Book II, lectio IIDE NUMERO ET HABITUDINE INTER SE SIMPLICIUM ENUNCIATIONUM DE TERTIO ADIACENTE, IN QUIBUS PRAEDICATUR VERBUM EST ET SUBIICITUR NOMEN FINITUM NON UNIVERSALITER SUMPTUM

St Thomas Aquinas, In libros Peri hermeneias expositio · Aristotle, On Interpretation ch. 10 · 19b19–32

Aristotle's text

Quando autem est tertium adiacens praedicatur, dupliciter tunc dicuntur oppositiones. Dico autem, ut est iustus homo, est tertium adiacere nomen vel verbum in affirmatione: quare quatuor erunt illae, quarum duae quidem ad affirmationem et negationem sese habent secundum consequentiam, ut privationes, duae vero minime. Dico autem quoniam est aut iusto adiacebit, aut non iusto, quare etiam negationes. Quatuor ergo sunt. Intelligimus vero quod dicitur ex his quae subscripta sunt, est iustus homo, huius negatio est, non est iustus homo: est non iustus homo, huius negatio est, non est non iustus homo, est enim hoc loco, et non est iusto, et non iusto adiacet. Haec igitur quemadmodum in resolutoriis dictum est, sic sunt disposita.

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

Synopsis by the Leonine editors

1. Argumentum textus et eius divisiones.— 2. De duplici significatione verbi est in propositione; sumitur enim vel secundum se et ut principale praedicatum, et significat existere in rerum natura; vel ut copula et adiacens seu coniunctum principali praedicato et significat coniunctionem huius praedicati cum subiecto. In hoc secundo casu verbum est dicitur tertium in propositione, non quasi sit tertium praedicatum, sed quia est tertia dictio adiacens principali praedicato, et cum ipso constituens unum praedicatum propositionis; quae hac de causa dicitur propositio de tertio adiacente. — 3. Propositionum quarum verbum est constituit principale praedicatum, ita ut nomen ponatur solum ex parte subiecti, una est tantum oppositio, eodem subiecto existente; sed in aliis propositionibus, in quibus verbum est adiacet, oportet esse duas oppositiones. — 4. Ipsum est quamvis possit dici etiam nomen, sicut quaelibet alia dictio, tamen magis dicitur verbum, quia dictio, que consignificat tempus communiter dicitur verbum. — 5. Numerus et ordo simplicium enunciationum de tertio adiacente. — 6. De differentia enunciationum, secundum quod praedicatum est nomen finitum, infinitum et privativum; unde habentur propositiones simplices, infinitae et privativae. — 7. Refutatur interpretatio litterae Aristotelis data ab Hermino. — 8. Alia quorumdam antiquorum interpretatio non admittitur. — 9. Ammonii interpretatio. Quaedam praenotantur de virtualitate enunciationum, et de maiori vel minori extensione propositionum ad invicem comparatarum. — 10. Propositiones affirmativae et negativae infinitae se habent secundum consequentiam ad propositiones affirmativas et negativas simplices, sicut duae propositiones privativae se habent ad ipsas simplices. — 11. At propositiones simplices non se habent ad infinitas in consequendo, sicut ad istas se habent privativae. — 12. Simplicior et melior interpretatio Porphyrii. Propositiones simplices et propositiones infinitae ita se habent ad invicem, ut ad unam affirmativam consequatur alterius negativa; sed non viceversa ad negativam sequitur affirmativa. Et idem dicendum est de simplicibus et de privativis. — 13. Explicatur numerus praedictarum enunciationum. — 14. Schema. — 15. Conclusio. — Dubium circa litteram Aristotelis.

St Thomas's commentary

1. Postquam Philosophus distinxit enunciationes, in quibus nomen finitum vel infinitum ponitur solum ex parte subiecti, hic accedit ad distinguendum illas enunciationes, in quibus nomen finitum vel infinitum ponitur ex parte subiecti et ex parte praedicati. Et circa hoc duo facit; primo, distinguit huiusmodi enunciationes; secundo, manifestat quedam que circa eas dubia esse possent; ibi: Quoniam vero contraria est etc. Circa primum duo facit: primo, agit de enunciationibus in quibus nomen praedicatur cum hoc verbo, est; secundo, de enunciationibus in quibus alia verba ponuntur; ibi: In his vero in quibus etc. Distinguit autem huiusmodi enunciationes sicut et primas, secundum triplicem differentiam ex parte subiecti consideratam: primo namque, agit de enunciationibus in quibus subiicitur nomen finitum non universaliter sumptum; secundo, de illis in quibus subiicitur nomen finitum universaliter sumptum; ibi: Similiter autem se habet etc.; tertio, de illis in quibus subiicitur nomen infinitum; ibi: Aliae autem habent ad id quod est non homo etc. Circa primum tria facit: primo, proponit diversitatem oppositionis talium enunciationum; secundo, concludit earum numerum et ponit earum habitudinem; ibi: Quare quatuor etc.; tertio, exemplificat a; ibi: Intelligimus vero etc. Circa primum duo facit: primo, proponit quod intendit; secundo, exponit quoddam quod dixerat; ibi: Dico autem etc.

2. Circa primum duo oportet intelligere: primo quidem, quid est hoc quod dicit, est tertium adiacens praedicatur. Ad cuius evidentiam considerandum est quod hoc verbum est quandoque in enunciatione praedicatur secundum se; ut cum dicitur, Socrates est: per quod nihil aliud intendimus significare, quam quod Socrates sit in rerum natura. Quandoque vero non praedicatur per se, quasi principale praedicatum, sed quasi coniunctum principali praedicato ad connectendum ipsum subiecto; sicut cum dicitur, Socrates est albus, non est intentio loquentis ut asserat Socratem esse in rerum natura, sed ut attribuat ei albedinem mediante hoc verbo, est; et ideo in talibus, est, praedicatur ut adiacens principali praedicato. Et dicitur esse tertium, non quia sit tertium praedicatum, sed quia est tertia dictio posita in enunciatione, quae simul cum nomine praedicato facit unum praedicatum, ut sic enunciatio dividatur in duas partes et non in tres.

3. Secundo, considerandum est quid est hoc, quod dicit quod quando est, eo modo quo dictum est, tertium adiacens praedicatur, dupliciter dicuntur oppositiones. Circa quod considerandum est quod in praemissis enunciationibus, in quibus nomen ponebatur solum ex parte subiecti, secundum quodlibet subiectum erat una oppositio; puta si subiectum erat nomen finitum non universaliter sumptum, erat sola una oppositio, scilicet est homo, non est homo. Sed quando est tertium adiacens praedicatur, oportet esse duas oppositiones eodem subiecto existente secundum differentiam nominis praedicati, quod potest esse finitum vel infinitum; sicut haec est una oppositio, homo est iustus, homo non est iustus: alia vero oppositio est, homo est non iustus, homo non est non iustus. Non enim negatio fit nisi per oppositionem negativae particulae ad hoc verbum est, quod est nota praedicationis.

