcopum, aut presbyterum, aut diaconum, vel quemlibet ex his qui connumerantur in clero, aut promoverit per pecunias dispensatorem, aut defensorem, vel quemquam, qui subjectus est regulae, pro suo turpissimi lucri commodo: is, cui hoc attentanti probatum fuerit, proprii gradus periculo subjacebit. Et qui ordinatus est, nihil ex hac ordinatione, vel promotione, quae est per negotiationem facta, proficiat: sed sit alienus a dignitate, vel sollicitudine, quam pecuniis quaesivit. Si quis vero mediator tam turpibus et nefandis datis vel acceptis exstiterit, siquidem clericus fuerit, proprio gradu decidat; si vero laicus, aut monachus, anathematizetur.

Can. 3 — Quod non oporteat episcopos, clericos et menachos, praedia aliena conducere.

Pervenit ad sanctam synodum quod quidam, qui in clero videntur allecti, propter lucra turpia conductores alienarum possessionum fiant, et saecularia negotia sub cura sua suscipiant: Dei quidem ministerium parvipendentes, saecularium vero discurrentes domos, et propter avaritiam patrimoniorum sollicitudines assumentes. Decrevit itaque sanctum hoc magnumque concilium, nullum deinceps, non episcopum, non clericum, vel monachum, aut possessiones conducere, aut negotiis saecularibus se miscere, praeter pupillorum, si forte leges imponant, inexcusabilem curam, aut civitatis episcopus ecclesiasticarum rerum sollicitudinem habere praecipiat, aut orphanorum, et viduarum, earumque quae sine ulla provisione sunt personarum, quae maxime ecclesiastico indigent adjutorio, propter timorem Domini causa deposcat. Si quis autem transgredi de caetero statuta tentaverit, hujusmodi ecclesiasticis increpationibus subjacebit.

Can. 4 — De honore monachis competente, et ut nullus eorum tentet ecclesiastica aut saecularia inquietare negotia, nec alienum servum praeter conscientiam domini ejus suscipere.

Qui vere et sincere singularem sectantur vitam, competenter honorentur: quoniam vero quidam, utentes habitu monachi, ecclesiastica negotia civiliaque conturbant, circumeuntes indifferenter urbes, nec non et monasteria sibi instruere tentantes, placuit nullum quidem usquam aedificare aut constituere monasterium, vel orationis domum, praeter conscientiam civitatis episcopi. Monachos vero per unamquamque civitatem, aut regionem, subjectos esse episcopo, et quietem diligere, et intentos esse tantummodo jejunio, et orationi, in locis quibus renuntiaverunt saeculo permanentes. Nec ecclesiasticis vero, nec saecularibus negotiis communicent, vel in aliquo sint molesti, propria monasteria deserentes, nisi forte his praecipiatur propter opus necessarium ab episcopo civitatis. Nullum vero recipere in monasteriis servum obtentu monachi, praeter sui domini conscientiam. Transgredientem vero hanc definitionem nostram excommunicatum esse decrevimus, ne nomen Dei blasphemetur. Verumtamen episcopum convenit civitatis competentem monasteriorum providentiam gerere.

Can. 5 — Non transmigrandum de civitate in civitatem.

De his qui transmigrant de civitate in civitatem episcopis, aut clericis, placuit ut canones qui de hac re a sanctis Patribus statuti sunt habeant propriam firmitatem.

Can. 6 — Quod non oporteat absolute quoslibet ordinari.

Nullum absolute ordinari debere presbyterum, aut diaconum, nec quemlibet in gradu ecclesiastico, nisi specialiter Ecclesiae civitatis, aut possessionis, aut martyrii, aut monasterii qui ordinandus est pronuntietur. Qui vero absolute ordinantur decrevit sancta synodus irritam haberi hujuscemodi manus impositionem, et nusquam posse ministrare ad ordinantis injuriam.

Can. 7 — De clericis et monachis non manentibus in suo proposito.

Qui semel in clero deputati sunt, aut monachorum vitam expetiverunt, statuimus, neque ad militiam, neque ad dignitatem aliquam venire mundanam, aut hoc tentantes, et non agentes poenitentiam, quominus redeant ad hoc quod propter Deum primitus elegerunt, anathematizari.

Can. 8 — De clericis qui sunt in ptochiis, monasteriis, atque martyriis, quae sub potestate episcoporum uniuscujusque civitatis existunt.

Clerici qui praeficiuntur ptochiis vel qui ordinantur in monasteriis, et basilicis martyrum, sub episcoporum qui in unaquaque civitate sunt, secundum sanctorum Patrum traditiones, potestate permaneant, nec per contumaciam ab episcopo suo dissiliant. Qui vero audent evertere hujuscemodi formam quocunque modo, nec proprio subjiciuntur episcopo, siquidem clerici sunt, canonum correptionibus subjacebunt; si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur.

