Book I, lectio XXVIIDE SYLLOGISMO, PER QUEM INDUCITUR IN NOBIS IGNORANTIA VEL DECEPTIO. ET PRIMO, QUOMODO CIRCA PRIMA ET IMMEDIATA CAUSATUR IGNORANTIA QUA EXISTIMATUR ESSE, QUOD NON EST

St Thomas Aquinas, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotle, Posterior Analytics ch. 16 · 79b22–80a8

Aristotle's text

Ignorantia autem non secundum negationem, sed secun-dum dispositionem dicta, est quidem per syllogismum facta deceptio. Haec autem in his quae sunt primo, aut non sunt, contingit dupliciter; aut enim est cum sim-pliciter accipiat esse aut non esse: aut cum per syllo-gismum accipiat opinionem.

Simplicis quidem igitur opinionis simplex deceptio: sed quae est per syllogismum, plures sunt. Non sit enim A in nullo B individualiter. Igitur syllogizet esse A in B, medium accipiens C, deceptus erit per syllogismum.

Contingit quidem igitur utrasque propositiones esse falsas, contingit autem alteram tantum. Si enim neque A in nullo C erit, neque C in nullo B; accepta autem sunt utraque e contrario, utraeque erunt falsae.

Potest autem sic se habere C ad A, et ad B, quod ne-que sub A sit, neque universaliter C in B. B quidem impossibile est esse in toto aliquo: primum enim dictum est in ipso A non esse; A autem non necesse est in omnibus, quae sunt, inesse universaliter. Quare utraeque falsae sunt.

Sed alteram contingit veram accipere, non tamen quamli-bet contingit, sed quae est A C. Nam B C propositio semper falsa erit, propter id quod in nullo est B. Sed quae est A C potest; ut si A in C et in B est indi-vidualiter. Cum enim primum praedicetur idem de plu-ribus, neutrum in neutro est. Differt autem nihil, si non individualiter insit.

Ipsius quidem igitur esse deceptio per istam fit, et sic fit solum (non enim erit in alia figura ipsius esse syllo-gismus).

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

Synopsis by the Leonine editors

1. Argumentum et divisio textus. — 2. De duplici ignorantia, secundum negationem, seu negativa, et secundum dis-positionem, seu positiva, quae idem est ac error vel deceptio.— 3. Ignorantia positiva est vel circa principia prima et immediata, et opponitur cognitioni intellectus; vel circa conclusiones, et oppo-nitur cognitioni scientiae. — 4. Et est simplex, nempe absque ductu seu discursu rationis; vel ex ratione errante. — 5. Aliae textus sub-divisiones. — 6. Deceptio simplex, seu simpliciter dicta nonnisi uno modo causatur, nempe ex defectu rationis, qui non diversificatur per diversos modos; sed deceptio ex ratione falsa multiplex esse potest, quia multipliciter fieri potest falsus syllogismus. — 7. In syl-logismo demonstrativo supponitur legitima forma syllogismi, et attenditur eius falsitas ex parte materiae, circa propria et non circa communia. — 8. Syllogismus falsum concludens ex duabus falsis propositionibus, quae sunt oppositae, oppositione contraria, veris. — 9. Syllogismus falsum concludens ex duabus falsis pro-positionibus, quae sunt oppositae, oppositione contradictoria, veris. — 10. Syllogismus falsus qui procedit ex altera praemissarum vera et altera falsa. — 11. Solvitur dubitatio. — 12. Respondetur tacitae quaestioni.

St Thomas's commentary

1. Postquam Philosophus determinavit de syllogismo demonstrativo, per quem acquiritur scientia, hic determinat de syllogismo, per quem inducitur in no-bis ignorantia sive deceptio. Et circa hoc duo facit: primo enim ostendit qualis ignorantia per syllogismum induci possit; secundo, ostendit mo-dum, quo talis syllogismus procedit; ibi: Simpli-cis quidem igitur opinionis etc.

2. Distinguit ergo primo duplicem ignorantiam; quarum una est secundum negationem; alia est secundum dispositionem. Ignorantia quidem secun-dum negationem est quando homo omnino ni-hil scit de re. Et haec est ignorantia in non attingendo, ut Philosophus dicit in IX Metaph.; sicut patet de rustico, qui omnino nihil scit de triangulo, an habeat tres angulos aequales duobus rectis. Ignorantia autem secundum dispositionem est quando aliquis habet quidem aliquam dispositionem in cognoscendo, sed corruptam: dum scilicet existimat aliquid circa rem sed falso; dum vel existimat esse, quod non est, vel non esse quod est. Et haec ignorantia idem est, quod error. Prima ergo ignorantia non fit per syllogismum: sed secunda per syllogismum fieri potest. Et tunc vocatur deceptio.

3. Haec autem ignorantia sive deceptio potest contingere circa duo. - Uno quidem modo circa ea quae sunt prima principia et immediata, dum scilicet opinatur quis opposita principiis: quae quidem etsi non possit opinari interius in mente, ut supra dictum est, quia non cadunt sub apprehensione; potest tamen eis contradicere secundum vocem, et secundum quamdam falsam imaginationem, ut dicitur de quibusdam negantibus principia in IV Metaphys. - Alio modo circa conclusiones, quae non sunt prima et immediata. Et prima quidem ignorantia sive deceptio opponitur cognitioni intellectus. Secunda autem cognitioni scientiae.

4. Utraque autem ignorantia dispositionis, sive sit de his quae sunt prima, sive sit de his quae non sunt prima, potest homini provenire dupliciter. Uno modo simpliciter, quando scilicet absolute absque aliquo ductu rationis existimat falsum, sive affirmando, sive negando. Alio modo, quando inducitur ad falsum existimandum, per aliquam rationem syllogisticam, sicut Philosophus dicit in IV Metaphys., quod quidam principiis contradicunt, velut rationibus persuasi; alii vero, non quasi ratione persuasi, sed propter ineruditionem vel pertinaciam, volentes in omnibus quaerere demonstrationem 0.

5. Deinde cum dicit: Simplicis quidem igitur etc., ostendit quomodo praedictae ignorantiae causantur. Et primo quomodo causatur ignorantia, quae est per syllogismum; secundo, quomodo proveniat ignorantia homini sine syllogismo; ibi: Manifestum est autem etc. Circa primum duo facit; primo, ostendit quomodo causetur ignorantia per syllogismum in primis et immediatis; secundo, quomodo causetur in his, quae non sunt prima et immediata; ibi: In his autem quae non individua etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit quomodo causetur ignorantia, qua existimatur esse quod non est; secundo, quomodo causetur ignorantia, qua existimatur non esse quod est; ibi: Quae vero ipsius non esse etc. Circa primum tria facit: primo, proponit modum, quo praedicta ignorantia communiter causatur; secundo, assignat diversitates circa hoc contingentes; ibi: Contingit quidem etc.; tertio, respondet tacitae quaestioni; ibi: Ipsius quidem igitur esse etc.

6. Dicit ergo primo quod falsae opinionis, quam supra vocavit simplicem, est simplex deceptio, idest uno solo modo ad hoc pervenitur. Non enim causatur ex ratione, quae diversificari potest, sed magis ex defectu rationis, qui non diversificatur per diversos modos, sicut nec aliae negationes secundum propriam rationem. - Sed quia ratio falsa multipliciter variari potest, inde est quod huiusmodi ignorantia, quae fit per syllogismum, multipliciter accidere potest, secundum μ quod multipliciter potest esse falsus syllogismus. Ponit autem communem modum dicens: Non sit enim A in nullo B individualiter, idest sit haec propositio vera immediata, Nullum B est A: ponuntur enim duae negationes, loco unius; puta, si dicamus, Nulla quantitas est substantia, secundum doctrinam supra positam de negativis immediatis. Si quis ergo concludat oppositum huius, per aliquem syllogismum, ostendens scilicet omne B esse A, accipiens pro medio C, erit deceptio per syllogismum.

7. Deinde cum dicit: Contingit quidem igitur etc., ostendit quot modis potest hoc variari. Est autem sciendum quod falsa conclusio non concluditur nisi falso syllogismo. Syllogismus autem potest esse falsus dupliciter. Uno modo, quia deficit in forma syllogistica. Et hic non est syllogismus, sed apparens. Alio modo, quia utitur falsis propositionibus. Et hic quidem est syllogismus propter syllogisticam formam, est autem falsus propter falsas propositiones assumptas. In disputatione ergo dialectica, quae fit circa probabilia, usus est utriusque falsi syllogismi, quia talis disputatio procedit ex communibus. Et ita in ea error attendi potest et circa materiam quam assumit, quae est communis, et etiam circa formam, quae est communis. Sed in disputatione demonstrativa, quae est circa necessaria, non est usus, nisi illius syllogismi ° qui est falsus propter materiam; quia, ut dicitur in I Topicorum, paralogismus disciplinae procedit ex propriis disciplinae, sed non ex veris. Unde, cum forma syllogistica sit inter communia computanda, paralogismus disciplinae, de quo nunc agitur, non peccat in forma, sed solum in materia, et circa propria, non circa communia. Et ideo primo, ostendit quomodo huiusmodi syllogismus procedat ex duabus falsis; secundo, quomodo procedat ex altera falsa; ibi: Sed alteram contingit etc. Primum autem contin-

8. Dicit ergo primo quod in praedicto syllogismo deceptionem causante, contingit quandoque utrasque propositiones esse falsas, et quandoque alteram tantum. Utrasque autem falsas, uno modo si accipiamus contrarias verarum. Habeat enim ita se C ad A et ad B, quod nullum C sit A, et quod nullum B sit C. Si ergo accipiantur contraria horum, scilicet, Omne C est A; omne B est C; utraeque propositiones erunt falsae totaliter. Puta si dicam: Omnis qualitas est substantia; omnis quantitas est qualitas; ergo omnis quantitas est substantia.

9. Deinde cum dicit: Potest autem sic se habere etc., ostendit quomodo possunt esse ambae falsae, et non sunt contrariae veris, sed contradictoriae. Puta, si sic se habeat C ad A et ad B, quod nec contineatur totaliter sub A, neque universaliter insit B. Puta si accipiamus, perfectum vel ens in actu, et procedamus sic: Omne perfectum est substantia; omnis quantitas est perfecta; ergo etc. Manifestum est quod utraque est falsa, sed non totaliter. Sunt enim contradictoriae earum verae, scilicet, quoddam perfectum non est substantia, et, quaedam quantitas non est perfecta. Contrariae autem sunt falsae, scilicet, nullum perfectum est substantia, et nulla quantitas est perfecta. Quod autem C non universaliter insit B (idest, quod ista non sit vera: Omnis quantitas est perfecta, quae erat minor; ut, omne B est C) φ probat per hoc, quod B non potest contineri sub aliquo toto, quod de eo universaliter praedicetur. Et hoc ideo, quia haec propositio: Nullum B est A, dicebatur esse immediata, quod est A non inesse B primo. Dictum est autem supra illas negativas esse immediatas, quarum neuter terminorum est sub aliquo toto. Sed videtur haec probatio non esse sufficiens, quia de eo etiam quod non est sub aliquo toto, sicut species sub genere, potest aliquid universaliter praedicari. Non enim solum genus aut differentia universaliter praedicatur, sed etiam proprium. – Sed dicendum est quod licet praedicta probatio non sit efficax, communiter loquendo, est tamen efficax in proposito. Quia, sicut in I Topicorum dicitur, paralogismus disciplinae, de quo hic loquitur, procedit ex convenientibus disciplinae. Unde intendit uti talibus mediis, qualibus utitur demonstrator. Demonstrationis autem medium est definitio, ut supra dictum est. Unde et syllogismus, de quo hic loquitur, intendit uti definitione pro medio. Definitio autem continet genus et differentiam. Unde oportet id quod universaliter praedicatur in hoc syllogismo, continere id, in quo est subiectum, sicut in toto. Quod autem A non universaliter insit ipsi C (idest, quod ista non sit universaliter vera: Omne perfectum est substantia, quae erat maior, ut, omne C est A) ω, probat per hoc, quod non est necesse de quocunque universali, quod insit universaliter omnibus quae sunt: quia nullum praedicamentum praedicatur de his, quae continentur sub alio praedicamento; neque etiam universaliter praedicatur de his quae communiter consequuntur ens, quae sunt α actus et potentia, perfectum et imperfectum, prius et posterius, et alia huiusmodi.

10. Deinde cum dicit: Sed alteram contingit etc., ostendit quomodo praedictus syllogismus procedat ex altera vera, et altera falsa. Et dicit quod in praedicto syllogismo contingit accipere alteram veram β, scilicet maiorem, quae est A-C, altera existente falsa, scilicet minore, quae est B-C. Et quod propositio minor, quae est B-C, semper sit falsa probat, sicut et supra, per hoc quod B in nullo est, sicut in toto. Sed quod haec propositio A-C possit esse vera, altera existente falsa, probat in terminis. Sit enim ita, quod A insit B et C individualiter, idest immediate, sicut genus proximis γ speciebus, ut color albedini et nigredini. Manifestum est enim secundum hoc, quod maior erit vera, scilicet, Omne C est A, puta: Omnis albedo est color; minor autem est falsa, scilicet, Omnis nigredo est albedo; quia quando aliquid primo praedicatur δ de pluribus, neutrum istorum plurium de neutro praedicatur. Prima enim praedicatio generis est de oppositis speciebus.

11. Est autem circa hoc dubitatio: quia his terminis positis, non sequitur conclusio falsa, sed vera. Erit enim conclusio quod A insit B, cui suppositum est inesse individualiter. – Sed dicendum quod hoc exemplum ponitur solum ad manifestandum quomodo possit esse maior vera et minor falsa. Sed hoc exemplum non habet locum in proposito, ubi quaeritur conclusio falsa. Et ideo Philosophus subiungit: Differt autem nihil, nec si non individualiter insit. Possumus enim accipere tales terminos, quod A non insit B individualiter, neque aliquo modo; immo potius ab eo individualiter removeatur ε. Nec est etiam necesse quod insit C individualiter, quia non est necessarium quod demonstrator utatur solum propositionibus immediatis; sed etiam his, quae per immediata fidem acceperunt. Accipere ergo possumus alios terminos, ad propositum pertinentes; ut si accipiamus pro medio substantiam intellectualem. – omnis enim intelligentia est substantia; minor autem est falsa: Omnis quantitas est intelligentia. Unde sequitur conclusio falsa.

12. Deinde cum dicit: Ipsius quidem igitur etc., respondet tacitae quaestioni. Posset enim aliquis ab eo requirere quod ostenderet diversitatem huius syllogismi in aliis figuris. Sed ipse respondet quod deceptio, quae est ipsius esse, idest per quam aliquis existimat propositionem affirmativam falsam, potest fieri solum per primam figuram: quia in alia figura, scilicet in secunda, non potest fieri syllogismus affirmativus. Tertia autem figura non pertinet ad propositum, quia in ea non potest concludi universalis, quae principaliter intenditur in demonstratione, et in hoc syllogismo.

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

α) Primo enim ostendit etc. — Codd. EGIO om. enim; ABNRT: osten-dit qualiter ignor. Quae lectio non est acceptanda: siquidem in prima parte huius lectionis quotuplex sit ignorantia declaratur, et qualis igno-rantia induci possit per syllogismum (Cf. n. seq., in fine). In secunda vera parte ostenditur quomodo seu qualiter ignorantia, quae est deceptio, possit per syllogismum causari (Cf. n. 5). Hinc codd. ABNRT legendo qualiter confundunt primum divisionis membrum cum secundo. — In principio sequentis numeri, codd. ACDEGILMQ RST: una est secundum negationem; alia est secundum etc.; BHO: alia secundum etc., om. est; N: alia vero secundum etc.; denique K omnia ista oscitanter omittit excurrendo a primis verbis secundum negationem ad secunda, et ideo prosequitur: quando (om. est) homo etc. — Nullus ergo ex nostris codd. habet Pianam: una est ...; et alia secundum etc.; proindeque prae illa adoptavimus lectionem maioris partis codd. β) Quando homo omnino etc. — Codd. AOR non recte om. omnino; L forte melius: nihil omnino; CDLMRQ, p. m. S et s. m. N omittunt

de re.-Sed non videtur lectio adoptanda: significat enim absolutam negationem cognitionis. At s. Thomas intelligit negationem cognitionis relativam, ut patet per adductum exemplum de rustico, qui omnino nescit, non quidem de omnibus, sed de triangulo.