4. Deinde cum dicit: Dico autem, ut est iustus etc., exponit quod dixerat, est tertium adiacens, et dicit quod cum dicitur, homo est iustus, hoc verbum est, adiacet, scilicet praedicato, tamquam tertium nomen vel verbum in affirmatione. Potest enim ipsum est, dici nomen, prout quaelibet dictio nomen dicitur, et sic est tertium nomen, idest tertia dictio. Sed quia secundum communem usum loquendi, dictio significans tempus magis dicitur verbum quam nomen, propter hoc addit, vel verbum, quasi dicat, ad hoc quod sit tertium, non refert utrum dicatur nomen vel verbum.

5. Deinde cum dicit: Quare quatuor erunt etc., concludit numerum enunciationum. Et primo, ponit conclusionem numeri; secundo, ponit earum habitudinem; ibi: Quarum duae quidem etc.; tertio, rationem numeri explicat; ibi: Dico autem quoniam est etc.- Dicit ergo primo quod quia duae sunt oppositiones, quando est tertium adiacens praedicatur, cum omnis oppositio sit inter duas enunciationes, consequens est quod sint quatuor enunciationes illae in quibus est, tertium adiacens, praedicatur, subiecto finito non universaliter sumpto. Deinde cum dicit: Quarum duae quidem etc., ostendit habitudinem praedictarum enunciationum ad invicem; et dicit quod duae dictarum enunciationum se habent ad affirmationem et negationem secundum consequentiam, sive secundum correlationem, aut analogiam, ut in graeco habetur, sicut privationes; aliae vero duae minime. Quod quia breviter et obscure dictum est, diversimode a diversis expositum est.

6. Ad cuius evidentiam considerandum est quod tripliciter nomen potest praedicari in huiusmodi enunciationibus. Quandoque enim praedicatur nomen finitum, secundum quod assumuntur duae enunciationes, una affirmativa et altera negativa, scilicet homo est iustus, et homo non est iustus; quae dicuntur simplices. Quandoque vero praedicatur nomen infinitum, secundum quod etiam assumuntur duae aliae, scilicet homo est non iustus, homo non est non iustus; quae dicuntur infinitae. Quandoque vero praedicatur nomen privativum, secundum quod etiam sumuntur duae aliae, scilicet homo est iniustus, homo non est iniustus; quae dicuntur privativae.

7. Quidam ergo sic exposuerunt, quod duae enunciationes earum, quas praemiserat scilicet illae, quae sunt de infinito praedicato, se habent ad affirmationem et negationem, quae sunt de praedicato finito secundum consequentiam vel analogiam, sicut privationes, idest sicut illae, quae sunt de praedicato privativo. Illae enim duae, quae sunt de praedicato infinito, se habent secundum consequentiam ad illas, quae sunt de finito praedicato secundum transpositionem quandam, scilicet affirmatio ad negationem et negatio ad affirmationem. Nam homo est non iustus, quae est affirmatio de infinito praedicato, respondet secundum consequentiam negativae de praedicato finito, huic scilicet homo non est iustus. Negativa vero de infinito praedicato, scilicet homo non est non iustus, affirmativae de finito praedicato, huic scilicet homo est iustus. Propter quod Theophrastus vocabat eas, quae sunt de infinito praedicato, transpositas. Et similiter etiam affirmativa de privativo praedicato respondet secundum consequentiam negativae de finito praedicato, scilicet haec, homo est iniustus, ei quae est, homo non est iustus. Negativa vero affirmativae, scilicet haec, homo non est iniustus, ei quae est, homo est iustus.— Disponatur ergo in figura. Et in prima quidem linea ponantur illae, quae sunt de finito praedicato, scilicet homo est iustus, homo non est iustus. In secunda autem linea, negativa de infinito praedicato sub affirmativa de finito et affirmativa sub negativa. In tertia vero, negativa de privativo praedicato similiter sub affirmativa de finito et affirmativa sub negativa: ut patet in subscripta figura. Homo est iustus Homo non est iustus. Homo non est non iustus Homo est non iustus. Homo non est iniustus Homo est iniustus. Sic ergo duae, scilicet quae sunt de infinito praedicato, se habent ad affirmationem et negationem de finito praedicato, sicut privationes, idest sicut illae quae sunt de privativo praedicato. Sed duae aliae quae sunt de infinito subiecto, scilicet non homo est iustus, non homo non est iustus, manifestum est quod non habent similem consequentiam. Et hoc modo exposuit Herminus hoc quod dicitur, Duae vero, minime, referens hoc ad illas quae sunt de infinito subiecto. Sed hoc manifeste est contra litteram. Nam cum praemisisset quatuor enunciationes, duas scilicet de finito praedicato et duas de infinito, subiungit quasi illas subdividens, quarum duae quidem etc. Duae vero, minime; ubi datur intelligi quod utraeque duae intelligantur in praemissis. Illae autem quae sunt de infinito subiecto non includuntur in praemissis, sed de his postea dicetur. Unde manifestum est quod de eis nunc non loquitur.

8. Et ideo, ut Ammonius dicit, alii aliter exposuerunt, dicentes quod praedictarum quatuor propositionum duae, scilicet quae sunt de infinito praedicato, sic se habent ad affirmationem et negationem, idest ad ipsam speciem affirmationis et negationis, ut privationes, idest ut privativae affirmationes seu negationes. Haec enim affirmatio, homo est non iustus, non est simpliciter affirmatio, sed secundum quid, quasi secundum privationem affirmatio; sicut homo mortuus non est homo simpliciter, sed secundum privationem; et idem dicendum est de negativa, quae est de infinito praedicato. Duae vero, quae sunt de finito praedicato, non se habent ad speciem affirmationis et negationis secundum privationem, sed simpliciter. Haec enim, homo est iustus, est simpliciter affirmativa, et haec, homo non est iustus, est simpliciter negativa. — Sed nec hic sensus convenit verbis Aristotelis. Dicit enim infra: Haec igitur quemadmodum in Resolutoriis dictum est, sic sunt disposita; ubi nihil invenitur ad hunc sensum pertinens. Et ideo Ammonius ex his, quae in fine I Priorum dicuntur de propositionibus, quae sunt de finito vel infinito vel privativo praedicato, alium sensum accipit.

