Book I, lectio XXXVIIIDEMONSTRATIO UNIVERSALIS POTIOR EST DEMONSTRATIONE PARTICULARI

St Thomas Aquinas, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotle, Posterior Analytics ch. 24, ch. 25 · 85b23–86a32

Aristotle's text

Amplius si demonstratio est syllogismus demonstrativus causae et propter quid, universale autem magis est causa: cui enim per se inest aliquid, hoc idem ipsum causa est, universale autem primo est cui inest per se; causa ergo universale est. Quare et demonstratio dignior est: magis enim causa est et quod propter quid est.

Amplius usque ad hoc quaerimus propter quid, et tunc opinamur scire, cum non sit aliquod aliud quam hoc, aut quod fiat aut quod sit: finis enim et terminus ultimus iam sic est. Ut cuius causa venit? ut accipiat argentum: hoc autem est, quatenus reddat cui debuit; hoc autem est, ut non iniuste agat; et sic procedentes, cum non sit amplius propter aliud neque alterius causa, propter hoc sicut propter finem dicimus venire et esse et fieri, et tunc est cognoscere magis propter quid venit. Si igitur se habet similiter in aliis causis et quae sunt propter quid; in iis autem quaecunque causae sic sunt sicut quae est cuius causa, sic scimus maxime; et in aliis igitur tunc maxime scimus, quando non amplius sit hoc quoniam aliud est. Cum igitur cognoscatur quidem quod quattuor, qui sunt extra, aequales sunt, quoniam isosceles, adhuc deest propter quid, quia triangulus, et hoc quia est figura rectilinea. Si autem hoc non amplius propter quid aliud, tunc maxime scimus: et universale autem tunc; universalis itaque potior est.

Amplius quantocunque aliquid secundum partes est, in infinita cadit; universale autem in simplex et finem est. Secundum quod sunt infinita, non sunt scibilia, sed secundum quod sunt finita, scibilia sunt. Secundum itaque quod universalia sunt, magis sunt scibilia quam quae sunt secundum partem. Demonstrabilia ergo magis sunt universalia. De magis demonstrabilibus autem magis est demonstratio: simul enim magis ad aliquid sunt. Dignior ergo universalis est quam particularis, et magis demonstratio est.

Amplius si magis praeponenda est secundum quam hoc et aliud, quam secundum quam hoc solum cognovit; universale autem habens, cognovit et particulare; hoc autem, universale non scivit. Quare et sic utique magis praeponenda erit.

Amplius autem et sic. Universale enim magis demonstrare est, quod est per medium demonstrare cum propinquius sit principio. Proximum autem est immediatum; hoc autem est principium. Si igitur quae ex principio est, ea quae non est ex principio, et quae magis etiam ex principio, ea quae minus est, certior est demonstratio, est autem huiusmodi universalis magis; dignior utique erit universalis magis. Ut si oportet demonstrare A de D, media autem sint in quibus est B C, magis autem sursum sit B: quare si per B, universalis magis est. Sed eorum quae dicta sunt, quaedam logica sunt.

Maxime autem manifestum est quod universalis magis praecipua sit, quoniam propositionum hanc quidem priorem habentes, scimus quodammodo et posteriorem, et habemus potentia; ut si aliquis cognovit quod omnis triangulus habet angulos tres aequales duobus rectis, scivit quodammodo quod isosceles duobus rectis potentia sit, et si non cognovit isoscelem, quod triangulus sit; hanc autem habens propositionem universale nullo modo cognovit, neque potentia neque actu.

Et universalis quidem intelligibilis est: sed particularis in sensu perficitur. Quod universalis igitur dignior sit particulari, tot nobis dicta sint.

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

Synopsis by the Leonine editors

1. Thesis: Demonstratio universalis potior est demonstratione particulari. – 2. Ratio prima: Demonstratio universalis magis ostendit causam seu propter quid rei; ergo magis facit scire, quia scire est causam rei scitae cognoscere. – 3. Ratio altera: quia finis demonstrationis est scire ultimum propter quid, quo habito maxime de re quaesita scimus; ultimum autem propter quid scitur quando scitur universale; ergo universalis demonstratio potior est particulari. – 4. Tertia ratio est: Universalia sunt magis demonstrabilia, quia eorum ratio sumitur ex parte formae; ergo etc. – 5. Quarta ratio: Demonstratio universalis plura facit scire quam particularis, quia universale comprehendit particularia, et ideo cognoscens universale, cognoscit etiam particularia, si sciat huiusmodi particularia contineri sub universali; cognoscens autem particulare aliquod, non propterea cognoscit universale; ergo etc. – 6. Quinta ratio: Demonstratio tanto potior est quanto procedit ex medio propinquiore principio immediato, a quo demonstratio habet firmiorem certitudinem; et talis est demonstratio universalis. – 7. Sexta ratio est: Demonstratio universalis procedit ex universalioribus propositionibus, quibus cognitis, cognoscuntur in potentia propositiones particulares; ergo est potior. – Haec ratio non totaliter differt a quarta ratione. – 8. Septima ratio: Demonstratio universalis potior est particulari, quia haec ad sensum, illa ad intellectum terminatur; intellectus autem est potior sensu.

