Book I, lectio XXIDE INTERROGATIONIBUS, RESPONSIONIBUS ET DISPUTATIONIBUS IN QUALIBET SCIENTIA PROPRIIS

St Thomas Aquinas, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotle, Posterior Analytics ch. 12 · 77a36–77b15

Aristotle's text

Si autem idem est interrogatio syllogistica et propositio contradictionis, propositiones autem sunt secundum unamquamque scientiam, ex quibus est syllogismus, secundum unamquamque erunt utique interrogationes scientiales, ex quibus quidem secundum unamquamque scientiam proprius fit syllogismus. Manifestum itaque quod non omnis interrogatio geometrica utique erit neque medicinalis; similiter autem est et in aliis: sed ex quibus aut demonstratur aliquid eorum, de quibus geometria est, aut ex eisdem demonstratur geometrìce, sicut in speculativa. Similiter autem et in aliis. Et de his quidem rationem ponendam esse ex geometricis principiis et conclusionibus: sed principiorum rationem non ponendam esse geometrae secundum quod est geometra; similiter autem et in aliis scientiis. Neque omnem interrogationem utique est unumquemque scientem interrogare, neque secundum omne interrogatum respondere de unoquoque: sed quae sunt secundum scientiam determinata. Si autem disputat cum geometra, secundum quod est geometra, sic manifestum est quoniam bene, si ex iis aliquid demonstret; si vero non, non bene. Manifestum est autem quod non arguit geometram, sed aut secundum accidens. Quare non utique erit in non geometricis de geometria disputandum: latebit enim prave disputans. Similiter autem et in aliis se habet scientiis.

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

Synopsis by the Leonine editors

1. Argumentum et divisio textus. — 2. In qualibet scientia sunt interrogationes seu quaestiones propriae, quia idem est secundum substantiam interrogatio syllogistica et propositio, et in qualibet scientia sunt propositiones propriae, ex quibus fit syllogismus. — 3. Attamen in dialectica non solum interrogatur de conclusione, sed etiam de praemissis; in scientiis autem demonstrativis interrogatio seu quaestio non est de earum principiis, sed solum de conclusionibus. — 4. Interrogatio sumpta ut propositio, ex qua demonstrator procedit, tunc dicitur proprie alicuius scientiae, quando ex ea demonstratur aliquid vel in ipsa scientia vel in scientia ei subalternata. — 5. Sumpta interrogatio ut conclusio, prout semper sumitur in scientiis demonstrativis, est proprie alicuius scientiae illa, de qua reddi potest ratio in eadem scientia. — 6. In qualibet ergo scientia sunt responsiones: sed de iis tamen quae sunt secundum illam scientiam. — 7. Ergo et in qualibet scientia sunt propriae disputationes, quae fiunt ex interrogationibus et responsionibus; et quae ideo fieri debent de subiectis et ex principiis illius scientiae, in qua disputatur.

St Thomas's commentary

1. Postquam Philosophus ostendit quomodo scientiae demonstrativae se habeant circa principia communia, hic ostendit quomodo se habeant circa propria. Et dividitur in duas partes: in prima, ostendit quod in qualibet scientia sunt propriae interrogationes, responsiones et disputationes; in secunda, ostendit quomodo in qualibet scientia sunt propriae deceptiones; ibi: Quoniam autem sunt geometricae etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit quod in qualibet scientia sunt propriae interrogationes; secundo, ostendit quod in qualibet scientia sunt propriae responsiones et disputationes; ibi: Neque omnem interrogationem utique etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit quod in qualibet scientia sunt interrogationes propriae; secundo, quae sunt illae; ibi: Sed ex quibus aut demonstratur etc.

2. Primum sic ostendit. Idem est secundum substantiam interrogatio syllogistica et propositio, quae accipit alteram partem contradictionis, licet in modo proferendi differant (hoc enim, quod ad interrogationem respondetur, assumitur ut propositio in aliquo syllogismo); in unaquaque autem scientia sunt propriae propositiones, ex quibus fit syllogismus: ostensum est enim quod quaelibet scientia ex propriis procedit; ergo in qualibet scientia est propria interrogatio. Non ergo quaelibet interrogatio est geometrica, vel medicinalis; et sic de aliis scientiis.