9. Ad cuius evidentiam considerandum est quod, sicut ipse dicit, enunciatio aliqua virtute se habet ad illud, de quo totum id quod in enunciatione significatur vere praedicari potest: sicut haec enunciatio, homo est iustus, se habet ad omnia illa, de quorum quolibet vere potest dici quod est homo iustus; et similiter haec enunciatio, homo non est iustus, se habet ad omnia illa, de quorum quolibet vere dici potest quod non est homo iustus. Secundum ergo hunc modum loquendi, manifestum est quod simplex negativa in plus est quam affirmativa infinita, quae ei correspondet. Nam, quod sit homo non iustus, vere potest dici de quolibet homine, qui non habet habitum iustitiae; sed quod non sit homo iustus, potest dici non solum de homine non habente habitum iustitiae, sed etiam de eo qui penitus non est homo: haec enim est vera, lignum non est homo iustus; tamen haec est falsa, lignum est homo non iustus. Et ita negativa simplex est in plus quam affirmativa infinita; sicut etiam animal est in plus quam homo, quia de pluribus verificatur. Simili etiam ratione, negativa simplex est in plus quam affirmativa privativa: quia de eo quod non est homo non potest dici quod sit homo iniustus. — Sed affirmativa infinita est in plus quam affirmativa privativa: potest enim dici de puero et de quocumque homine nondum habente habitum virtutis aut vitii quod sit homo non iustus, non tamen de aliquo eorum vere dici potest quod sit homo iniustus. – Affirmativa vero simplex in minus est quam negativa infinita: quia quod non sit homo non iustus potest dici non solum de homine iusto, sed etiam de eo quod penitus non est homo. – Similiter etiam negativa privativa in plus est quam negativa infinita. Nam, quod non sit homo iniustus, potest dici non solum de homine habente habitum iustitiae, sed de eo quod penitus non est homo, de quorum quolibet potest dici quod non sit homo non iustus: sed ulterius potest dici de omnibus hominibus, qui nec habent habitum iustitiae neque habent habitum iniustitiae.

10. His igitur visis, facile est exponere praesentem litteram hoc modo. Quarum, scilicet quatuor enunciationum praedictarum, duae quidem, scilicet infinitae, se habebunt ad affirmationem et negationem, idest ad duas simplices, quarum una est affirmativa et altera negativa, secundum consequentiam, idest in modo consequendi ad eas, ut privationes, idest sicut duae privativae: quia scilicet, sicut ad simplicem affirmativam sequitur negativa infinita, et non convertitur (eo quod negativa infinita est in plus ), ita etiam ad simplicem affirmativam sequitur negativa privativa, quae est in plus, et non convertitur. Sed sicut simplex negativa sequitur ad infinitam affirmativam, quae est in minus, et non convertitur; ita etiam negativa simplex sequitur ad privativam affirmativam, quae est in minus, et non convertitur. Ex quo patet quod eadem est habitudo in consequendo infinitarum ad simplices quae est etiam privativarum.

11. Sequitur, duae autem, scilicet simplices, quae relinquuntur, remotis duabus, scilicet infinitis, a quatuor praemissis, minime, idest non ita se habent ad infinitas in consequendo, sicut privativae se habent ad eas; quia videlicet, ex una parte simplex affirmativa est in minus quam negativa infinita, sed negativa privativa est in plus quam negativa infinita: ex alia vero parte, negativa simplex est in plus quam affirmativa infinita, sed affirmativa privativa est in minus quam infinita affirmativa. Sic ergo patet quod simplices non ita se habent ad infinitas in consequendo, sicut privativae se habent ad infinitas.