St Thomas's commentary

1. Postquam Philosophus solvit rationes, quae sunt ad partem falsam, hic inducit rationes ad partem veram, scilicet ad ostendendum quod demonstratio universalis sit potior. Et circa hoc ponit septem rationes, annectens eas praemissis solutionibus, ex quibus etiam propositum concludi potest, ut supra patuit.

2. Prima ergo ratio talis est. Demonstratio est syllogismus ostendens causam et propter quid: sic enim contingit scire, sicut supra habitum est. Sed universale est magis tale quam particulare. Iam enim ostensum est in prima solutione quod universali magis inest per se aliquid quam particulari. Illud autem cui inest aliquid per se, est causa eius: subiectum enim est causa propriae passionis, quae ei per se inest. Universale autem est primum cui propria passio inest, ut ex supra dictis patet: unde patet quod proprie causa est id quod est universale. Ex quo concludit propositum, scilicet quod demonstratio universalis sit dignior, utpote magis declarans causam et propter quid.

3. Secundam rationem ponit ibi: Amplius usque ad hoc etc., et sumitur haec ratio a causis finalibus. Ubi considerandum est quod aliquid est finis alterius et quantum ad fieri, et quantum ad esse: quantum ad fieri quidem, sicut generatio est propter formam; quantum ad esse autem, sicut domus est propter habitationem. Dicit ergo quod usque ad illum terminum quaerimus propter quid fiat aliquid, aut propter quid sit aliquid, quousque non sit aliquid aliud assignare quam hoc ad quod perventum est, propter quod fiat vel sit illud, de quo quaeritur propter quid. Et quando hoc invenimus, tunc opinamur nos scire propter quid; et hoc ideo quia illud quod iam sic est ultimum ut non sit aliquid aliud ulterius quaerendum, est id quod est vere finis et terminus, qui quaeritur cum quaerimus propter quid. Et ponit exemplum, puta si quaeramus cuius causa aliquis venit, et respondeatur, ut accipiat argentum: hoc autem propter quid? ut scilicet reddat debitum: et hoc propter hoc aliud, ut scilicet non iniuste agat. Et sic semper procedentes, quando iam non erit amplius propter aliquid aliud sicut propter finem, puta cum pervenerimus ad ultimum finem, qui est beatitudo, dicemus quod propter hoc venit sicut propter finem. Et similiter est in omnibus aliis, quae sunt vel fiunt propter finem, et quando ad hoc pervenerimus, sciemus propter quid venit. Si igitur ita se habet in aliis causis sicut in causis finalibus, quod tunc maxime scimus quando ad ultimum fuerit perventum; ergo in aliis tunc maxime sciemus, quando perveniemus ad hoc, quod hoc inest huic non amplius propter aliquid aliud: et hoc contingit cum pervenerimus ad universale. Et hoc manifestat in tali exemplo. Si enim quaeramus de isto triangulo particulari, quare anguli eius extrinseci sunt aequales quatuor rectis; respondebitor quod hoc contingit huic triangulo quia est isosceles; isosceles autem est talis quia est triangulus; triangulus autem est talis quia est figura rectilinea talis. Si ergo amplius non possit procedi, tunc maxime scimus: hoc autem est, quando pervenitur ad universale. Ergo universalis demonstratio potior est particulari.

4. Tertiam rationem ponit ibi: Amplius quantocumque etc., et dicit quod quanto magis proceditur versus particularia, tanto magis itur versus infinitum; quia, ut dicitur in III Physic., infinitum congruit materiae, quae est individuationis principium. Sed quanto magis proceditur versus universale, tanto magis itur in aliquid simplex et in ipsum finem; quia ratio universalis sumitur ex parte formae, quae est simplex, et habet rationem finis, in quantum terminat infinitatem materiae. Manifestum est autem quod infinita in quantum huiusmodi non sunt scibilia x, sed in quantum aliqua sunt finita in tantum sunt scibilia; quia materia non est principium cognoscendi rem, sed magis forma. Manifestum est ergo quod universalia sunt magis scibilia quam particularia. Ergo etiam sunt magis demonstrabilia, quia demonstratio est syllogismus faciens scire. Sed magis demonstrabilium est potior demonstratio: simul enim intenduntur ea, quae dicuntur ad invicem; demonstratio autem ad demonstrabile dicitur. Et sic cum universalia sint magis demonstrabilia, demonstratio universalis erit potior.

5. Quartam rationem ponit ibi: Amplius si magis praeponenda etc., quae talis est. Cum demonstrationis finis sit scientia, quanto demonstratio plura facit scire, tanto potior est. Et hoc est quod dicit, quod magis praeferenda est demonstratio, secundum quam homo cognoscit hoc et aliud, quam illa secundum quam homo cognoscit unum solum. Sed ille qui habet cognitionem de universali, cognoscit etiam particulare, dummodo sciat quod sub universali contineatur particulare; sicut qui cognoscit omnem mulam esse sterilem, scit hoc animal, quod cognoscit esse mulam, esse sterile: sed ille qui cognoscit particulare, non propter hoc cognoscit universale. Non enim si cognosco hanc mulam esse sterilem, propter hoc cognosco omnem mulam esse sterilem. Relinquitur ergo quod demonstratio universalis, per quam cognoscitur universale et particulare, sit potior quam particularis, per quam cognoscitur solum particulare.

6. Quintam rationem ponit ibi: Amplius autem et sic etc., quae talis est. Quanto medium demonstrationis est propinquius primo principio, tanto demonstratio est potior. Et hoc probat, quia si illa demonstratio, quae procedit ex principio immediato, est certior ea quae non procedit ex principio immediato, sed ex mediato, necesse est quod quanto aliqua demonstratio procedit ex medio propinquo principio immediato, tanto sit potior. Sed universalis demonstratio procedit ex medio propinquo principio, quod est propositio immediata. Et hoc manifestat in terminis. Si enim oporteat demonstrare A, quod est universalissimum, de D, quod est particularissimum, puta substantiam de homine, et accipiantur media B et C, puta animal et vivum, ita quod B sit superius quam C, sicut vivum quam animal; manifestum est quod B, quod est universalius, erit immediatum ipsi A, et per hoc magis cognoscetur quam per C, quod est minus universale. Unde relinquitur quod demonstratio universalis potior sit quam particularis. Addit autem quasdam praedictarum rationum logicas esse: quia scilicet procedunt ex communibus principiis, quae non sunt demonstrationi propria; sicut praecipue tertia et quarta, quae accipiunt pro medio id quod est commune omni cognitioni. Aliae vero tres praedictarum rationum, scilicet prima, secunda et quinta, magis videntur esse analyticae, utpote procedentes ex propriis principiis demonstrationis.

7. Sextam rationem ponit ibi: Maxime autem manifestum est etc., et dicit quod maxime evidens est universalem demonstrationem principialiorem esse ex ipsis propositionibus, ex quibus utraque demonstratio procedit. Nam universalis demonstratio procedit ex universalibus propositionibus. Particularis autem demonstratio procedit ex aliqua particulari propositione. Propositionum autem universalis et particularis talis est comparatio, quod ille qui habet cognitionem de priori, scilicet de universali, cognoscit quodammodo posteriorem, scilicet in potentia. Nam in universali sunt in potentia particularia, sicut in toto sunt in potentia partes. Puta si aliquis cognoscit quod omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, iam in potentia cognoscit hoc de isoscele. Sed ille qui cognoscit aliquid in particulari, non propter hoc cognoscit in universali, neque in actu neque in potentia. Non enim universalis propositio continetur in particulari, neque in actu neque in potentia. Si igitur demonstratio est potior, quae ex potioribus propositionibus procedit, sequitur quod demonstratio universalis sit potior. Est autem attendendum quod haec ratio non differt a quarta supraposita, nisi quod ibi fiebat comparatio conclusionum, quae cognoscuntur per demonstrationem, hic autem fit comparatio propositionum, ex quibus demonstratio procedit.

8. Septimam rationem ponit ibi: Et universalis quidem etc., quae talis est. Universalis demonstratio intelligibilis est, idest in ipso intellectu terminatur, quia finitur ad universale, quod solo intellectu cognoscitur. Sed demonstratio particularis in intellectu incipiens terminatur ad sensum, quia concludit particulare, quod directe per sensum cognoscitur; et per quamdam applicationem, seu reflexionem, ratio demonstrans usque ad particulare producitur. Cum igitur intellectus sit potior sensu, sequitur quod demonstratio universalis potior sit quam particularis.- Ultimo epilogo gando concludit hoc esse manifestum per omnia supra dicta.

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

α) Est magis tale. – Codd. ABCDEHIKLNQS et p. m. T: est magis causale; M: est magis causa. Quae lectio placet, quia in hac minori ponitur explicite medium, nempe quod universale est proprie causa, ut infra dicitur.

β) Est causa eius. – Ita ed. Piana et codd., excepto B, cuius magis perspicua videtur lectio: est causa eius quod inest. Verum haec verba facile est subintelligere ex iis etiam quae immediate sequuntur: Subiectum enim etc. Unde cum illis verbis alii omnes codices careant, non audemus ea textui inserere.

γ) Aut propter quid sit aliquid. – Haec verba, quae desunt in Piana, addimus ex codicibus, qui omnes unanimiter habent: complent enim sententiam s. Thomae, quae est de fine quantum ad fieri (propter quid fiat aliquid), et quantum ad esse (propter quid sit aliquid). – Hanc secundam partem nonnulli codices non recte proferunt; B: aut propter quid fit aliquid; M: aut propter quid fiat aliquid; quae est repetitio membri praecedentis. – A: sit aliquid quae quousque etc., sed quae extra propositum ponitur; N: sit aliud. – I: quousque non fiat aliquid. – