Book I, lectio XXXDE IGNORANTIA SIMPLICIS NEGATIONIS

St Thomas Aquinas, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotle, Posterior Analytics ch. 18 · 81a38–81b9

Aristotle's text

Manifestum autem est, et si aliquis sensus defecerit, neces-se est et scientiam aliquam deficere, quam impossibile est accipere: siquidem addiscimus aut per inductionem, aut per demon-strationem. Est autem demonstratio quidem ex univer-salibus, inductio autem ex his, quae sunt secundum par-tem; impossibile est autem universalia speculari, nisi per inductionem: quoniam et quae ex abstractione di-cuntur, est per inductiones nota facere, quia insunt in unoquoque genere quaedam, et si non separabilia sint, secundum quod huiusmodi unumquodque est. Induce-re autem non habentes sensum impossibile est. Singu-larium sensus est enim: non enim contingit accipere ipsorum scientiam. Neque enim ex universalibus est sine inductione, neque per inductionem sine sensu.

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

Synopsis by the Leonine editors

1. Argumentum et divisio textus. — 2. Ignorantia negationis ex necessitate est in carente facultate obiecti cognoscitiva. — 3. Differentia inter carentem facultate cognoscendi et eam non exercentem, respectu ignorantiae negationis. — 4. Est duplex modus acquirendi scientiam, per demonstrationem et per inductionem: illa ex universalibus, ista ex singularibus procedit. — 5. Universalia, ex quibus demonstratio procedit, non sunt nobis nota, nisi per inductionem. — 6. Ergo homines carentes sensu aliquo non possunt inductionem facere de singularibus pertinen-tibus ad sensum illum, neque proinde cognoscere universalia, quae per inductionem praefatam habentur. — 7. Duo corollaria: 1um, Ergo nos non habemus scientiam de rebus per species participatas ab ideis, ut Plato posuit; — 2um, Ergo non pos-sumus in hac vita cognoscere spirituales substantias separatas, intelligendo quidditates seu essentias earum, ut contendebat Avempace.

St Thomas's commentary

1. Postquam Philosophus determinavit de ignorantia dispositionis, quae fit per syllogismum; hic determinat de igno-rantia simplicis negationis, quae fit absque syllogismo. Et primo, ostendit in quibus habeatur talis ignorantia ex necessitate; secun-do, probat propositum; ibi: Siquidem addisci-mus etc.

2. Dicit ergo primo quod si alicui deficiat ali-quis sensus, puta visus aut auditus, necesse est quod deficiat ei scientia propriorum sensibilium illius sensus. Puta, si cui deficit sensus visus, necesse est quod deficiat ei scientia de coloribus. Et sic habebit de coloribus ignorantiam negatio-nis, omnino ignorans colorem. Sed hoc intelli-gendum est quando nunquam habuit sensum visus, sicut patet in caeco nato. Si quis enim amittat visum prius habitum, non propter hoc oportet quod careat scientia colorum; quia ex his, quae prius sensit, remanet in eo memoria colorum.

3. Contingit autem de aliquibus rebus haberi ignorantiam negationis, quae tamen cognosci possunt per sensum quem habemus: sicut si aliquis habens visum semper fuisset in tenebris, careret quidem scientia colorum, sed non ex necessitate, quia posset huiusmodi scientiam accipere sentiendo colores: quod non contingit in eo, qui caret sensu visus. Et ideo addit quod impossibile est accipere; quia videlicet ille, qui caret potentia visiva, non potest percipere cognitionem colorum.

4. Deinde cum dicit: Siquidem addiscimus etc., probat propositum per hoc quod duplex est modus acquirendi scientiam. Unus quidem per demonstrationem, alius autem per inductionem; quod etiam in principio huius libri positum est. Differunt autem hi duo modi, quia demonstratio procedit ex universalibus; inductio autem procedit ex particularibus. Si ergo universalia, ex quibus procedit demonstratio, cognosci possent absque inductione, sequeretur quod homo posset accipere scientiam eorum, quorum non habet sensum. Sed impossibile est universalia speculari absque inductione. Et hoc quidem in rebus sensibilibus est magis manifestum, quia in eis per experientiam, quam habemus circa singularia sensibilia, accipimus universalem notitiam, sicut manifestatur in principio Metaphysicae.