12. Quamvis autem secundum hoc littera Philosophi subtiliter exponatur, tamen videtur esse aliquantulum expositio extorta. Nam littera Philosophi videtur sonare diversas habitudines non esse attendendas respectu diversorum; sicut in praedicta expositione primo accipitur similitudo habitudinis ad simplices, et postea dissimilitudo habitudinis respectu infinitarum. Et ideo simplicior et magis conveniens litterae Aristotelis est expositio Porphyrii quam Boethius ponit; secunPARS ALTERA. – Duæ vero minime, nempe negativa infiniti subiecti non sequitur ad affirmativam finitam, nec negativa finita sequitur ad affirmativam infiniti subiecti. PARS ALTERA. – Duæ vero minime, nempe propositio finita affirmativa est simpliciter affirmatio; et negativa finita est simpliciter negatio. dum quam expositionem attenditur similitudo et dissimilitudo secundum consequentiam affirmativarum ad negativas. Unde dicit: Quarum, scilicet quatuor praemissarum, duae quidem, scilicet affirmativae, quarum una est simplex et alia infinita, se habebunt secundum consequentiam ad Haec interpretatio non est ad propositum, quia Aristoteles non loquitur hic de propositionibus affirmativis aut negativis simpliciter vel secundum quid, sed de ordine (κατὰ τὸ στοχού) propositionum ad invicem secundum consequentiam. PARS PRIMA.- Duae propositiones infiniti praedicati se habent ad propositiones finitas, sicut ad istas se habent propositiones privativae, ita scilicet ut) ad affirmativam finitam consequatur tum propositio negativa infiniti praedicati, tum negativa privativa; et viceversa) negativa finita sequatur tum ex affirmativa infiniti praedicati tum ex affirmativa privativa. α 1 { Homo est iustus; ergo Homo non est non iustus. 2 { Homo est iustus; ergo Homo non est iniustus. 1 { Homo est non iustus; ergo Homo non est iustus. 2 { Homo est iniustus; ergo Homo non est iustus. PARS ALTERA. - Duae vero minime, nempe) ad infinitam affirmativam sequitur negativa finita, sed non sequitur affirmativa privativa; item) negativa infinita sequitur ex affirmativa finita, sed non sequitur ex negativa privativa. Idest duae finitae non se habent ad infinitas secundum consequentiam, sicut ad infinitas se habent privativae. α 1 { Homo est non iustus; sequitur: ergo Homo non est iustus; sed ex 2 { Homo est non iustus; non sequitur: ergo Homo est iniustus. 1 { Homo est iustus; sequitur: ergo Homo non est non iustus; sed ex 2 { Homo non est iniustus; non sequitur Homo non est non iustus. PARS PRIMA. - Duae quidem scilicet affirmativae (finita et infinita) se habent secundum consequentiam ad affirmationem et negationem, ut scilicet) ad affirmativam simplicem sequatur negativa infinita, et) ad affirmativam infinitam sequatur negativa simplex seu finita. -Et similiter est de privativis ad finitas propositiones quoad ordinem consequendi. α 1 { Homo est iustus; ergo Homo non est non iustus. 2 { Homo est iustus; ergo Homo non est iniustus. affirmationem et negationem; ut scilicet ad unam affirmativam sequatur alterius negativa. Nam ad affirmativam simplicem sequitur negativa infinita; et ad affirmativam infinitam sequitur negativa simplex. Duae vero, scilicet negativae, minime, idest non ita se habent ad affirmativas, ut scilicet β 1 { Homo est non iustus; ergo Homo non est iustus. 2 { Homo est iniustus; ergo Homo non est iustus. PARS ALTERA. - Duae vero minime, scilicet negativae non ita se habent ad affirmativas, ut scilicet ex illis sequantur affirmativae, sicut ex affirmativis sequuntur negativae. - Et similiter est de finitis et de privativis. α 1 { Homo non est iustus (sive, Non est homo iustus); non sequitur: ergo Homo est non iustus (sive, Est homo non iustus). 2 { Homo non est iustus; non sequitur: ergo Homo est iniustus. 1 { Homo non est non iustus (sive, Non est homo non iustus); non sequitur: ergo Homo est iustus (sive, Est homo iustus). 2 { Homo non est iniustus; non sequitur: ergo Homo est iustus. Theodorus Waitz, praemissis quae in superiori nota transcripsimus, ita immediate prosequitur: « Res sic se habet κατὰ τὸ στοι- χοῦ, secundum seriem, quam illae enunciationes faciunt, hoc est, κατ' ἀκολουθία, secundum ordinem, quo altera alteri consequitur eaque continetur. Iam in Analyticis (Prioribus, cap. ultim.) hoc tradit. Sit A τὸ εἶνα ἴσο, B τὸ μὴ εἶνα ἴσο, Γ τὸ εἶνα μὴ ἴσο, Δ τὸ μὴ εἶνα μὴ ἴσο. In his igitur B consequens est τοῦ Γ, et Δ consequens τοῦ Α. Deinde docet, si sit τὸ εἶνα ἄνισο et τὸ μὴ εἶνα νισο, item esse B consequens τοῦ, et consequens τοῦ Α: est igitur quod nostro loco dicit τὰ μὲ δύ (Γ et Δ) πρὸς τὴ κατάφασι (Α) καὶ ἀπόφασι (Β) ἔξε κατὰ τὸ στοιχοῦ (namque B consequens est τοῦ Γ, et Δ consequens τοῦ Α) ς αἱ στερήσεις (γ et: nam etiam B consequens est τοῦ, et consequens τοῦ Α). Ut signis mathematicis utar, est proportio Γ: Β=γ: Β et Δ: Α=δ: Α. Nam ut Γ est antecedens τ Β, sic etiam (ἡ στέρησις) est antecedens τ Β, et ut Δ est consequens τ Α, sic etiam (ἡ στέρησις) est consequens τ Α. Addit τὰ δὲ δύ οὐ: nam Α et Β non eamdem rationem habent ad Δ et Γ, quam habent et ad Δ et Γ, quod ut demonstremus non opus est.» Expositionem ergo Ammonii sequitur Waitz, cuius eadem verba in conclusione sunt, ac ea quae habet s. Thomas in fine n. 11; sed magis placet expositio Porphyrii quia simplicior et magis conveniens litterae Aristotelis. Etenim Ammonius legit Aristotelem hoc modo: « Quare quatuor erunt illae, quarum duae quidem ad affirmationem et negationem sese habent secundum consequentiam, ut privationes; duae vero minime » nempe, duae vero non sese habent secundum consequentiam ut privationes (Cf. op. cit. De interpret. sect. III, §. 1, fol. 25, col. 2). - S. Thomas cum Porphyrio et Boethio legit: « Quare quatuor erunt illae, quarum duae quidem ad affirmationem et negationem sese habent secundum consequentiam ut privationes; duae vero minime » nempe, duae vero non sese habent secundum consequentiam ad affirmationem et negationem. - Aristoteles autem sese remittit ad librum Priorum analyticorum. Porro lib.I, cap. ult., Aristoteles probat quod) ex affirmatione praedicati finiti sequitur negatio praedicati infiniti; sed) ex negatione praedicati infiniti non valet consequentia ad affirmationem praedicati finiti. Insuper probat quod) ex affirmatione praedicati infiniti sequitur negatio praedicati finiti; sed) non sequitur affirmatio infiniti praedicati ex negatione praedicati finiti. Addit: Similiter autem se habent et privationes ad categorias hac dispositione: μοίως δ'ἔχουσ καὶ αἱ στερήσεις πρὸς τὰς κατηγορίας ταύτῃ τῇ θέσε (loc. cit. n.7). Supra ostendit quod negativae propositiones consequuntur ex affirmativis, sed quod affirmativae non consequuntur ex negativis. Dicendo igitur Aristoteles: Similiter, 'Ομοίως, se habent privationes ad categorias, πρὸς τὰς κατηγορίας, vult inter simplices et privativas propositiones in ordine ad consequentiam vel non consequentiam, eamdem legem vigere, quae data est quoad finitas et infinitas, ut scilicet ex affirmativis sequantur negativae, sed ex negativis non sequantur affirmativae. Dilucide ac solide hac de re in I Priorum, cap. ultim., et in II Peri herm., cap. 1, agit Sylvester Maurus, qui interpretationi s. Thomae adhaeret. ex negativis sequantur affirmativae, sicut ex affirmativis sequebantur negativae. – Et quantum ad utrumque similiter se habent privativae sicut infinitae.

13. Deinde cum dicit: Dico autem quoniam etc., manifestat quoddam quod supra dixerat, scilicet quod sint quatuor praedictae enunciationes: loquimur enim nunc de enunciationibus, in quibus hoc verbum est solum praedicatur ' secundum quod est adiacens alicui nomini finito vel infinito: puta secundum quod adiacet iusto; ut cum dicitur, homo est iustus, vel secundum quod adiacet non iusto; ut cum dicitur, homo est non iustus. Et quia in neutra harum negatio apponitur ad verbum, consequens est quod utraque sit affirmativa. Omni autem affirmationi opponitur negatio, ut supra in Primo ostensum est. Relinquitur ergo quod praedictis duabus enunciationibus affirmativis respondent duae aliae negativae. Et sic consequens est quod sint quatuor simplices enunciationes.