γ) Sicut patet de rustico.-Minus bene cod. A: Et hoc sic patet etc.- Infra (an habeat tres), cod. G: an habeat tres, et cetera. Ignorantia etc. Non infrequenter exemplum istud affertur ab Aristotele sub hac forma: habere tres, ceteris omissis (angulos aequales duobus rectis), quia de facili a lectore suppleri possunt. Unde in codicibus idem accidit respectu textus s. Thomae: vel enim exemplum ponunt in sua materiali integritate, vel simpliciter, habere tres, vel cum addito etc.

δ) Dum scilicet existimat etc.-Quoad hunc locum confusio est in codicibus, et Piana ipsa haud satis perspicua est, Cod. A: aliquem cor, et postea in spatio, quod aman. non scriptum reliquit, additur côrem, forte aliquem certiorem, ut habent CHQR et p. m. DLS; quae lectio quid significat, non intelligo; E: existimat aliquem, sed etc.; GT et s. m. K: existimat aliquam conclusionem, sed etc.; I et p. m. N et s. m. DLS: aliquid circa rem; K p. m.: aliquam certitudinem; M: aliquem errôis; N s. m.: aestimat conclusionem esse certam; O: aliquid currere. -ADE HILMNQST: dum vel; BKOR: vel dum, C om. vel; G om. dum.- Dixi neque Pianam lectionem esse perspicuam: legit enim cum B: existimat aliquem currere, sed falso; vel dum etc.; sed ex his quae secundo loco adduntur (vel dum etc.), exemplum primum (aliquem currere) videtur esse superfluum. Lectionis adoptatae prima pars perspicua est, traditur a codd. DILNS, et cohaeret alteri quae est maioris partis codd.

ε) Et tunc vocatur deceptio.-Haec positiva ignorantia definitur a Platone dementia quaedam animae, quae dum ad veritatem nititur, intelligentia praevindicatur (Sophista, Ed. cit., pag. 161). Merito addit ab ignorantia, qua quis illa quae nescit, scire se putat, omnes, quaecunque nos fallunt, opiniones proficisci. - Dixi ignorantiam positivam a Platone definiri: nam ignorantia negativa in opinione Platonis dari proprie non potest, sed verius oblivio. Etenim aut scientes, iuxta ipsum, nati sumus, scimusque per omnem vitam omnes; aut quos dicimus discere, dumtaxat reminiscuntur, atque disciplina reminiscentia est (Phaedo, ed. cit., pag. 57. - Cf. lect. III, not. ζ).

ζ) Quia non cadunt sub apprehensione. -Codd. ACDHLMQ: quod non etc.; N: et non etc.: quae sunt lectiones minus rectae, unde in A

marg. add. eo ante quod; CLQ: super apprehensione; DER: super apprehensionem; H: supra apprehensionem.

η) Alio modo circa conclusiones etc.-Codd. AB: Alio autem modo etc.; Q: Et alio modo. - GHIN: quae non sunt principia et (et om. GI) immediata.-Lectio: quae non sunt principia immediata sustineri potest; attamen retinenda lectio P et aliorum codd.-Supra utrumque dixit s. Thomas, nempe, prima principia et immediata.-Immediate infra (Et prima etc.) ACDEL MQS: vel deceptio; T om. verba, sive deceptio.-G: intellectus in terminis. - AEGHIO: Secunda vero; M om. autem.-Codex B est hoc loco mendosissimus, plura omittendo. Post enim prima et immediata, prosequitur, sive de his quae non sunt prima, potest homini provenire dupliciter; omissis intermediis sententiis.

θ) Quaerere demonstrationem. - Codd. AB habent: quaerere contradictionem. Quae lectio falsa est, non tamen falsum enuncians. Ubi enim pertinacia voluntatis rationem in homine dominetur, prurigo contradicendi etiam praevalet, ut experientia quotidiana testatur. - Paulo supra (non quasi), GN: non sicut; H: non quia; I: non sint rationibus persuasi, et rationibus habent etiam BHN; GKQ loco vel pertinaciam legunt male: vel pertinentiam.