3. Sciendum tamen est quod interrogatio aliter est in scientiis demonstrativis et aliter est in dialectica. In dialectica enim non solum interrogatur de conclusione, sed etiam de praemissis: de quibus demonstrator non interrogat, sed ea sumit quasi per se nota, vel per talia principia probata; sed interrogat tantum de conclusione. Sed cum eam demonstraverit, utitur ea, ut propositione, ad aliam conclusionem demonstrandam.

4. Deinde cum dicit: Sed ex quibus etc., ostendit quae interrogationes sunt propriae unicuique scientiae. Et primo, in quantum assumuntur ut propositiones, ex quibus demonstrator procedit; secundo, in quantum sumuntur ut conclusiones; ibi: Et de his quidem etc. Dicit ergo primo quod interrogationes geometricae sunt ex quibus demonstratur aliquid circa illa, de quibus est geometria, aut circa illa, quae demonstrantur ex principiis eiusdem geometriae; sicut illa, ex quibus demonstratur aliquid in speculativa scientia, idest in perspectiva, quae procedit ex principiis geometriae. Et quod dictum est de geometria, intelligendum est de aliis scientiis: quia scilicet propositio, vel interrogatio dicitur proprie alicuius scientiae, ex qua demonstratur vel in ipsa scientia, vel in scientia ei subalternata.

5. Deinde cum dicit: Et de his quidem rationem etc., notificat geometricam interrogationem, prout est conclusio, dicens quod de interrogationibus geometricis ponenda est ratio, demonstrando scilicet veritatem ipsarum ex principiis geometricis et conclusionibus, quae per illa principia demonstrantur. Non enim cuiuslibet demonstrationis geometricae ratio redditur ex primis geometriae principiis, sed interdum ex his quae per prima principia sunt conclusa. Interrogationum autem, quae semper sunt conclusiones in demonstrativis scientiis, ratio reddi potest in eisdem, sed principiorum ratio non potest reddi a geometra, secundum quod geometra est. Et similiter est in aliis scientiis. Nulla enim scientia probat sua principia, secundum quod ostensum est supra. Dicit autem, secundum quod geometra est, quia contingit in aliqua scientia probari principia illius scientiae, in quantum illa scientia assumit principia alterius scientiae; sicut geometra probat sua principia secundum quod assumit formam philosophi primi, idest metaphysici.

6. Deinde cum dicit: Neque omnem interrogationem etc., ostendit quod in qualibet scientia sunt propriae responsiones et disputationes. Et primo quod sint propriae responsiones; secundo, quod sint propriae disputationes; ibi: Si autem disputat etc. Dicit ergo primo, quod ex praedictis patet quod non contingit unumquemque scientem de qualibet quaestione interrogare. Unde etiam patet quod non contingit de quolibet interrogato respondere: sed solum de his quae sunt secundum propriam scientiam: eo quod ad eamdem scientiam pertinet interrogatio et responsio.

7. Et quia ex interrogatione et responsione fit disputatio, consequenter ostendit quod in qualibet scientia est propria disputatio, dicens quod si disputet geometra cum geometra, secundum quod geometra, idest de his quae ad geometriam pertinent, manifestum est quod bene procedit disputatio, si tamen non solum fiat disputatio de eo quod est geometriae, sed etiam ex principiis geometricis procedatur. Si vero non sic fiat disputatio in geometria, non bene disputatur. Si enim aliquis disputet cum geometra non de geometricis, manifestum est quod non arguit, idest non convincit, nisi per accidens: puta si sit disputatio de musica et contingat geometram per accidens esse musicum. Unde manifestum est quod non est in non geometricis de geometria disputandum, quia non poterit iudicari per principia illius scientiae, utrum bene disputetur vel male. Et similiter se habet in aliis scientiis.

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

α) Secundo ostendit etc. – Haec lectio, quae requiritur ex prima parte praemissa (primo ostendit), est lectio omnium ferme codd., quam adoptamus. – PGH: primo ostendit...; in secunda. – L post secundo, omittit cum P, ostendit. – Cod. Q habet lacunam: post enim verba, quoniam autem sunt geometricae, omittit omnia, quae immediate sequuntur usque ad finem huius numeri.

β) Primum sic ostendit. – P: Primo sic ostendit; codd. ABDGNT: Primum sic ostendit; CEIKQRS: Circa primum sic ostendit; lectio non adoptanda; H: Primum autem sic procedit; lectio non bona; L: Circa primum sic dicit; M: Circa primum sic procedit ostendens quod

idem etc.; O: Circa primum sic procedit. – Adoptamus ergo, primum, quod omnes codices habent; retinemus, sic ostendit, P et maioris partis codicum: eo vel magis quod alii codices non unam proferant lectionem. – Deinde A prosequitur: Idem est quod (corrupte pro quoad) substantiam etc.

γ) Et propositio, quae etc. – Hanc omnium codd. lectionem sufficimus Pianae: Et propositio. Propositio autem accipit alteram partem contradictionis, licet etc. Quae lectio intricata est: verba enim quae sequuntur, licet in modo proferendi differant, haud dilucide in P connectuntur immediate praecedentibus, interrogatio syllogistica et propositio.

δ) Ergo in qualibet scientia etc. — Est lectio codd., exc. G. — PG: ergo in qualibet scientia sunt propriae interrogationes. — Lectio Piana conformior est praemissis numero 1: in qualibet scientia sunt propriae interrogationes etc.; sed obest lectio fere unanimis codicum, quae etiam conformior est textui Aristotelis: secundum unamquamque scientiam erit interrogatio scibilis, ἐρώτημα ἐπιστημονικόν. — AK: ergo etiam in etc.; BEHLNQ: ergo et in. Placet haec ultima lectio. Sed circa conclusionem ipsam occurrit dubium, seu, ut placet Caietano, dubitatiuncula. Etenim Aristoteles in praecedenti capite docuit quod demonstrator non tititur interrogationibus, quas dixit esse proprias dialecticae; si autem in demonstratione, ex qua habetur scientia, non sunt interrogationes, nec interrogatio erit in qualibet scientia. Aristoteli autem consentit s. Thomas (Cf. lect. v, n. 4, et lect. praec., n. 6). Verum huic dubio solvendo satis superque sunt ea quae ipsemet Angelicus declarat n. sequenti de interrogatione in scientiis demonstrativis et in dialectica. Vix denique opus est novitium admonere interrogationem dici geometricam vel medicinalem etc., quatenus est de rebus ad geometriam, vel ad medicinam etc. pertinentibus (Cf. lect. seq.).

ε) Sed etiam de praemissis etc. — Codices, exc. G: sed etiam de praemissis: de quibus demonstrator non interrogat, sed ea (I, ea quae et sumit additur s. m.) sumit (K, assumit, et om. ea; O om. sed ea sumit) quasi per se nota vel per talia (ANOST, alia; K omitt.) principia probata; sed interrogat tantum etc. (L omitt. tantum). Igitur codices omnes unanimiter habent lectionem (paucis exceptis et notatis), quam adoptamus ab eorumdem codd. auctoritate coacti. PG: sed etiam de praemissis. Demonstrator autem non interrogat de praemissis, sed sumit (G, sunt) quasi per se notas (G, nota), vel per alia principia probat (G, vel talia principia probata); sed interrogat solum etc.

ζ) Sed cum eam..., utitur ea, ut propositione etc. — Codd., exc. G: Sed cum eam...utitur ea ut propositione (R, sicut alia propositione; B om. ut propositione) ad aliam conclusionem demonstrandam (A, probandam); PG: Et cum eam..., sicut alia propositione ad demonstrandum aliquam (G om. aliquam) aliam conclusionem. — Conclusio demonstrata est altera pars enunciationis, seu contradictionis; altera autem pars enunciationis dicitur propositio (Cf. lect. v, n. 3); et ideo demonstrator, postquam demonstraverit conclusionem, ea utitur ut propositione, quasi principio syllogismi, ad aliam conclusionem demonstrandam. Secus est de dialectico: conclusio enim dialectica, quia infertur ex sola enunciatione, ad utramque partem contradictionis se habente, probabilis, non certa est; proindeque non potest assumi ut propositio, sed solummodo ut enunciatio, et ad aliud dialectice seu probabiliter inferendum (Cf. lect. v, n.4, not. 6).

