Book I, lectio XXQUOMODO DEMONSTRATIVAE SCIENTIAE SE HABEANT AD PRINCIPIA COMMUNIA

St Thomas Aquinas, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotle, Posterior Analytics ch. 11 · 77a9–35

Aristotle's text

Non contingere autem simul affirmare et negare, neque una recipit demonstratio, sed aut si indigeat monstrare conclusionem sic. Ostenditur autem accipientibus primum de medio quod verum sit affirmare, negare autem non verum. Medium autem nihil differt esse et non esse accipere: similiter autem et tertium. Si enim assignetur de quo hominem verum est dicere, quamvis non hominem verum, sed si solum hominem animal esse, non animal autem non: erit enim verum dicere Calliam et non Calliam esse animal, non animal autem non. Causa autem est quod primum non solum de medio dicitur, sed de alio propter id quod de pluribus. Quare neque si medium et idem et non idem est, ad conclusionem nihil differt. Omne autem affirmare aut negare, quae est ad impossibile demonstratio accipit, et hoc neque semper universaliter, sed quantum sufficiens est. Sufficiens autem est in genere. Dico autem in genere, ut circa quod genus demonstrationes sunt, sicut dictum est prius.

Communicant autem scientiae omnes secundum communia. Communia autem dico quibus utuntur, tanquam ex his demonstrantes, sed non de quibus demonstrant, neque quod demonstrant. Et dialectica de omnibus, et si aliqua universaliter tentet monstrare communia, ut quod est omne affirmare aut negare, aut quod est aequalia ab aequalibus, aut talium quaelibet. Sed dialectica non est sic definitorum quorumdam, neque generis alicuius unius. Non enim interrogaret. Non est enim interrogare demonstrantem propter id quod oppositorum esse non demonstrat idem. Ostensum autem est hoc in his quae de syllogismo.

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

Synopsis by the Leonine editors

1. Argumentum et divisio textus. — 2. Nulla demonstratio accipit principium contradictionis: ratio est, quia nihil plus certificatur cum dicitur, e. g.: homo est animal et non est non animal, quam cum dicitur solum: homo est animal. Demonstratione autem utimur ad ostendendam cum certitudine aliquam conclusionem. — 3. Sed demonstratio indirecta seu ad impossibile accipit principium: De quolibet est affirmatio vel negatio vera: quia in hac demonstratione probatur aliquid esse verum per hoc quod eius oppositum est falsum. Quod nequaquam contingeret, si utrumque oppositorum posset esse falsum. — 4. Omnes scientiae communicant in principiis communibus, hoc modo quod omnes utuntur eis, sicut ex quibus demonstrant, non autem utuntur eis ut de quibus aliquid demonstrant, vel ut quod demonstrant. — 5. Logica et Philosophia prima sunt de communibus, ut de subiectis. Diversimode tamen: nam philosophia prima est de communibus, quia eius consideratio est circa res communes, scilicet circa ens, et partes et passiones entis; logica est de communibus, quatenus est de intentionibus rationis, quae ad omnes res se habent, non autem de ipsis rebus. — 6. Metaphysicae et dialecticae differentia quoad principia communia.

St Thomas's commentary

1. Postquam determinavit Philosophus de principiis propriis et communibus, hic ostendit qualiter demonstrativae scientiae se habeant ad principia communia et propria. Et dividitur in duas partes: in prima, ostendit qualiter se habeant demonstrativae scientiae circa communia: in secunda, qualiter se habeant circa propria; ibi: Si autem idem est interrogatio etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit qualiter se habeant demonstrativae scientiae circa prima principia inter communia; secundo, quomodo se habeant communiter circa omnia principia communia; ibi: Communicant autem omnes scientiae etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit quomodo se habeant demonstrativae scientiae circa hoc principium, quod, Non contingit simul affirmare et negare; secundo, quomodo se habeant circa istud principium, De quolibet est affirmatio vel negatio vera; ibi: Omne autem affirmare etc. Haec enim duo principia sunt omnium prima, ut probatur in IV Metaphysicae.