5. Sed maxime hoc videtur dubium in his, quae dicuntur secundum abstractionem, sicut in mathematicis. Cum enim experientia a sensu ortum habeat, ut dicitur in principio Metaphysicae, videtur quod hoc locum non habeat in his, quae sunt abstracta a materia sensibili. Et ideo ad hoc excludendum dicit quod etiam ea, quae dicuntur secundum abstractionem, contingit nota facere per inductionem; quia in unoquoque genere abstractorum sunt quaedam particularia, quae non sunt separabilia a materia sensibili, secundum quod unumquodque eorum est hoc: Quamvis enim linea secundum abstractionem dicatur, tamen haec linea, quae est in materia sensibili, in quantum est individuata abstrahi non potest, quia individuatio eius est ex hac materia. Non autem manifestantur nobis principia abstractorum, ex quibus demonstrationes in eis procedunt, nisi ex particularibus aliquibus, quae sensu percipimus. Puta ex hoc, quod videmus aliquod totum singulare sensibile, perducimur ad cognoscendum quid est totum et pars, et cognoscimus quod omne totum est maius sua parte, considerando hoc in pluribus. Sic igitur universalia, ex quibus demonstratio procedit, non fiunt nobis nota, nisi per inductionem.

6. Homines autem carentes sensu aliquo non possunt inductionem facere de singularibus pertinentibus ad sensum illum, quia singularium, ex quibus procedit inductio, est solum cognitio sensus. Unde oportet quod omnino sint huiusmodi singularia ignota, quia non contingit quod aliquis carens sensu accipiat talium singularium scientiam; quia neque ex universalibus potest demonstrare sine inductione, per quam universalia cognoscuntur, ut dictum est; neque per inductionem potest aliquid cognosci sine sensu, qui est singularium, ex quibus procedit inductio.