η) Probat sua principia. — Ita codices omnes (exc. R, qui habet lacunam). — P: probat sua prima principia; quae est lectio bona, sed non praeferenda lectioni codd. Etenim principia sua, quae nulla scientia probat, non sunt nisi principia prima illius scientiae; alia vero, quae assumuntur ut principia probata in unaquaque scientia, non sunt nisi principia in sensu relativo (Cf. cit. lect. xvII). — Infra legimus cum codd. AB DHILMNOQST: Dicit autem; P: Et dicit sec.; CEK: Dicit secundum, om. tum autem, tum et; R habet lacunam.

θ) Illa scientia assumit principia etc. — Codices ABCDEHKMNOQ ST: illa scientia assumit (AB, sumit) ea quae sunt alterius scientiae; quibus consentit cod. L: illa scientia assumit ea quae alterius scientiae sunt... ABDEIKLMNT et marg. S: sicut si geometra; BDIKLMNOQ ST: probet. — Denique in fine huius numeri codd., uno excepto G, omittunt verba: idest metaphysici; G: primi philosophi a metaphysica (Cf. lect. praec., n. 5 et not. φ).

ι) Scientem de qualibet quaestione interrogare. — Cod. A: facientem de qualibet etc.; cod. H: de qualibet interrogatione respondere, etc. Codd. omittunt sequens etiam, seu legunt: Unde patet etc. — Lectio cod. H bis exhibet secundam partem textus Aristotelis: neque secundum etc., omissa prima parte.

κ) Consequenter ostendit etc. — Haec verba usque ad propria disputatio inclusive omittuntur a codd. CDGHKLMNQ et p. m. ST; imo L omitt etiam verba sequentia, dicens quod si, et habet, non disputet, sed disputat. Dicens omittitur etiam a B, et codd. GHKM habent, dicit. — Verum omissio praedictorum codd. est mendum. Altera enim pars huius lectionis est de responsionibus et de disputationibus, ut dicitur n. 1; de responsionibus autem dictum est n. praecedenti; de disputationibus consequenter ostendit in hoc numero. Expedita est ergo lectio P, quam ceteri codices habent. — Cod. I infra omittit mendose verba, secundum quod geometra; ABCDELQST: secundum quod est geometra; HNR: secundum quod geometra est. O habet lacunam.

λ) Si tamen etc. - Est lectio Piana. En lectio codd. BCDEKOQ cum aliorum codd. variantibus: si (I, sed; L, cum) tamen (tamen om. L) disputatio non solum (GIST, non solum disputatio; A om. non; R om. non solum; L om. solum) fiat (ALMN, fiat disputatio; H om. fiat) de eo quod est geometriae (G, ex his quae sunt geom.; N, de eo, vel ex his, quae (?) est geom.; in margine L add. absurde non post quod); sed etiam (A, scilicet; N, idest) ex principiis geometricis procedatur (M, sed) marg. additur et) ex propriis (prop. expung.) principiis pro-ceditur). - Lectionem Pianam, quae perspicua est et pro se habet fere unaninem codd. auctoritatem, retinemus.

μ) Unde manifestum est etc. -Codd. AIMQ prorsus absurdum habent lectionem. Etenim I omittit verba quod non est, et AMQ legunt in geo-metricis. - Praeterea absurdi sunt codices CDHIQ legendo infra: quia poterit iudicari per principia (I, peius etiam, de principiis) illius scien-tiae. Attamen in D particula non apponitur secunda manu.

ν) Utrum bene disputetur vel male. - Ita codd. - PG: utrum (G, sci-licet utrum) bene vel male disputetur. - Codex vero N addit immediate: et hoc est quod dicit, latebit. Et similiter etc. Revera Aristoteles in textu habet, quae indicat cod. N: latebit enim prave disputans; λήσει γὰρ ὁ φαύλως διαλεγόμενος; sed quia unus cod., contra auctoritatem aliorum, refert et hoc est quod dicit, latebit, non audeo additionem textui inse-rere, quam (nisi antiquiores ac optimae omnino notae codices oppositum suadeant) uti notulam studiosi hominis sapiens ac prudens lector ha-bere debet.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.