2. Dicit ergo primo quod nulla demonstratio accipit hoc principium, quod, Non contingit simul affirmare et negare. Si enim aliqua demonstratio eo uteretur ad ostendendum aliquam conclusionem, oporteret quod sic eo uteretur, quod acciperet primum, idest maiorem extremitatem, affirmari de medio et non negari. Quia si acciperet affirmationem et negationem ex parte medii, nihil differret utrum sic vel sic esset; et eadem ratio est de tertio, idest de minori extremitate per comparationem ad medium. Verbi gratia: sit animal primum, homo medium, et Callias tertium. Si quis vellet uti praedicto principio in demonstratione, oporteret sic arguere: Omnis homo est animal et non est non animal; Callias est homo; ergo Callias est animal et non est non animal. Cum vero dicat, omnis homo est animal, nihil differt, utrum etiam haec sit vera, non homo est animal, vel non sit vera. Et similiter in conclusione non differt, ex quo Callias est animal, utrum non Callias sit animal, vel non animal. Et huius causa est, quia primum non oportet dici de solo medio, sed potest etiam dici de quodam alio, quod est diversum a medio, quod significatur per negationem medii; propter hoc quod primum dicitur de pluribus quandoque quam medium, sicut animal de pluribus quam homo; unde dicitur de equo, qui est non homo. Unde si accipiatur medium idem et non idem, idest, si accipiatur medium affirmativum et negativum, ut cum dico, homo et non homo est animal, nihil facit ad conclusionem. Cum autem accipitur affirmatio et negatio ex parte maioris extremitatis, differt quidem quantum ad conclusionem et etiam quantum ad veritatem praemissarum. Si enim homo esset non animal, non esset verum quod homo 'est animal, neque sequeretur quod Callias esset animal. Tamen nihil plus certificatur cum dicitur, homo est animal et non est non animal, quam cum dicitur solum, homo est animal. Idem enim intelligitur per utrumque. Et sic manifestum est quod demonstrationes non utuntur hoc principio, scilicet quod affirmatio et negatio non sint simul vera, neque ex parte praedicati, neque ex parte subiecti.

3. Deinde, cum dicit: Omne autem affirmare etc., ostendit quomodo demonstrativae scientiae utantur hoc principio, De quolibet est affirmatio vel negatio vera. Et dicit quod hoc principium accipit demonstratio, quae est ad impossibile. In hac enim demonstratione probatur aliquid esse verum per hoc quod eius oppositum est falsum. Quod nequaquam contingeret, si possibile esset utrumque oppositorum esse falsum.- Non tamen semper utitur praedicta demonstratio hoc principio, quia quandoque illud oppositum quod ostenditur esse falsum, non est negatio, sed contrarium immediatum. Sicut si ostenderetur aliquem numerum esse parem per hoc quod falsum est ipsum esse imparem ducendo ad impossibile. Neque etiam utitur hoc principio universaliter, idest in sua universalitate, sub his terminis, ens et non ens, sed quantum sufficiens est in genere aliquo. Et dico de illo genere, circa quod sunt demonstrationes. Sicut si in geometria accipiatur rectum et non rectum; ut cum ostenditur aliqua linea esse recta per hoc quod est falsum eam esse non rectam ducendo ad impossibile.

4. Deinde, cum dicit: Communicant autem etc., ostendit qualiter demonstrativae scientiae se habeant communiter ad omnia principia communia. Et circa hoc duo facit. Primo, dicit quod omnes scientiae in communibus principiis communicant hoc modo, quod omnes utuntur eis, sicut ex quibus demonstrant, quod est uti eis ut principiis: sed non utuntur eis, ut de quibus aliquid demonstrant, ut de subiectis, neque sicut quod demonstrant, quasi conclusionibus.