14. Deinde cum dicit: Intelligimus vero etc., manifestat quod supra dictum est per quandam figuralem descriptionem. Dicit enim quod id, quod in supradictis dictum est, intelligi potest ex sequenti subscriptione °. Sit enim quaedam quadrata figura, in cuius uno angulo describatur haec enunciatio, homo est iustus, et ex opposito describatur eius negatio quae est, homo non est iustus; sub quibus scribantur duae aliae infinitae, scilicet homo est non iustus, homo non est non iustus. Homo est iustus angulares contrapositae Homo non est iustus subinvicem positae angulares angulares subinvicem positae Homo non est non iustus angulares contrapositae Homo est angulares contrapositae non iustus In qua descriptione apparet quod hoc verbum est, affirmativum vel negativum, adiacet iusto et non iusto. Et secundum hoc diversificantur quatuor enunciationes.

15. Ultimo autem concludit quod praedictae enunciationes disponuntur secundum ordinem consequentiae, prout dictum est in Resolutoriis, idest in I Priorum. Alia littera habet: Dico autem, quoniam EST aut homini aut non homini adiacebit, et in figura, EST, hoc loco homini et non homini adiacebit. Quod quidem non est intelligendum, ut homo, et non homo accipiatur ex parte subiecti, non enim nunc agitur de enunciationibus quae sunt de infinito subiecto. Unde oportet quod homo et non homo accipiantur ex parte praedicati. Sed quia Philosophus exemplificat de enunciationibus in quibus ex parte praedicati ponitur iustum et non iustum, visum est Alexandro, quod praedicta littera sit corrupta. Quibusdam aliis videtur quod possit sustineri et quod signanter Aristoteles nomina in exemplis variaverit, ut ostenderet quod non differt in quibuscunque nominibus ponantur exempla.

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

a) Tertio exemplificat. Codd. BDE: exemplificat quasi in figura; et revera sic esse legendum persuadent ea quae infra, n. 14, hac de re declarantur. — A omittit verba: tertio exemplificat; ibi: intelligimus vero.

β) Quod hoc verbum est quandoque etc. Haec lectio, quam habent codd., anteponitur lectioni Pianae: quod quandoque in enunciatione praedicatur est secundum etc.

γ) Et dicitur esse tertium non quia sit tertium etc. Ita codd. AC DE. - Cod. B non recte: et cum dicitur etc. - Edit. Piana nec ipsa bene: et non dicitur esse tertium quia sit tertium etc. - Quoad ea vero quae hic asseruntur, quod nempe enunciatio non dividatur in tres partes, quae sint subiectum, verbum seu copula et praedicatum, quia verbum cum praedicato constituunt unum praedicatum, recolat novitius quae in libro I, lect. v, n. 4 dicta sunt; videlicet quia verbum semper se tenet ex parte praedicati.

δ) Aut analogiam, ut in graeco habetur. Στόχος, quo vocabulo utitur Aristoteles, ordo est latine. Cur autem s. Thomas maluerit vertere κατὰ τὸ στοιχεῖον, secundum consequentiam sive secundum correlationem aut analogiam, quam secundum ordinem, ex dicendis erit manifestum.

ε) Quod quia breviter et obscure dictum est etc. Boethius De interpretatione Edit. II, lib. IV, De enunciationibus infinitis, §. Quando autem est testium, pag. 388 hunc Aristotelis locum explicaturus praemittit: « Quare idcirco quatuor istae erunt, quarum quidem duae ad affirmationem sese habent secundum consequentiam, ut privationes, duae vero minime, diligentius exponamus. Locus enim magna brevitate constrictus est, et nimia subtilitate ac obscuritate difficilis. » - Ammonius quoque, De interpretatione, sect. III, §. 1, Quando autem etc.: « Dicta, inquit, obscure hic admodum sunt, ac per aenigmata... Atrae Sphingis vocem, ut Lycophronis utar verbis, imitatur (Aristoteles), nec parum explanatoribus facessit negotii, quidnam pauca haec verba (quarum duae quidem etc.) sibi velle existimabimus » (fol. 24 col. 2, et fol. 25, col. 1). Quae omnia aut falsa aut exaggerata videntur Theodoro Waitz: « Vs, inquit, 23 et 24 quantum vexaverint interpretes videre licet ex Ammonio, qui in re desperata lamentationibus Aristotelem persequitur. Plana erunt omnia, si locum Analyticorum bene perspexeris..., ubi haec uberius exponuntur » (Aristotelis Organon, graece, par. I, pag. 344, ed. cit.). - Vereor ego tamen dicere plana et perspicua quae magni viri et in libris Aristotelis versatissimi difficilia et perobscura proclamant. Sed de his infra, not. μ.

ζ) Negativa vero affirmativae, scilicet haec etc. — Immediate prius dictum est quod affirmativa de praedicato privativo respondet secundum consequentiam negativae de finito praedicato. Hic ergo dicitur quod negativa privativa respondet secundum consequentiam affirmativae simplici; nempe, homo non est iniustus, respondet secundum consequentiam propositioni, homo est iustus. Ideo corrigenda est lectio Piana, quae habet: negativae vero privativae, scilicet, homo non est iustus, ei quae est, homo est iustus. — Codd. ABC: negativa vero affirmativae scilicet haec (B omittit haec). Et AB exemplum habent hoc modo: homo non est iustus, ei quae est, homo est iustus. — CD: homo non est iniustus, ei quae est, homo est iustus.

η) In tertia vero, negativa etc. Haec omnia usque ad sub negativa, et consequenter in figura apposita propositiones, homo non est iniustus, homo est iniustus, desiderantur in cod. D, Piana et Venetis edd.; sed ea restituimus ex codd. ABCE. Manifeste enim eadem supponit expressa s. Thomas in iis quae concludit: Sic ergo duae, scilicet etc. Codd. AB habent quae addidimus ex aliis codd., praeter figuram, quam non solum ex parte, ut Piana, sed integram omittunt, licet eam cum aliis codd. promittant: ut patet in subscripta figura. — In cod. C ipsamet figura describitur in margine inferiori, et inter unam et alteram pro-

positionem apponuntur notationes illae, quas nos apposuimus in margine.

θ) Herminus. Opinio recitata est Hermini, uti refert Boethius op. et loc. cit. in superiori nota ε.-Ed. Piana corrupte habet Hormelius;- Cod. B minus corrupte legit Hormenius; - D, Hermenis; - E, Ormenius; - Cod. C recte legit Herminus. — Cod. A erronee ponit, Ammonius: huius enim philosophi sententia exponitur n. 9. — De hac vero Hermini expositione loquens, Boethius loc. cit. concludit nihilo magis ante expositionem Hermini quam post expositionem obscurum esse, quod illustrandum ex Aristotele ipse Herminus susceperat. — Qui sint illi, quorum interpretatio exponitur sequenti n. 9, Ammonius non dicit.

ι) Homo est non iustus. Ita P. cum BE et omnibus edd. Ven. — A erronee: homo est iustus; - C: homo est iniustus. - Infra ed. Piana, Venetas sequens edd., confuse admodum exprimit mentem s. Thomae, legendo: «Et idem dicendum est de affirmativa et de negativa, quae sunt » de finito praedicato, quod non se habent ad speciem affirmationis et » negationis secundum privationem, sed simpliciter. » Inintelligibilia haec sunt, et in aperta contradictione cum toto contextu et cum exemplo (haec enim, homo etc.) immediate addito. Genuinum textum restituimus ex codd. ABE et C, a quo praebetur in sua integritate lectio s. Thomae.

x) Ita etiam negativa simplex etc. – Codd. ACD: ita etiam ad negativam simplicem sequitur privativa affirmativa. – B habet lacunam, omittit enim: ita etiam negativa, usque ad non convertitur inclusive.– Pianam lectionem refert cod. E: ita etiam simplex negativa sequitur privativam affirmationem quae est minimus (sic corrupte pro in minus). Venetae edd. stant cum Piana et cum veritate: falsa enim est lectio quam exhibent tres praecitati codices. Nam imprimis sententia Ammonii est quod propositiones infinitae se habent ad simplices, sicut ad istas se habent privativae. Unde ad affirmativam simplicem sequuntur negativa infinita et negativa privativa; e converso autem negativa simplex sequitur tum ad affirmativam infinitam, tum ad affirmativam privatvam. Porro haec proportio Ammonii destruitur si admittatur lectio codd. ACD. Patet etiam falsum esse quod ad negativam simplicem sequatur privativa affirmativa; sed oppositum verum est. Non valet enim illatio: homo non est iustus (negativa simplex); ergo homo est iniustus: et ratio assignata est in superiori numero. At recte arguitur: homo est iniustus (affirmativa privativa); ergo homo non est iustus. λ) Non ita se habent. Ita codd. – Piana autem: ita se habent, sed erronee. Exponit enim s. Thomas ex Ammonio illud, minime, introductum a Philosopho, nempe quod propositiones simplices non ita se habent ad propositiones infinitas, sicut ad eas se habent propositiones privativae. μ) Simplicior et magis conveniens litterae Aristotelis est etc. Praestat ob oculos iterum ponere textum Aristotelicum controversum et addere schemata diversarum eius interpretationum, quas s. Thomas exposuit. Textus est: « Quare quatuor erunt illae (duae nempe propositiones simplices, seu finitae, quia finiti praedicati, duae vero infinitae, seu infiniti praedicati. – Cf. seq. n. 13), quarum duae quidem ad affirmationem et negationem sese habent secundum consequentiam, ut » privationes; duae vero minime. »

PARS PRIMA. – Duæ quidem infiniti praedicati, inquit, se habent ad affirmationem et negationem finitarum propositionum, sicut ad eas se habent propositiones privativae: quatenus scilicet α) ex finita affirmativa sequitur negativa infiniti praedicati, sicut sequitur negativa privativa; et similiter β) negativa finita sequitur tum ex affirmativa infinita, tum ex affirmativa privativa. Hinc

Merito reiicitur haec interpretatio, quia transit ab infinitate praedicati ad infinitatem subiecti.

PARS PRIMA. – Duæ propositionés infiniti praedicati se habent ad propositiones finitas, quoad speciem affirmationis et negationis, sicut ad istas se habent propositiones privativae; quatenus nempe propositio infinita affirmativa, non secus ac affirmativa privativa, est affirmatio non simpliciter sed secundum quid; et similiter infinita negativa et negativa privativa sunt negationes secundum quid, et non simpliciter.

v) Solum praedicatur etc. Ita P. cum cod. B. – Codd. alii: non solum praedicatur; sed (A, adiacet; BCD, secundum adiacens; E, sed est adiacens) alicui nomini etc. Venetae edd. bc et alia 1526 legunt cum Piana, sed ed. a habet lectionem codd.: non solum praedicatur sed adiacens alicui nomini etc. – Verbum in propositionibus semper se tenet ex parte praedicati (lib. I, lect. v, n. 4); sed supra n. 2 dictum est quod verbum est potest dupliciter praedicari: vel enim verbum (est) in enunciatione praedicatur secundum se, ita ut sit principale praedicatum; vel contra, verbum (est) non est principale praedicatum sed huic iungitur ad connectendum ipsum subiecto, et ideo simul cum nomine praedicato facit unum praedicatum. In primo casu propositio dicitur de secundo adiacente; in altero autem est propositio de tertio adiacente. Atqui in hoc numero 13 est sermo de solis propositionibus de tertio adiacente; ergo verbum Est solum praedicatur secundum quod est adiacens alicui nomini finito vel infinito: quae est lectio Piana. Nihilominus, quamvis verbum est praedicetur secundum quod est adiacens, praedicatur tamen, quia verbum se tenet ex parte praedicati, ergo in propositionibus de tertio adiacente verbum Est non solum praedicatur, sed adiacet, seu est adiacens alicui nomini finito vel infinito: quae est lectio indicata a codicibus et ab ed. a. Quapropter utraque lectio bona est, quamvis melior videatur lectio cod. A, vel cod. E; attamen cum codd. praecitati haud concorditer legant, retineo Pianam quoadusque alii codd. quaestionem solvant.

o) Ex sequenti subscriptione. Cod. A: per subscriptam figuram; ac omittit postea omnia quae sequuntur usque ad finem, et contra prosequitur hoc modo: tunc sequitur illa pars, Quoniam etc. – Porro hoc fragmentum non esse opus s. Thomae lector thomista ex se cognoscet, quin multis indigeamus verbis ad id suadendum. Sed nec est immediata prosequutio Commentarii textus Aristotelis: nam verba textus immediata illis quae ultimo commentatus est s. Thomas sunt: Similiter autem se habent etc., ut videre est in sequenti prima lectione Caietani; at verba, Quoniam vero contraria etc., illa sunt, quibus ipse Caietanus suam quartam exorditur lectionem. En igitur specimen huius fragmenti « Tunc sequitur illa pars, Quoniam vero contraria, in quo » verificat quoddam circa universales (propositiones) de subiecto finito. » Et dividitur in duas: primo, in prima verificat quoddam quantum ad » oppositionem; in secunda cum dicit, Sequitur vero etc., verificat aliud » quoddam quantum ad contraria. Quia dictum est superius quod non » similiter sunt angulares verae in universalibus et indefinitis, ad huius » verificationem docet quae possunt simul esse verae et quae non. Dicit » enim quod contrariae non possunt simul esse verae; et ideo dictum » est superius angulares non contingere simul esse veras, scilicet con- » trarias; subcontrariae possunt esse verae aliquando: et dicit aliquando, » quia in naturali materia non possunt simul esse verae. Vel potest » haec pars continuari ad id quod immediate antecedit: quia supra ali- » quantum fecit mentionem de universalibus et indefinitis, dicens quod » non differunt nisi in signo; sed ut ne crederetur quod non differant » in veritate, hoc removet dicens quod contrariae non possunt simul » esse verae, sed subcontrariae bene possunt simul esse verae et con- » trariae. – Quia non dixerat superius de consequentia sive convenien- » tia istarum enunciationum, nunc vero docet eam dicens » etc. Cod. B fol. 270 vers., col. 2: « Deinde cum dicimus: Intelligimus » vero quod dicitur etc., manifestat quiddam, quod supra dictum est per » quamdam figuralem descriptionem. Dicit. » – Postea vero diverso atramento, et, ut videtur, diversa manu ita prosequitur: « Intelligimus vero » quod dicit, manifestat quod supra dictum est in quadam figurali descri- » ptione dicens quod illud, quod supra dictum est, possumus intelligere ex » his quae supra scripta sunt in figura. Et proponit primo affirmativam » simplicem quae est: Est iustus homo: cuius negatio est: Non est iustus » homo: quae ponenda est in eadem linea cum prima. Deinde proponit » affirmativam infinitam quae tollenda est sub praemissa negativa sim- » plici, hanc scilicet: Est non iustus homo; cuius negationem subiungit, » quae est: Non est non iustus homo; quae in eadem linea ponetur » sub affirmativa simplici. Et erit figura talis: » Est iustus homo Non est iustus homo » Non est non iustus homo Est non iustus homo. » In hac figura manifestum est quod sunt quatuor enunciationes: in » quarum duabus affirmativis hoc verbum Est affirmativum adiacet

» iusto et non iusto; in aliis autem negativis hoc ipsum Est negativum » adiacet eisdem; et sunt dispositae in figura, sicut dictum est in Re- » solutoriis, scilicet in fine primi Priorum. Secundo Aristoteles disponit » hanc figuram et ostendit quod ad unam affirmationem sequitur alte- » rius negatio et non convertitur. Considerandum est autem quod in » consequentiis harum enunciationum ad invicem, quarum quasdam as- » serit Aristoteles, quasdam autem negat, non est intelligendum quod » in enunciationibus illis, homo sit subiectum, iustum autem et non iu- » stum praedicatum (sic enim non solum ad unam affirmationem se- » queretur alterius negatio, sed e contrario, sicut in figura (vel, infra) » patebit: quod tamen negat hic Aristoteles); sed quod tota enunciatio » (e. g. est homo iustus) locum praedicati habebit respectu alicuius » subiecti. Quod accipi potest, sicut exposuit hunc locum Ammonius et » similiter Boethius: quia sicut dictum est, enunciatio aliqua virtute se » habet ad id de quo totum quod in ipsa figura vere enunciari potest » (Cf. supra n. 9); et istam sententiam manifeste ponit Aristoteles in » fine primi Priorum. In hoc autem loco dicit se habere eamdem sen- » tentiam quam ibi. Deinde cum dicit: Similiter autem se habent, » agit de enunciationibus... Quoniam vero contraria est. Postquam Phi- » losophus distinxit enunciationes et oppositiones earum et consequen- » tias; in ista parte manifestat quaedam, quae possunt esse dubia circa » ea quae dicta sunt; et dividitur in tres partes. In prima primo manife- » stat quoddam prius dictum de veritate quarundam enunciationum » etc. Haec additio alia est ab ea, quam cod. E habet ex Roberto de Vulgarbia, ut statim dicam. Cod. C, explicit hoc modo: « Deinde cum dicit: Intelligimus vero etc., » manifestat per quamdam figuralem descriptionem. Dicit enim quod id » quod supra dictum est, intelligi potest. » - Hic sistit et nulla alia verba addit. Cod. D integram praebet lectionem Pianam, quae est etiam Ven. edd., sed corrupte concludit:... « Aristoteles nomina exemplis nomina- » tur, ut ostenderetur in quibuscunque nominibus ponantur exempla si- » militer se habent » etc. – Quibus ultimis verbis, similiter se habent, prosequitur immediate textus Aristotelis, ut dictum est in principio huius annotationis. Cod. E desinit ut Piana, atque immediate addit: Hucusque scripsit sanctus Thomas de Aquino Ordinis predicatorum. Ea vero quae secuntur scripsit fr. Robertus de Vulgarbia Ordinis eorumdem Predicatorum. Porro quae ex codice A transcriptimus leguntur in cod. E fol. 233 vers., col. 2 ante medium; et ideo pertinent ad supplementum Roberti de Vulgarbia, quod a verbis, Similiter autem se habent etc. incipit et ad finem secundi libri deducitur in eodem cod. E. – Addo etiam ex hoc cod. specimen principii huius supplementi: « Similiter autem » se habet etc. In hac parte multiplicat oppositionem in universalibus; » et primo dicit in quo conveniunt universales cum infinitis, quia in » multitudine oppositionum. In secundo, Sed tantum non universaliter, » docet in quo differunt ab infinitis, quia in compossibilitate angulorum » et ordinatarum in figura... Deinde igitur haec recapitulat concludens » duas esse oppositiones, quarum una est in universalibus et alia in » infinitis, vel quarum una est de praedicato finito; alia de praedicato » infinito. Sequitur illa pars: Aliae vero; in qua multiplicat oppositio- » nem et in his, in quibus sumitur subiectum finitum et praedicatum » infinitum. Dicit ergo quod aliae enunciationes » etc. Robertus de Vulgarbia desideratur in diligentissimo Echardo. Attenta antiquitate huius supplementi (uti constat ex cod. A) posset quispiam rationabiliter dubitare num Robertus de Vulgarbia idem sit ac Robertus Kilwardbius, cuius agnomen incredibile est quantum fuerit a scriptoribus corruptum. Alii enim Bilbiri, alii Canvilvertum, alii Ridverbiurn vocant, alii insuper Kiliurth, Kulverbi, Kilbardby, De Valleverbi etc. eum nuncupant, ut videre est apud laudatum Echardum (Scriptores Ord. Praed. ad ann. 1279, tom. I pag. 374 seqq.). Inter alia plurima Kilwardbius scripsit Annotationes in librum Aristotelis De interpretatione: sed utrum ex hisce annotationibus excerptum fuerit supplementum quod habetur in cod. E, et partim in cod. A, et consequenter utrum Kilwardbius sit idem ac De Vulgarbia, est quaestio definienda ab eruditis. Opus Kilwardbii in librum περ ἑρμηνείας recensetur in catalogo mss. Angliae (Londini, 1699); sed a nostris Religiosis frustra hucusque praefatum opus in Angliae bibliothecis quaesitum est. In Praefatione mentionem etiam fecimus alterius supplementi quod in duabus Venetis edd. ab habetur, atque monuimus ab ed. a vocari