7. Est autem considerandum quod per verba Philosophi, quae hic inducuntur, excluditur duplex positio. Prima quidem est positio Platonis; qui ponebat quod nos habebamus scientiam de rebus per species participatas ab ideis. Quod si esset verum, universalia fierent nobis nota absque inductione; et ita possemus acquirere scientiam eorum, quorum sensum non habemus. Unde et hoc argumento utitur Aristoteles contra Platonem in fine I Metaphysicae. - Secunda est positio dicentium quod possumus in hac vita cognoscere substantias separatas, intelligendo quidditates earum; quae tamen per sensibilia quae cognoscimus, quae ab eis omnimode transcenduntur, cognosci non possunt. Unde, si ipsae cognoscerentur secundum suas essentias, sequeretur quod aliqua cognoscerentur absque inductione et sensu: quod Philosophus hic negat, etiam de abstractis. vide quae recitavimus ex Menone lect. III, not., et ex Timaeo in I Perih., lect. X, not.. - Animadvertendum tamen est quod Plato affirmabat quidem quod « id quod discere appellamus esset scientiam propriam recuperare », hoc est reminiscentia; attamen simul ponebat non nisi per usum sensuum nos recuperare illas, quas antea habuimus, scientias: « Hoc, » inquit, confitemur, nos neque aliunde id agnovisse neque agnoscere » posse quam ex visu, vel tactu, vel alio quodam sensu. » Igitur cum sensus exercetur et mens intelligit ad praesentiam rerum sensibilium, duo distinguenda sunt, eaque reapse distinxit Plato, nempe sensibilia individua, quae dantur a sensibus, et universale, quod ab individuis illis distinctum, non ex sensibus colligitur, sed menti est innatum: « An sci- » mus et ipsum quod est aequale? Omnino quidem. Undenam scientiam » eius accepimus? An non ex his..., quae conspicavi vel ligna vel saxa, » vel alia quaedam aequalia, ex his illud (ipsum aequale) excogita- » vimus, quod aliud est quam haec?... Atqui a sensibus quidem in- » tellexisse oportet omnia, quae subiecta sunt sensibus, illud quod est » aequale appetere, quamvis ipsum non assequantur. » Nihilominus « an- » tequam inciperemus videre, aut audire, aliisque uti sensibus, oportuit » nos aequalis ipsius scientiam possedisse, » scientiam nempe acceptam ante ortum, sed cuius homo obliviscitur cum nascitur (Opp. Plat. Marsilio Ficino interprete. - Phaedo, pag. 56, seq., Ed. cit.). - Ad explicationem ergo mentalem, iuxta Aristotelem, sensus sunt necessarii ut organa, ex quibus intellectus habet materiam, in qua universale singulariter existit, et ex qua universale ipsum abstrahit: proindeque intellectiones nostrae non sunt, nisi quatenus obiecta realiter extra nos existentia sint termini cognitionis nostrae directae. Deficiente ergo sensu, deficit, iuxta Aristotelem, scientia obiecti relativi ad sensum illum. Ex opposito, in sententia Platonis sensus non sunt nisi merae occasiones explicacionis intellectualis: mens nostra nil recipit ab obiectis sensibilitatis, sed excitatur ad intelligendum; illud autem universale quod intelligitur praeexistit in mente. Sed undenam in mente nostra suppellex idearum universalium? Certe non aliunde quam ab exemplari ipso, quod sensibilia appetunt, sed non assequuntur: « Cum anima ad aliquid considerandum socium sibi corpus » assumit, vel per visum, vel per auditum, vel per alium sensum (hoc » enim est per corpus considerare, quia per sensus id agitur), tunc qui- » dem a corpore trahatur ad ea quae nunquam eodem modo sunt, atque » ipsa aberret perturbeturque, quasi ebria vacillet, utpote quae talia » quaedam attigerit... At vero quoties ipse animus per seipsum excogitat, illuc se confert ad purum, sempiternum, immortale, semper eodem modo se habens: et tanquam ipsius cognatus semper inhaeret » illi, quoties ipse redierit in seipsum, eique liceat, cessetque ab errore: » et circa illa semper secundum eadem eodem modo se habet, utpote » qui talia iam attigerit » (Op. cit., pag. 60). Igitur deficiente sensu, deficit, iuxta Platonem, non quidem scientia, sed reminiscentia (Cf. s. Th. II Contra Gent., lib. II, loc. supra cit.). η) Secunda est positio dicentium etc. - S. Thomas, Summa theologica, P. I, qu. LXXXVIII, artic. II, ex testimonio Averrois, huius opinionis dicit esse Avempacem: « Vidimus, inquit Averroes, de sermone exposito- » rum peripateticorum in hunc finem esse possibile, scilicet intelligere » in postremo res abstractas. Avempace multum loquebatur in hoc, et » maxime in epistola quam appellavit Continuationem intellectus cum » homine; et illud super quod sustentatus est in hac quaestione est hoc. » Primo enim posuit quod intellecta speculativa sunt facta; deinde po- » suit quod omne factum habet quidditatem; deinde posuit quod omne » habens quidditatem, intellectus innatus est extrahere illam quiditatem. » Ex quibus concluditur quod intellectus innatus est extrahere formas » intellectorum et quidditates eorum. Et in hoc convenit cum ipso Alfara- » bius in libro De intellectu et intellecto. » In III De anima, Comm. XXXVI, col. 3 (Ed. cit. Ven. 1489, sine num. pag.). Quamvis opinio Avempacis nil commune habere cum opinione Platonis videatur, re tamen intimius penetrata, s. Thomas affirmat Avempacis opinionem ex platonica descendere. Hoc « quidem efficaciter diceretur, inquit Angelicus, si » substantiae immateriales essent formae et species horum materia- » lium, ut Platonici posuerunt » (loc. cit.). Sicut enim praecisis per abstractionem principiis individuantibus ab individuo, habetur eius species; et essentiae pariter rerum separatarum per eamdem abstractionem dignoscerentur, si hae aut essent eiusdem speciei, aut formae rerum sensibilium. « Hoc autem non posito, sed supposito quod substantiae immateriales sint omnino alterius rationis a quiditatibus materialium rerum; quantumcunque intellectus noster abstrahat quiditatem rei materialis a materia, nunquam perveniet ad aliquid simile substantiae immateriali. Et ideo per substantias materiales » non possumus perfecte substantias immateriales intelligere » (loc. cit.).