5. Secundo, ibi: Et dialectica de omnibus etc., ostendit quod quaedam scientiae utuntur principiis communibus alio modo quam dictum est. Dialectica enim est de communibus; et aliqua alia scientia est etiam de communibus, scilicet philosophia prima, cuius subiectum est ens et considerat ea quae consequuntur ens, ut proprias passiones entis. Sciendum tamen est quod alia ratione dialectica est de communibus et logica et philosophia prima. Philosophia enim prima est de communibus, quia eius consideratio est circa ipsas res communes, scilicet circa ens et partes et passiones entis. Et quia circa omnia quae in rebus sunt habet negotiari ratio, logica autem est de operationibus rationis; logica etiam erit de his, quae communia sunt omnibus, idest de intentionibus rationis, quae ad omnes res se habent. Non autem ita, quod logica sit de ipsis rebus communibus, sicut de subiectis. Considerat enim logica, sicut subiecta, syllogismum, enunciationem, praedicatum, aut aliquid huiusmodi. Pars autem logicae, quae demonstrativa est, etsi circa communes intentiones versetur docendo, tamen usus demonstrativae scientiae non est in procedendo ex his communibus intentionibus ad aliquid ostendendum de rebus, quae sunt subiecta aliarum scientiarum. Sed hoc dialectica facit, quia ex communibus intentionibus procedit arguendo dialecticus ad ea quae sunt aliarum scientiarum, sive sint propria sive communia, maxime tamen ad communia. Sicut argumentatur quod odium est in concupiscibili, in qua est amor, ex hoc quod contraria sunt circa idem. Est ergo dialectica de communibus non solum quia pertractat intentiones communes rationis, quod est commune toti logicae, sed etiam quia circa communia rerum argumentatur. Quaecunque autem scientia argumentatur circa communia rerum, oportet quod argumentetur circa principia communia, quia veritas principiorum communium est manifesta ex cognitione terminorum communium, ut entis et non entis, totius et partis, et simillium. Dicit autem signanter: Et si aliqua scientia tentet monstrare communia, quia philosophia prima non demonstrat principia communia, sunt enim indemonstrabilia simpliciter; sed aliqui errantes tentaverunt ea demonstrare, ut patet in IV Metaphysicae. Vel etiam quia, etsi non possunt demonstrari simpliciter, tamen philosophus primus tentat ea monstrare eo modo, quo est possibile, scilicet contradicendo negantibus ea, per ea quae oportet ab eis concedi, non per ea, quae sunt magis nota.

6. Sciendum est etiam quod primus philosophus non solum hoc modo demonstrat ea, sed etiam monstrat aliquid de eis, sicut de subiectis; sicut quod, Impossibile est mente concipere opposita eorum, ut patet in IV Metaphysicae. Cum ergo disputet circa haec principia et philosophus primus et dialecticus, tamen aliter et aliter. Dialecticus enim non procedit ex aliquibus principiis demonstrativis, neque assumit alteram partem contradictionis tantum, sed se habet ad utramque (contingit enim utramque quandoque vel probabilem esse, vel ex probabilibus ostendi, quae accipit dialecticus). Et propter hoc interrogat. Demonstrator autem non interrogat, quia non se habet ad opposita. Et haec differentia utriusque posita est in his, quae de syllogismo sunt, idest in libro Priorum. Philosophia ergo prima procedit circa communia per modum demonstrationis, et non per modum dialecticae disputationis.

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

α) Scientiae se habeant ad principia communia etc. — Codices (exc. BGH) omittunt principia; quam vocem, quia tres codices habent, et insuper orationi perspicuitatem confert, retinemus. — Praeterea codices legunt: scientiae ad propria et communia se habeant (N, se habent). Scilicet, invertunt ordinem eorum quae suscipiuntur demonstranda. Verum, quia statim codices ipsi concordant cum Piana in ordinanda eadem divisione: In prima... circa communia... In secunda... circa propria, etiam in priori enunciatione videtur retinenda lectio Piana. — H: scientiae circa propria principia et communia se habeant. β) Qualiter se habeant demonstrativae scientiae circa prima principia inter communia. — Haec lectio perspicua est, si supponatur divisio principiorum communium in prima (quae dignitates dicuntur) et in secundaria, quae a primis pendent, et ex eis probantur, sed tamen communia sunt, ad metaphysicum pertinent, et per ea etiam probantur principia peculiaría scientiarum metaphysica inferiorum. — Codices lectionis variantes exhibent sequentes: qualiter (ACDEIKLNOQ, quomodo) se habeant (BCDEKLMNQST, habent) demonstrativae scientiae (M, demonstrationes; N om. scientiae) circa prima principia (A, circa quaedam princ.; H, principia prima; I, circa principia propria; O, circa propria) inter communia. Codd. ACM omittunt inter (et in K expungitur), ex qua omissione non ita distincte, sicut ceteri codices, determinant primum hoc membrum subdivisionis. Praeterea cod. E omittit inter communia; et cod. R legit: quod non se habent demonstrativae scientiae eodem modo circa principia communia omnia. Secundo, quomodo se habent (et habent legunt etiam CDELQRST) communiter circa omnia communia. Nempe imperitus amanuensis huius codicis ne-