Can. 9 — Quod non oporteat clericos, habentes adversus invicem negotia, proprium episcopum relinquere, et ad saecularia judicia convolare.

Si quis clericus adversus clericum habet negotium, non deserat episcopum proprium, et ad saecularia percurrat judicia: sed prius actio ventiletur apud episcopum proprium, vel certe consilio ejusdem episcopi, apud quos utraeque partes voluerint, judicium continebunt. Si quis autem praeter haec fecerit, canonicis correptionibus subjacebit. Quod si clericus habet causam adversus episcopum proprium, vel adversus alterum, apud synodum provinciae judicetur. Quod si adversus ejusdem provinciae metropolitanum episcopus vel clericus habet querelam, petat primatem dioeceseos, aut sedem regiae urbis Constantinopolitanae, et apud ipsum judicetur.

Can. 10 — Quod non liceat clericum in duarum civitatum ecclesiis ministrare.

Non licere clericum in duarum civitatum conscribi simul ecclesiis, et in qua initio ordinatus est, et ad quam confugit, quasi ad potiorem, ob inanis gloriae cupiditatem. Hoc autem facientes revocari debere ad suam ecclesiam, in qua primitus ordinati sunt, et ibi tantummodo ministrare. Si vero jam quis translatus est ex alia in aliam ecclesiam, prioris ecclesiae, vel martyriorum quae sub ea sunt, aut ptochiorum, aut xenodochiorum rebus in nullo communicet. Eos vero qui ausi fuerint, post definitionem magnae et universalis hujus synodi, quidquam ex his quae sunt prohibita, perpetrare, decrevit sancta synodus a proprio hujusmodi gradu recedere.

Can. 11 — Quod non oporteat egenis epistolia tribui: honestiores autem commendatiliis litteris approbari.

Omnes pauperes, et indigentes auxilio, cum proficiscuntur sub probatione, epistoliis vel ecclesiasticis pacificis tantummodo commendari decrevimus, et non commendatitiis litteris, propter quod commendatitias litteras honoratioribus tantummodo praestari personis conveniat.

Can. 12 — Ut nequaquam in duos metropolitanos provincia dividatur.

Pervenit ad nos quod quidam, praeter ecclesiastica statuta facientes, convolarunt ad potestates, et per pragmaticam formam in duo unam provinciam diviserunt, ita ut ex hoc facto duo metropolitani esse videantur in una provincia: statuit ergo sancta synodus de reliquo nihil ab episcopis tale tentari, alioqui qui hoc adnisus fuerit amissione gradus proprii subjacebit. Quaecunque vero civitates litteris imperialibus metropolitani nominis honore subnixae sunt, honore tantummodo perfruantur, et qui Ecclesiam ejus gubernat episcopus, salvis scilicet verae metropolis privilegiis suis.

Can. 13 — Quod non oporteat peregrinos clericos sine commendatitiis litteris ministrare.

Peregrinos clericos, et lectores, in alia civitate, praeter commendatitias litteras sui episcopi, nusquam penitus ministrare debere.

Can. 14 — Quod non liceat clerico uxorem sectae alterius accipere.

Quoniam in quibusdam provinciis concessum est lectoribus et psaltis uxores ducere, statuit sancta synodus non licere cuiquam ex his accipere sectae alterius uxorem. Qui vero ex hujusmodi conjugio jam filios susceperunt, siquidem praeventi sunt ut ex se genitos apud haereticos baptizarent, offerre eos Ecclesiae catholicae communioni conveniet, non baptizatos autem non posse ulterius apud haereticos baptizari. Sed neque copulari debet nuptura haeretico, Judaeo, vel pagano, nisi forte promittat ad orthodoxam fidem se personam orthodoxe copulandam transferre. Si quis autem hanc definitionem sanctae synodi transgressus fuerit, correptioni canonicae subjacebit.

Can. 15 — De diaconissis mulieribus.

Diaconissam non ordinandam ante annum quadragesimum, et hanc cum summo libramine: si vero suscipiens manus impositionem, et aliquantum temporis in ministerio permanens, semetipsam tradat nuptiis, gratiae Dei contumeliam faciens, anathematizetur hujusmodi cum eo qui eidem copulatur.

Can. 16 — De virginibus.

Virginem quae se Deo Domino consecravit, similiter et monachum, non licere nuptialia jura contrahere: quod si hoc inventi fuerint perpetrantes, excommunicentur. Confitentibus autem decrevimus ut habeat auctoritatem ejusdem loci episcopus misericordiam humanitatemque largiri.

Nota MONACHISMO: Stampato «can. 6» (sulle ordinazioni assolute); probabilmente il can. 16, sul matrimonio di monaci e vergini.

Can. 17 — De parochiis.

Singularum Ecclesiarum rusticas parochias vel possessiones manere inconcussas illis episcopis qui eas retinere noscuntur, et maxime, si per trecennium, eas absque vi obtinentes, sub dispensatione rexerunt: quod si intra tricennium facta fuerit de his, vel fiat altercatio, licere eis, qui se laesos asserunt apud sanctam synodum provinciae de his movere certamen. Quod si quis a metropolitano laeditur, apud primatem dioeceseos, aut apud Constantinopolitanam sedem judicetur, sicut superius dictum est. Si qua vero civitas potestate imperiali novata est, aut si protinus innovetur, civiles dispositiones et publicas ecclesiasticarum quoque parochiarum ordines subsequantur.

Can. 18 — De conjuratione, vel conspiratione.

Conjurationis vel conspirationis crimen et ab exteris legibus est omnino prohibitum: multo magis hoc in Dei Ecclesia ne fiat, admonere conveniet. Si qui ergo clerici aut monachi reperti fuerint conjurantes, aut conspirantes, aut insidias ponentes episcopis aut clericis, gradu proprio penitus abjiciantur.

Can. 19 — Quod oporteat per provincias bis in anno concilia celebrari.

Pervenit ad aures nostras, quod in provinciis statuta episcoporum concilia minime celebrentur, et ex hoc plurima negligantur ecclesiasticarum causarum, quae correctione indigeant. Decrevit itaque sancta synodus, secundum canones Patrum bis in anno episcopos in idipsum, in unaquaque provincia convenire, quo metropolitanus antistes probaverit, et corrigere singula, si qua fortassis emerserint. Quicunque vero non advenerint episcopi, resident autem in suis civitatibus, et hoc, dum in sua incolumitate consistunt, omnique inexcusabili et necessaria occupatione probantur liberi, fraterno corripiantur affectu.

Can. 20 — Quod minime clericos transmigrari conveniat.

Clericos in ecclesia ministrantes, sicut jam constituimus, in alterius civitatis ecclesia statutos fieri non oportet: sed contentos esse in quibus ab initio ministrare meruerunt, exceptis illis qui, proprias amittentes provincias, ex necessitate ad aliam ecclesiam transierunt. Si quis autem episcopus post hanc definitionem susceperit clericum ad alium episcopum pertinentem, placuit et susceptum et suscipientem communione privari, donec is qui migraverat clericus ad propriam fuerit regressus ecclesiam.

Can. 21 — De episcoporum aut clericorum accusatoribus.

Clericos aut laicos accusantes episcopos, aut clericos passim, et sine probatione, ad accusationem recipi non debere, nisi prius eorum discutiatur existimationis opinio.

Nota SCOMUNICA: Citato per la scomunica; questo canone (sugli accusatori dei vescovi) non ne parla. L'edizione citata può numerare diversamente i canoni.

Can. 22 — Quod non liceat clericis post mortem sui episcopi res ad eum pertinentes diripere.

Non licere clericis, post obitum sui episcopi, res ad eum pertinentes diripere, sicut antiquis quoque est canonibus constitutum. Quod si hoc facere tentaverint, graduum suorum periculo subjacebunt.

Can. 23 — De clericis et monachis qui, praeter voluntatem sui episcopi, ad urbem regiam Constantinopolim veniunt.

Pervenit ad aures sancti concilii quod quidam clerici, et monachi, quibus nil ab episcopo suo commissum est, est autem quando et communione ab eo privantur, pervenientes ad urbem regiam Constantinopolitanam, in ea diutius immorentur, excitantes turbas, et statum ecclesiasticum commoventes, subvertentes etiam quorumdam domos: decrevit sancta synodus hujusmodi primo quidem per defensorem Constantinopolitanae sanctae Ecclesiae commoneri, ut egrediantur ab urbe regia: quod si iisdem negotiis impudenter insistant, etiam nolentes idem defensor expellat, ut ad propria loca perveniant.

Can. 24 — Quod non liceat monasteria, quae consecrata sunt, diversoria saecularia fieri.

Quae semel dedicata sunt monasteria, consilio episcoporum, maneant perpetuo monasteria, et res quae ad ea pertinent monasteriis reservari, nec posse ea ultra fieri saecularia habitacula: qui vero hoc fieri permiserint, canonum sententiis subjacebunt.

Can. 25 — Quod non oporteat ordinationes episcoporum diu differre.

Quoniam quidam metropolitanorum, quantum comperimus, negligunt commissos sibi greges, et ordinationes episcoporum facere differunt, placuit synodo intra tres menses ordinationes episcoporum celebrari: nisi forte necessitas inexcusabilis praeparet tempus dilationis extendi: quod si hoc minime fecerit, correptioni ecclesiasticae subjacebit, verumtamen redditus Ecclesiae viduatae penes oeconomum ejusdem Ecclesiae integri reserventur.