ι) Proveniat ignorantia homini.-Codd. AEIN: hominis; CDHKL QT et p. m. S: ignorantia nôis, corrupte pro hôis (hominis), vel pro nobis; M: ignorantia nobis; GKR et s. m. S absurde: ignorantia negationis. Unus B legit cum P.-Infra quoties occurrit vocabulum causetur non uniformis et constans est lectio P et codd.-Modo enim P habet causatur, modo causetur; et ita codd. Adoptavimus causetur. - Idem dicendum de vocabulo existimare, quod praeluimus tô aestimare, codices enim modo unum modo alterum adhibent. Quod ideo moneo lectorem ne huiusmodi variantes ad fastidium usque repetere cogar.

κ) Secundo, quomodo causetur etc.-Hoc secundum membrum divisionis, deest in codd. BT; sed in B apponitur eadem, ut videtur, manu in nota marginali.

λ) Proponit modum etc.-K: ostendit modum; A: proponit communem modum; alii codd.: proponit communiter modum; et omnes (exc. H) om. infra communiter. -At si lectio P mutanda sit, lectio cod. A, meo iudicio, est praeferenda, nedum quoad formam, sed etiam quia in n. seq. s. Thomas ait: ponit communem modum.

μ) Multipliciter potest etc. – Codd. AB: multipliciter potest esse falsigraphus syllogismus (Cf. lect. xxii, not. ε); C oscitanter om. syllogismus, et R om. falsus. Alii codices: potest esse falsus syllogismus; O: esse potest falsus syllogismus; P: falsus esse potest syllogismus.

ν) Ponuntur enim.–Hanc omnium codd. lectionem praeferimus P: praedicantur enim. Dico lectionem adoptatam esse omnium codd., nisi forte excipiendus sit O, in quo abbreviatio τοῦ praedicantur et ponuntur, quasi semper est aequivoca.

ζ) Si quis ergo concludat etc.–Cum maiori codd. parte legimus concludat loco τοῦ concludit P.–Unus I habet lectionem singularem: immediatis. Puta si quis dicat oppositum etc.

ο) Usus, nisi illius syllogismi etc. – Cod. A iterum (Cf. supra not. μ): usus in syllogismis falsigraphis, qui est falsus etc.; IN: usus nisi falsi syllogismi.

π) Paralogismus disciplinae. – Distinguit Aristoteles loco citato ex Topicis hunc paralogismum disciplinae ab aliis syllogismis, quos ib. recenset, nempe demonstrativo, dialectico et contentioso seu sophistico (Cf. lect. xxii, not. ε). Nam neque ex veris et primis ratiocinatur, sicut demonstrativus, quia non accipit pro medio definitionem; neque ex probabilibus, sicut dialecticus, quia non sumit quae videntur omnibus, nec quae videntur pluribus, nec quae doctis aut plurimis aut spectatissimis; sed ex propriis quidem scientiae, non tamen veris, syllogismum efficit: ἀλλ' ἐκ τῶν οἰκείων μὲν τῇ ἐπιστήμῃ λημμάτων, οὐκ ἀληθῶν δὲ τν συλλογισμὸν ποιεῖται. Quod explicat exemplo matheseos. Si quis e. g. describat semicirculos, non quemadmodum describendi sunt, aut lineas quasdam ducat, non quomodo ducendae sunt, paralogismum disciplinae matheseos, hoc est ex propriis matheseos (semicirculi enim et lineae sunt obiecta propria huius scientiae) facit.

ρ) Et ideo primo. – A: Nunc primo; B et p. m. D: Sic primo; CHKL MQ et p. m. S: Sicut primo; D s.m.: Et sic primo; T: Sic ergo primo.

σ) Quomodo accipitur contradictio. – A p. m.: contradictionum: CDEHILOQRST et s. m. A: contradictorium; G: contradictoria; K: accipit contradictionem; M: accipiatur contradictoriarum; N: contrarium. Haec ultima lectio falsa est, ut patet ex his quae immediate praecedunt et quae numero 9 dicuntur.