dum pro suo arbitrio legit, non se habent etc., sed primum divisionis membrum vix ac ne vix quidem a secundo distinguit. - Editio P: qualiter demonstrativae scientiae circa prima principia inter communia se habeant. Hanc lectionem retinuimus, transpositis tantum verbis se habeant, quia hanc transpositionem, exc. GH, codices omnes exhibent. Codd. GH: qualiter demonstrativae scientiae se habeant circa etc.

γ) Non contingit simul affirmare et negare. - Ita Piana et codices omnes (AC, vel negare; vel in G corrig. in et; Q, aut negare) sub hac forma ponunt axioma, non contingit etc., et est fere eadem forma ac aristotelica: τὸ δὲ μὴ etc. Hinc etiam in superiori numero, auctoritate codicum (exc. HLT) legimus, non contingit simul affirmare et negare, non autem cum PhLT: non contingit idem simul (LT, simul idem) affirmare et (P, vel) negare. Qua ratione principia transcendentalia, sive sint positiva, sive negativa, demonstrationem ingrediuntur, explicavimus supra, lect. XVII, not. δ. - Cf. Caietan., in I Poster., cap. XII, § Circa primam conclusionem etc., fol. 55, col. I, seq.

δ) Idest maiorem extremitatem affirmari etc. - Cod. H: idest maiorem extremitatem sic, quod verum est affirmari de medio, et non verum negari. Quae est lectio obscura et seponenda, quia a nullo alio codice datur. Cod. G: idest maiorem... et non negari. Dico, canis est animal, et non est animal: istud enim medium est idem, ut plura et diversa significans. Quae verba addita a cod. G non sunt acceptanda: evidenter enim verba sunt cuiusdem adnotatoris, quae imperitus amanuensis textui inseruit. - K: et non negari de eodem. Alii codices legunt cum Piana; et optime.

In hanc expositionem s. Thomae notat Caietanus (loc. cit., col. 3) « quod textus Aristotelis non uniformiter videtur haberi apud omnes et » s. Thomam. Textus siquidem, qui hodie communiter invenitur, ille non » est quem s. Thomas glossavit, ut diligenter intuenti clare liquet; et » longe melior est litera s. Thomae litera communi in hoc passu, ut patebit. Secundum enim communem literam Aristoteles affirmat (conditionaliter tamen) principium primum assumi in demonstratione. Secundum vero litteram s. Thomae probat oppositum, ut summarie deduximus (§ Summa huius capituli etc., fol. 54, col. 3). Et licet communi literae applicare verbales glossas s. Thomae sit difficile (nisi forte extorquendo), a sensu tamen sua expositio non longe est: quoniam dicimus quod propter formam syllogisticam illud affirmavit; et quod conditionalis illa (ἀλλ' ἢ ἐὰν) nihil ponit, sed vera est tam antecedente quam consequente existente impossibili; et quod brevitate utens, dicens principium primum contingere exerceri in maiori extremitate, subintelligi voluit hoc esse superfluum, ut litera s. Thomae habet, vel ipse exponendo adiecit, quoniam evidens ex se est, licet alii antiqui sibi » in hac expositione non consentiant. » - Haec Caietanus.

ε) De minori extremitate etc. - Quae dicantur maior et minor extremitas ac medium in syllogismo, declaratum est supra, lect. XV, n. 6, et lect. VIII, not. ρ. - Hic autem et supra (Cf. lect. XIV, n. 7), a s. Thoma cum Aristotele maior extremitas vocatur primum (τὸ πρῶτον); et minor extremitas appellatur tertium: ex quo inferri posse videtur quod medium vocari etiam posset secundum. Attamen in scholis haud recipitur haec locutio, sed simpliciter dicitur medium. - Supra vero, cap. II (lect. IV) dixit Aristoteles demonstrationem esse ἐξ... πρώτων... καὶ προτέρων. « Haud male, inquit Waitz, Preller histor. phil. graeco-romanae ex fontium locis context... « τὰ πρῶτα et τὰ πρότερα ita distinguenda dixeris, ut illa significent propositionem maiorem, haec minorem, quae » alicui scientiae propria esse debet » (Aristot. Organon, graece, P. II, Posteriora analytica, pag. 306, ed. cit.). Forte quispiam dubitare rationabiliter posset de veritate huius animadversionis: maior enim syllogismi praecipue sunt principia priora indemonstrabilia; et tamen ea Aristoteles vocat etiam τὰ πρότερα (Cf. lect. IV et VII).

ζ) Utrum etiam etc. - GN omitt. etiam; G: non est homo animal; I: homo non est animal; N: non homo est non animal. Alii codices stant pro P.

η) Sed potest etiam dici etc. - Expeditior nobis videtur haec lectio codd. (exc. EGHKQ) quam Piana et codd. EH: potest dici etiam; et de quodam alio, ut legunt codd., uno G exc., magis quam, de aliquo quodam, ut Piana habet. - G: de alio quodam, et cum Q omittit etiam; K: sed etiam potest dici. - Paulo supra (non oportet etc.), H: non solum potest dici; G: de uno solo medio.

θ) Cum autem accipitur etc. - Ex praecedenti vocabulo conclusionem distractus amanuensis cod. A haec verba omittit usque ad quantum ad conclusionem inclusive. - CDIKQ: accipiatur; H omittit omnino hoc verbum. - BCDIKLOQRST: vel negatio, et cum EMN infra habent differt loco τοῦ differunt P. - L: ex parte minoris, loco ex parte maioris, ut legit P cum aliis codd. omnibus. - ABO: et quantum ad veritatem praemissarum; CEQ: non etiam quantum etc.; GL: non quantum etc.; KN: non autem quantum etc.; M: et non quantum etc. Amanuensis etiam cod. D scripserat ut CEQ, sed postea expunxit et bene particulam non, quam praecitati codices erronee ponunt.

ι) Non esset verum etc. - A: non esset verum quia etc.; G: non esset verum dicere: homo etc.; M: non esset verum dicere quod; H omittit verum. - Ceteri codices habent Pianam lectionem, quam retinemus. - Infra cod. H: tamen plus certificatur cum dicitur simul, homo etc.: quae est lectio manifeste erronea; G: non plus certificatur... et non est animal, et est pariter lectio erronea ex omissione particulae non (non animal), quam I etiam omiserat, sed habet additam in margine. Adoptamus autem lectionem, homo est animal et non est non animal, quia eam habent codices, uno R excepto, qui cum P legit: homo est animal et homo non est non animal.

κ) Per hoc quod falsum est etc.- Haec lectio datur concorditer a codicibus, uno G excepto; quam idcirco sufficimus Pianae: per hoc quod eius oppositum falsum est, scilicet ipsum esse imparem etc.- H post, duc. ad impossibile, ita prosequitur: neque enim (enim non recte) utitur demonstrator hoc principio universaliter, idest in sua communitate; N etiam legit: communitate; R: neque utitur hoc principio etc. PG: neque utitur etiam.