Can. 26 — De dispensatoribus singularum Ecclesiarum.

Quoniam in quibusdam Ecclesiis, ut rumore comperimus, praeter oeconomos, episcopi facultates ecclesiasticas tractant, placuit omnem Ecclesiam habentem episcopum habere oeconomum de clero proprio, qui dispenset res ecclesiasticas, secundum sententiam episcopi proprii, ita ut Ecclesiae dispensatio praeter testimonium non sit, et ex hoc dispergantur ecclesiasticae facultates, et sacerdotio maledictionis derogatio procuretur: quod si hoc minime fecerit, divinis constitutionibus subjacebit.

Can. 27 — De his qui rapiunt puellas.

Eos qui rapiunt mulieres, sub nomine simul habitandi, cooperantes, aut conniventes raptoribus, decrevit sancta synodus, ut siquidem clerici sunt, decidant gradu proprio; si vero laici, anathematizentur.

Can. 28

Following in all things the decisions of the holy Fathers, and acknowledging the canon, which has been just read, of the One Hundred and Fifty Bishops beloved-of-God (who assembled in the imperial city of Constantinople, which is New Rome, in the time of the Emperor Theodosius of happy memory), we also do enact and decree the same things concerning the privileges of the most holy Church of Constantinople, which is New Rome. For the Fathers rightly granted privileges to the throne of old Rome, because it was the royal city. And the One Hundred and Fifty most religious Bishops, actuated by the same consideration, gave equal privileges (isa presbeia) to the most holy throne of New Rome, justly judging that the city which is honoured with the Sovereignty and the Senate, and enjoys equal privileges with the old imperial Rome, should in ecclesiastical matters also be magnified as she is, and rank next after her; so that, in the Pontic, the Asian, and the Thracian dioceses, the metropolitans only and such bishops also of the Dioceses aforesaid as are among the barbarians, should be ordained by the aforesaid most holy throne of the most holy Church of Constantinople; every metropolitan of the aforesaid dioceses, together with the bishops of his province, ordaining his own provincial bishops, as has been declared by the divine canons; but that, as has been above said, the metropolitans of the aforesaid Dioceses should be ordained by the archbishop of Constantinople, after the proper elections have been held according to custom and have been reported to him.

Nota ALESSANDRIA D'EGITTO: Stampato «can. 18»; il canone sul rango di Costantinopoli è il can. 28.

Can. 29

It is sacrilege to degrade a bishop to the rank of a presbyter; but, if they are for just cause removed from episcopal functions, neither ought they to have the position of a Presbyter; and if they have been displaced without any charge, they shall be restored to their episcopal dignity. And Anatolius, the most reverend Archbishop of Constantinople, said: If those who are alleged to have been removed from the episcopal dignity to the order of presbyter, have indeed been condemned for any sufficient causes, clearly they are not worthy of the honour of a presbyter. But if they have been forced down into the lower rank without just cause, they are worthy, if they appear guiltless, to receive again both the dignity and priesthood of the Episcopate. And all the most reverend Bishops cried out: The judgment of the Fathers is right. We all say the same. The Fathers have righteously decided. Let the sentence of the Archbishops prevail. And the most magnificent and glorious judges said: Let the pleasure of the Holy Synod be established for all time.

Can. 30

Since the most religious bishops of Egypt have postponed for the present their subscription to the letter of the most holy Archbishop Leo, not because they oppose the Catholic Faith, but because they declare that it is the custom in the Egyptian diocese to do no such thing without the consent and order of their Archbishop, and ask to be excused until the ordination of the new bishop of the metropolis of Alexandria, it has seemed to us reasonable and kind that this concession should be made to them, they remaining in their official habit in the imperial city until the Archbishop of the Metropolis of Alexandria shall have been ordained. And the most religious Bishop Paschasinus, representative of the Apostolic throne for Rome ], said: If your authority suggests and commands that any indulgence be shewn to them, let them give securities that they will not depart from this city until the city of Alexandria receives a Bishop. And the most magnificent and glorious judges, and the whole Senate, said: Let the sentence of the most holy Paschasinus be confirmed. And therefore let them [i.e., the most religious Bishops of the Egyptians] remain in their official habit, either giving securities, if they can, or being bound by the obligation of an oath.

PL 67 (Dionysius Exiguus), Dionysius Exiguus, Codex canonum ecclesiasticorum (2nd Latin version), Migne, Patrologia Latina 67 (Paris 1848); TEI text of Corpus Corporum (mlat.uzh.ch, idno 7843) via the CatholicCorpus mirror; Percival, NPNF2 14, H. R. Percival (ed., tr.), The Seven Ecumenical Councils of the Undivided Church, Nicene and Post-Nicene Fathers, 2nd series, vol. 14 (New York: Scribner, 1900); plain text of the Christian Classics Ethereal Library

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.