τ) Utrasque autem falsas, uno modo si accipiamus. – Ita codd., exc. R et p. m. S. – PR: Utrasque autem falsas accipimus. S p. m. habet lacunam. – AGK immediate prosequuntur: contrarias veras, sed non bene.

υ) Ergo etc. – Nempe: ergo omnis quantitas est substantia. – Infra vero (Sunt enim contradictoriae) CDHLM: Sunt enim de contradictione eorum (M, earum); E: Sunt enim verae contradictione eorum; GINORT et s. m. AS: Sunt enim verae (A p. m. om. enim verae; G om. enim) contradictoriae earum (IT, eorum); Q: Sunt enim de contradictoriae eorum. S p. m. abrasus.

φ) Idest, quod ista non sit vera etc. – Verba ista, quae parenthesi concludimus, omnes nostri codices omittunt, excepto E. Ea tamen cum Piana, Venn. edd. et cod. E retinemus, non quasi necessaria sint, sed quia consulant perspicuitati orationis, et forte non sunt inserta textui aliena manu, sed a s. Thoma sunt posita. Quod si lector ea expungere velit, quaestionem cum eo non movemus (Cf. not. seq.).

χ) Dicebatur esse immediata etc. – Post verba immediata cod. E addit: nunc in secunda parte huius lectionis, nempe supra n. 6. Editio a, quae est eiusdem ferme aetatis ac cod. E, etiam habet haec eadem verba. Sed in posterioribus edd. omittuntur. Praeterea neque P, neque ullus alius ex nostris codd. habet illam additionem, quae proculdubio erat notula marginalis, ab amanuensi postea textui inserta. – M prosequitur non recte: quod autem A non inesset B primo; A confuse: quod est A non est A esse B primo; BGHIKOR: quod est A non esse in (BGO om. in) B primo; N: quod est A non erit B primo.

ψ) Illas negativas esse immediatas. – Haec lectio est codd. CDEGIL MOQ_RST; PK: illas negativas immediatas; AN: illas negationes esse immediatas; H: illas propositiones et negativas esse immediatas; B: illas propositiones esse immediatas. Codd. igitur (exc. K) habent esse, quod Pianae addimus. Lectio autem cod. B falsa est, quia hic manifeste agitur de propositionibus negativis immediatis, non vero de aliis affirmativis.

ω) Id est quod ista non sit universaliter vera etc. – Haec iterum verba parenthesi conclusa desunt in omnibus nostris codicibus, non excepto E; sed sunt in Ed. Piana et Venett. Edd. – Cf. not. φ.

αα) Consequuntur ens, quae sunt. – A: continentur ei, quae etc.; B p. m.: continentur sub ente, quae etc.; I: consequuntur, sicut actus etc.; O: continent ens, quae etc.; S: sequuntur ens, quae etc.

ββ) Contingit accipere etc. – B: contingit alteram esse veram; CD EGHKLMNOQT: alteram tantum veram (H, ver. tant.); ACEGKLOQ et p. m. D: veram, sed maiorem. Denique codices (exc. BR) omittunt omnia verba, altera existente falsa, scilicet minore, quae est B–C.

γγ) Sicut genus proximis speciebus. – Est lectio codd. BCDEHIKL MQ_RST, quibus accedunt GIN: in proximis, et A: proximum.–P: sicut genus propriis speciebus.

δδ) Primo praedicatur etc. – Primo praedicatur legunt codd., exceptis GR, qui om. primo; et est omissio erronea, quippe quae reddat propositionem s. Thomae falsam. – P: praedicatur primo. – Codd. BC DEHLMNOQ_RST: neutrum illorum; I: neutrum horum; A: neutrum (marg. add. autem?) est plurium de neutro praedicatur. Prima dubitatio et praedicare generis de oppositis speciebus. Lectio ridicula.

εε) Immo potius etc. – A om. immo; R om. immo potius; C: immo potius individualiter, ac ceteris omissis prosequitur (post alterum individualiter): quia non est etc.; ADEHIMNOQST: potius individualiter: ab eo; L: individualiter potius ab eo.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.