supplementum Gratiadei; sed ab ed. b dici illud supplementum ex Commentariis eiusdem Gratiadei in libros Aristotelis fuisse excerptum. Noster Echardus (Scriptores Ordin. Praedic. ad ann. 1341, tom. I, pag.603) habet n. 6: « Simlerus in Bibl. Gesneri aucta addit scripsisse (Gratia- » deum), Supplementum commentariorum s. Thomae Aquinatis in li- » brum 2 Perihermenias Aristotelis. Item in Sectam Hebraicam, et » nominatum etiam Ioannem Baptistam Gratiadei. Penes quem fides, » nam horum nulla mihi aliunde memoria: Possevius enim qui horum » meminit, videtur Simlerum solum excepisse. Erit nostrorum italorum » diligentiae haec ex veteribus monumentis comprobare, et in rem lit- » terariam aperire. » Scriptoris eruditissimi et prudentissimi satis possum facere votis. Prae oculis habeo codicem bibliothecae Palatinae Vindebonensis (n. 2350), in quo fol. 1 recto, in principio col. 1 legitur: Incipit Scriptum super totam artem veterem, editum a fratre Gratiadeo Esculano Ordinis Fratrum Praedicatorum. Et fol. 58 recto, col. 2: Explicit Scriptum super totam artem veterem editum a magistro Gratiadeo Esculano Ordinis Fratrum Praedicatorum. Huius Scripti Gratiadei duas Venetas editiones 1481, 1493, recenset praelaudatus Echardus loc. cit. Porro in nostro codice fol. 42 recto, col. 2: Incipit scriptum super librum peryermenias editum a fratre Gratiadeo Esculano. Primus liber. - Fol. 51, col. 3: Explicit scriptum (super) primum librum peryermenias secundum fratrem Gratiadeum Esculanum. Incipit scriptum super secundum librum, secundum eundem dictum. In hoc secundo libro, ante medietatem secundae lectionis, legitur: « Deinde cum dicit: Similiter autem se habent, distinguit enunciationes, » quae accipiunt pro subiecto nomen finitum » etc. (fol. 51 verso, col. 2). - Et in fine lectionis octavae (in ed. Ven. b lect. VII) et ultimae: « Sed non similiter contingit utramque esse veram. Idcirco ratione talium contrariatur falsum falso; sed nunquam contrariatur verum vero. - » Explicit scriptum » etc. (fol. 58, recto, col. 2). Et ita praecitatae Venet. edd. ab. - Non est ergo hoc supplementum novum opus Gratiadei, ut Simlerus affirmat, sed est excerptum ex Scripto eiusdem Gratiadei in totam artem veterem.

π) Alia littera habet. « Quandoquidem autem scriptum in pluribus » esse aiunt exemplaribus, ipsum est vel homini vel non homini adhae- » surum, sciendum est, quando ita legatur verbum homo, id quod Porphyrius philosophus tradit, non tamquam subiectum sed velut prae-

» dicatum nos pro iusto vel albo acceptum esse dicturos; ut in pro- » positione, Callias homo est, pronunciantе.» Haec Ammonius, in lib. Peri herm. sect. III, §. 1, fol. 25, col. 4. - Quamvis autem omnes codices habeant διχαίῳ pro ἀνθρώπῳ et οὐ διχαίῳ pro οὐκ ἀνθρώπῳ, nihilominus Theodorus Waitz in Opere pluries a nobis citato, Aristotelis Organon graece, suae Editioni inseruit lectionem ἀνθρώπῳ et οὐκ ἀνθρώπῳ, quam antiquiorem putat tum quia in multis libris eam extare Ammonius tradit, tum quia, inquit, Boethius et ipse eamdem habuit, et Herminum, Porphyrium et Alexandrum habuisse auctor est, tum denique propter ipsam difficultatem, quam haec eadem lectio (ἀνθρώπῳ, οὐκ ἀνθρώπῳ) prae se fert, quaeque movit Alexandrum ut reiceret ἀνθρώπ et corrigeret per διχαί. Sed et idem auctor contendit non esse subscribendum Ammonio et Boethio, qui tenent nihil interesse num legatur διχαίῳ an ἀνθρώπῳ (Op. cit., p. I, pag. 345): et ratio quam assignat illa est, quam in praecedenti nota retulimus ex cod. B: Considerandum est autem etc. Piana editio Venetam 1526 sequuta infra legit: et in figura, est, hic loco homini et non homini adiacebit iusto et non iusto. Quae lectio est inintelligibilis, ut minus dicam. Litterae enim diversitas, de qua est sermo, in eo consistit quod lectioni, hoc loco iusto et non iusto, sufficitur, hoc loco homini et non homini. Venetae edd. seculi XV nec non cod. D lectionem a nobis adoptatam habent.

ρ) Ponantur exempla. Quaeri hoc loco potest de vero fine huius lectionis et commentarii s. Thomae in librum Peri hermeneias. Codices enim melioris notae, nempe ABC, non ultra principium n. 14 hanc secundam lectionem extendunt. Ex opposito stant omnes editiones Venetae et codd. DE, qui licet sint inferiores codd. ABC, nihilominus quia illorum amanuenses imperitos se produnt, non certe ex proprio ingenio sed ex aliis codicibus excripserunt quae in praefatis numeris 14 et 15 continentur. Addendum quod codd. ipsi ABC non sunt inter se concordes: nonnulla enim, quamvis minima, habet C quae omittuntur a B; nec cum illis concordat cod. A: imo BC indicant aliqua desiderari. Praeterea distinguens in primo numero partes huius lectionis, s. Thomas adnumerat etiam Intelligimus vero etc. Difficile autem persuadetur quod ipse pauca illa verba quae nn. 14 et 15 habentur non addiderit, quibus textus Aristotelis integer exponitur. Caeterum videant eruditi, si forte ad manus habuerint alios melioris notae codices, quid hac de re sit definitive sentiendum.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.