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

α) Quod deficiat ei scientia propriorum sensibilium illius sensus. Puta etc.—Ita legit edit. Piana cum codd., et ita legendum est, ut ex se est manifestum. Codex B mendosus est: necesse est quod deficiat ei scientia de coloribus. Et sic etc.—Aliud mendum eiusdem codicis est in fine n. 4, ad illa verba, manifestatur in principio Metaphysicae; post quae, reliquis omnibus oscitanter omissis, immediate prosequitur: videtur autem quod hoc locum non habeat etc. Ex iterata citatione, in principio Metaphysicae, amanuensis occasionem sumpsit errandi.—In principio seq. num. 5, cod. A: Sed magis; AIGO: hoc dubium videtur (O, vid. esse); CEMNQST: hoc videtur dubium; P: vid. hoc dubium. Non autem dicit s. Thomas quod deficiat, in facta hypothesi, scientia sensibilium, sed propriorum sensibilium illius sensus, qui deficit. Sen-sibile enim distinguitur in scholis in sensibile proprium, commune, et per accidens. Sensibile per accidens proprie loquendo non attingitur a sensu, sed quia in concreto est coniunctum sensibili proprio (et ex hoc praecise dicitur per accidens—Cf. lect. IV, n. 4, et lect. XVI, not. v), sen-sus, qui concrete sentit obiectum, per accidens dicitur sentire etiam obie-ctum unitum obiecto proprio. Hinc, licet videamus oculis solum co-lorem pomii, dicimus tamen videre pomum, hoc est substantiam pomi, in quo color existit. Non respectu huius obiecti dicit s. Thomas quod, deficiente sensu, deficiat cognitio sensibilis: patet enim quod deficiente sensu visus, obiectum per accidens, pomum, quod attingebatur ab illo sensu, potest aeque attingi tum a sensu gustus, tum a sensu tactus.—Sed neque deficiente uno sensu, eo ipso deficit cognitio sensibilis communis; quo nomine significatur obiectum commune pluribus sensi-bus, quatenus scilicet plures sensus illud sentire possunt. Ita extensio, e. g., et tactu sentitur et oculis videtur. Qua de causa ut cognitio huius obiecti communis deficiat, necesse est ut non unus sensus solummodo, sed omnes illi desint, quibus obiectum illud percipi potest.—Recte ergo s. Thomas ad sensibile proprium contraxit assertum, videlicet ad obie-ctum illud, quod ita sentitur ab uno sensu, ut a nullo alio percipi possit.

Sed his declaratis, aliae manent distinctiones faciendae. Nam alia est cognitio specifica et propria alicuius rei, alia cognitio generica et communis eiusdem; alia insuper est cognitio directa et immediata, alia mediata seu deducta. Loquor modo, ut quisque per se videt, de cognitione prout est in nobis, animalibus quidem sed rationalibus, hoc est sensibus et ratione utentibus. Distinctiones praefatae exemplo erunt manifestae. Lucem et sonum possum cognoscere vel quatenus sunt talia sensibilia, specifice distincta a ceteris sensibilibus, puta sapore, odore, duro vel molli etc.; vel solummodo quatenus sunt sensibilia, hoc est, quantum ad illud solum quod lux et sonus commune habent cum sapore, odo-re, etc. Porro manifestum est quod, deficiente sensu sensibilis proprii, non propterea est impossibilis cognitio generica eiusdem obiecti, sed negatur solummodo cognitio specifica: quia cum singulare sensibile in se habeat commune, unde sumitur eius genus, et proprium, ex quo habetur species, deficiente sensu proprii, non potest species haberi; sed genus habetur, quia individua alia ab aliis sensibus percipiuntur, quae, non secus ac obiectum proprium sensus deficientis, exhibent genus illius. Haec cum perspicua satis videantur, ultimo loco dicendum est de cognitione immediata et de cognitione deducta, in eadem hypothesi quod aliquis sensus deficiat. Patet autem imprimis 'non posse in facta hypo-thesi immediatam cognitionem haberi per abstractionem directam ex sen-sibili proprio, quod non datur. Igitur nonnisi per deductionem ex aliis sensibilibus cognitio haberi potest. Et quidem si haec sensibilia in specie convenirent cum sensibili proprio sensus deficientis, concedendum esset quod notio specifica posset obtineri, quasi sensus ille adesset. Quia ta-men oppositum accidit (non enim lux, e. g., est eiusdem speciei cum sono), notio specifica unius obiecti proprii ex specie obiecti proprii alte-rius sensus obtineri non potest. Erit igitur notio generica, quia in genere obiecta ipsa conveniunt, ut dictum est, vel erit etiam notio plus minusve analoga, secundum quod maior vel minor analogia existit inter obiecta sensibilia.

β) In principio Metaphysicae. — Ita codices. — P tum hic tum infra n. seq. legit: in primo Metaphys. Sed quae hic ex Aristotelis metaphysica Angelicus habet, leguntur in principio eiusdem Operis.

γ) Secundum abstractionem dicatur etc. — Codices omittunt verba, linea in communi, quae post dicatur addit Piana. Quae verba perspicuitati textus nil conferunt, et, cum iam praemissum fuerit linea etc., nonnullam ingerunt obscuritatem. Adde quod s. Thomas opponit lineam abstractam lineae individuae, et illam dicit manere lineam in statu abstractionis, hanc vero non posse abstrahi quin pereat notio individuationis eius. — R habet lacunam.

δ) Ex hoc quod videmus aliquod totum etc. — Quae hic a S. Thoma enunciantur, non sunt sine philosophica consideratione praetermittenda. Duo enim universalium genera Angelicus dicit ope inductionis accipi ab intellectu nostro; quorum prima sunt elementa universalia, sed divisim et inter se, ut ita dicam, disgregata: ex hoc, quod videmus aliquod totum singulare sensibile, perducimur ad cognoscendum quid est totum et pars (Cf. Contra Gent., Lib. II, cap. LXXXIII, Ed. P. fol. 206, rect.). Alia sunt eadem elementa comparata et in iudicium composita : et cognoscimus quod omne totum est maius sua parte. Procul dubio ex analysi totius deprehenditur eius praedicatum, nempe maius esse qualibet sua parte; sed ab hoc ipso iudicio inductionem non esse extraneam vult s. Thomas: explicite enim docet quod eatenus intelligimus conceptum totius praesferre aliquid maius qualibet sua parte, quia consideravimus hoc in pluribus. Ergo sicut intellectui nostro non manifestantur universalia incomplexa nisi ex sensibilibus individuis; ita non manifestantur nobis principia abstractorum, ex quibus demonstrationes in eis procedunt, nisi ex particularibus aliquibus, quae sensu percipimus, ut immediate antea s. Thomas asserit. — Verum caute hac in re est procedendum, ac recte intelligenda est doctrina s. Thomae. Neque ab alio quam ab ipso s. Doctore eius mentis explicatio accipienda est. In Commentariis super IV Metaphysicae, lectione VI, loquens de cognitione primorum principiorum, docet unicam causam efficientem subiectivam illius cognitionis esse intellectum nostrum, obiectivam vero esse perspectam notitiam terminorum, ex quibus principia illa componuntur. « Ex ipso enim lumine na- » turalis intellectus agentis prima principia fiunt cognita; nec acquiruntur

» per ratiocinationes, sed solum per hoc, quod eorum termini innote- » scunt. » Sed unde innotescunt termini? Ope sensuum. « Quod quidem » fit per hoc, quod a sensibilibus accipitur memoria, et a memoria ex- » perimentum, et ab experimento illorum terminorum cognitio. » Sensus ergo non sunt proprie causa, sed potius materia causae (et ideo sunt necessarii), videlicet sensibile praebent, ex quo intellectus, ut vera et per se causa idearum efficiens, accipit illorum cognitionem terminorum. « Quibus cognitis, cognoscuntur huiusmodi propositiones communes, » quae sunt artium et scientiarum principia. » Cognoscuntur ex sola vi terminorum et a sola mente, sed non sine motivo determinante accepto a sensibus. — Sola ergo mens est causa cognitionis principiorum, sicut sola mens per sensum, memoriam, et experimentum elementa universalia (terminos) in singularibus colligit, ex quibus principia componit mediante iudicio. Quando ergo dicit in hac lectione s. Thomas, cognoscimus quod omne totum est maius sua parte, considerando hoc in pluribus, intellige assertum iuxta explicationem ab ipso s. Doctore datam, nempe, considerando hoc in pluribus, hoc est ab experientia accipiendo cognitionem terminorum, totius et partis, et in ipsis cognoscendo relationem inter unum et alterum (Cf. lect. VII, n. 8, et lect. XIX, n. 3 et not. ζ).

Sed dices: possunt quorundam principiorum termini statim haberi, licet non sine sensu et memoria, tamen sine experimento, ut sunt termini principiorum transcendentium, impossibile est idem simul esse et non esse, et alia huiusmodi. — Respondeo nihil ad rem nostram referre, utrum quoad nonnullorum terminos principiorum mens nostra, sine experimento in multis vel in paucis, in uno singulari cognoscat: experimentum enim est tertium requisitum, ubi sensus et memoria non sufficiunt intellectui ad terminorum cognitionem per unum sensibile. Unde idem s. Thomas, loquens de primis conceptionibus intellectus, dicit quod « statim lumine intellectus agentis cognoscuntur, per species a » sensibilibus abstractas, sive sint complexa, ut dignitates, sive incomplexa, » sicut ratio entis et unius et huiusmodi, quae statim intellectus appre- » hendit » (Qq. Dispp. De Veritate, qu. XI De Magistro, art. 1).

ε) Unde oportet etc. — ABO non recte om. omnino, et A loco τοῦ sint, legit erronee sicut; G: quod omnino sint ignota, quia etc.

ζ) Prima quidem est positio Platonis etc. — De ista Platonis positione

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.