The Letters of St. Jerome 35

san Girolamo (345–420 d.C.) · Epistolae · PL 22, 327–1224

35.0 From Pope Damasus PL 22, 451

Damasus addresses five questions to Jerome with a request for information concerning them. They are:

35.1 From Pope Damasus PL 22, 451

1. What is the meaning of the words “Whosoever slayeth Cain vengeance shall be taken on him sevenfold”? (Gen. iv. 5.)

« Dormientem te, et longo jam tempore legentem potius, quam scribentem, quaestiunculis ad te missis excitare disposui: non quo et legere non debeas: hoc enim veluti quotidiano cibo alitur et pinguescit oratio: sed quod lectionis fructus sit iste, si scribas. Itaque quoniam et heri tabellario ad me remisso, nullas 159 te jam epistolas habere dixisti, exceptis his, quas aliquando in eremo dictaveras, quasque tota aviditate legi atque descripsi: et ultro pollicitus es te furtivis noctium operis aliquas, si vellem, posse dictare; libenter accipio ab offerente, quod rogare volueram etiam si negasses. Neque vero ullam puto digniorem disputationis nostrae confabulationem fore, quam si de Scripturis sermocinemur inter nos: id est, ut ego interrogem, tu respondeas. Qua vita nihil puto in hac luce jucundius, quo animae pabulo omnia mella superantur. » Quam dulcia, inquit Propheta, gutturi meo eloquia tua, super mel ori meo . « Nam cum idcirco, ut ait praecipuus orator, homines a bestiis differamus, quod loqui possumus: qua laude dignus est, qui in ea re caeteros superat, in qua homines bestias antecellunt? »

35.2 PL 22, 451

2. If God has made all things good, how comes it that He gives charge to Noah concerning unclean animals, and says to Peter, “What God hath cleansed that call not thou common”? (Acts x. 15.)

« Accingere igitur, et mihi quae subjecta sunt dissere, servans utrobique moderamen, ut nec proposita solutionem desiderent, nec epistola brevitatem. Fateor quippe tibi, eos quos mihi jampridem Lactantii dederas libros, ideo non libenter lego, quia et plurimae epistolae ejus usque ad mille spatia versuum tenduntur, et raro de nostro dogmate disputant: quo fit, ut et legenti fastidium generet longitudo: et si qua brevia sunt, scholasticis magis sint apta, quam nobis, de metris et regionum situ et philosophis disputantia.

35.3 PL 22, 452

3. How is Gen. xv. 16, “in the fourth generation they shall come hither again,” to be reconciled with Ex. xiii. 18, LXX, “in the fifth generation the children of Israel went up out of the land of Egypt”?

« Cur Deus loquitur ad Abraham, quod quarta progenie filii Israel essent de Aegypto 160 reversuri, et postea Moyses scribit » : Quinta autem progenie exierunt filii Israel de terra Aegypti : » quod utique nisi exponatur, videtur esse contrarium. »

35.4 PL 22, 452

4. Why did Abraham receive circumcision as a seal of his faith? (Rom. iv. 11.)

« Cur Abraham fidei suae signum in circumcisione suscepit? »

35.5 PL 22, 452

5. Why was Isaac, a righteous man and dear to God, allowed by God to become the dupe of Jacob? (Gen. xxvii.) Written at Rome 384 a.d.

« Cur Isaac vir justus, et Deo carus, non illi cui voluit, sed cui noluit deceptus errore, benedixit? »

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.