λ) Sub his terminis.- Editio Piana habet: sed sub his terminis: quae lectio falsa est, et destruit sententiam s. Thomae: neque etiam utitur hoc principio universaliter... sed quantum (P, in quantum) sufficiens est (P, est sufficiens) etc.- Germanam lectionem restitui ex unanimi codd. auctoritate (unus G stat cum Piana) et ex edd. Venetis saeculi XV.- Praeterea PG et edd. Ven. post verba, in genere aliquo, addunt: vel in quantum contrahitur ad genus subiectum. Quibus verbis carent sexdecim alii codices, quorum propterea auctoritate ea expunximus. Revera, cum dictum sit quod demonstrator utitur principio illo supremo, de quolibet est affirmatio vel negatio vera, non in suis terminis propriis, qui sunt, ens et non ens, idest non in sua universalitate, seu transcendentaltate, sed quantum sufficiens est in genere aliquo, atque deinde addatur quod genus istud sit illud circa quod sunt demonstrationes; videntur superflua verba, quae adduntur a citatis edd. et cod. G.- Sed praeterea cum omnibus codd. (O habet lacunam) legimus: et dico de illo genere, Piana seposita: et dico de illo primo genere.

μ) Ad omnia principia communia.- Haec lectio codd. (exc. R) confirmatur ex divisione data a s. Thoma n. 1 huius lectionis.- P: ad alia principia communia; R: ad alia principia omnia communia; sed omnia expungitur.- ACELO et p. m. D supra omittunt scientiae.- Infra cum codd. (exc. GK) legimus, in communibus principiis; PG: in principiis communibus; K: in quibusdam communicant.

ν) Sed non utuntur eis etc.- Est, paucis exceptis, lectio Piana et Ven. edd.- Damus codd. variantes lectiones, Pianam repetendo: sed (B, et) non utuntur eis, ut de (E omitt. de) quibus aliquid demonstrant, ut de subiectis, neque sicut (codd., exc. EN, sicut eo) quod demonstrant (CDE, demonstrent; Q, demonstrant) idest in conclusionibus (AB CDEHIKLMOQST, quasi concl; G, quasi de concl.; N, idest quasi concl.; R, idest concl.).- G immediate prosequitur: idest scientiae communicant in dignitatibus, sed non communicant in passionibus nec in subiectis. Quae verba, cum in ceteris codd. omittantur, nec G magnam per se habeat auctoritatem, non ut s. Thomae sunt habenda, sed ut commentarium adnotatoris, quod amanuensis imperitia textui inseruit.- Loco τοῦ idest in concl. Pianae, adoptavimus quasi concl., ut legunt fere omnes codices. Etenim s. Thomae expositio est: Scientiae omnes utuntur communibus principiis, sicut ex quibus demonstrant; sed non utuntur omnes eisdem principiis, quasi subiectis de quibus aliquid demonstrant, neque quasi conclusionibus, seu praedicatis vel passionibus, quae de subiectis demonstrantur.

ξ) Dialectica enim est de communibus etc.- Cod. I erronee, ex commun.- O: et etiam aliqua alia sc.; N: et aliqua etiam alia sc.; B: et aliqua alia etiam sc.; CDÈGHILMQRT: et aliqua scient.- ACDEHILM RST: est etiam de comm.; K: est de commun. etiam.- BCELMNOST:

scilicet philosoph.; D: sed phil.; R: ut philosoph.- A ob recursum vocabuli ens, omittit oscitanter verba, et considerat ea quae consequuntur ens.- Fere igitur omnes codices habent etiam, quod ex ipsa forma orationis requiri videtur; unde illud addimus lectioni Pianae, sequuti ordinem maioris et melioris partis codd. Sed insuper adoptamus ex codd. BCELMN OST, scilicet philos., loco lectionis P: sicut philosophia. Non enim aliae scientiae dantur, quae sint de communibus, praeter dialecticam et philosophiam primam. Unde τὸ sicut ed. Pianae non bene videtur appositum; τὸ scilicet autem recte designat quae sit alia scientia, quae una cum logica (modo quidem diverso et nobiliori, ut postea explicatur) est circa communia principia scientiarum.

ο) Sciendum tamen est etc.-Codd. (exc. ABGK) habent hanc, quam adoptamus lectionem.- Eam etiam habet A, nisi quod pro tamen, non recte ponit enim; B: Sciendum tamen est quod alia ratione logica est de communibus et dialectica et etc.; G: Sciendum tamen quod alia ratione est dialectica de communibus et logica et etc.- K mendosus hoc loco est: Sciendum tamen est quod alia ratione dialectica est de communibus, quia eius consideratio etc. Vide in repetitione vocabuli communibus solitam errandi causam amanuensium. Quod quidem monere interdum liceat; at non toties quoties idem vitium amanuensibus accidit, ne fastidium lectoribus moveamus.- P: Sciendum tamen quod alia ratione est de communibus logica et philosophia prima.

π) Est circa ipsas res communes etc.-Codd. BGL: circa res commun.; R non recte: circa ipsas conclusiones; codd. (exc. G): communes, sicut (G cum P, scilicet) circa ens et partes et passiones entis. Verba, et passiones, quae admittimus in textu, desunt in P et in K; secunda tamen manu apponuntur in hoc codice.

ρ) Considerat enim... subiecta etc.- I: subiecta (et ita alii codd.), principium, syllog. etc; R: enunci., subiectum, praedicatum; G: praedicatum et subiectum; K: et huiusmodi; P: sicut subiectum, syllogismum, et enunciationem, praedicatum, aut etc.- Infra cum codd. legimus: circa communes intentiones.- P et p. m. B: circa omnes intent.

σ) Docendo, tamen usus demonstrativae scientiae non est in procedendo ex his communibus.- Ita codices, uno excepto R, qui, per se, nullius est auctoritatis. Cum codicibus stant etiam edd. Venetae ac.- PR: docendo quomodo fiunt demonstrativae scientiae; non tamen (R, tamen non in) procedendo ex (R, ex his) communibus etc.- Lectionem, quam adoptavimus ex codd. et Ven. edd., praebet etiam Caietanus, inquiens: « Aristoteles dicens dialecticam et metaphysicam omnibus uti, intendit » per ly omnibus, omnibus modis dictis, scilicet ex quibus, de quibus, » et quae; et hoc idem declarare intendit et gloriose declarat s. Thomas » tam in dialectica quam in metaphysica inveniri, licet non uniformiter, » ut diligens lector percipere facile potest, distinguendo tam dialecti- » cam quam demonstrativam in docentem et utentem, et assignando » earum inter se differentiam et a metaphysica, et in quo conveniant » (In I Poster., cap. XII, § Circa quartam conclusionem etc., fol. 56, col. 2). Nomine scientiae docentis in praesenti intelligitur illa quae praecepta recte demonstrandi tradit; nomine scientiae utentis intelligitur applicatio eorumdem praeceptorum ad certam cognitionem de rebus acquirendam (Cf. IV Metaphysic., lect. IV).

τ) Procedit arguendo dialecticus etc.-Codd., exc. L.-P: probat arguendo ad ea etc.; L: procedit arguendo dialectice etc.; G: procedit dialecticus arguendo ad etc. Addimus dialecticus, quia omnes codices hanc vocem, quae in Piana deest, habent. υ) In qua est amor, ex hoc.-Codices legunt cum Piana: in qua, nempe in parte concupiscibili. Unus B legit, in quo.-Sed praeterea Piana legit cum Q: et ex hoc. Praetulimus lectionem, ex hoc, quae est aliorum codd.; H corrupte pro ex legit et.-In nota marginali, ad verba, sicut argumentatur, indicavimus variantem lectionem codd. BDHKMT, quae bona est.-Sex alii codices alias lectiones proferunt vix dignas ut recenseantur: C: sicut quod arguatur; ES et p. m. D: sicut arguatur; Q: sicut arguitur; R: sicut enim arguitur dialectice. φ) Primus philosophus etc.-Ita codices, exc. GM, qui cum P legunt: primus philosophus hoc modo non solum demonstrat (codd., exc. KMO, monstrat) ea.-Item cum codd. (exc. IM) legimus, monstrat aliquid de eis; P: aliquid de eis monstrat; I: aliquid monstrat de eis; M: demonstrat aliquid de eis.-De his quae disseruntur in hoc numero et num. praecedenti, vide IV Metaphysicae, lect. IV. χ) Id est in libro Priorum.-Est lectio codd., exc. G, qui legit cum P: in libro Priorum in principio.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.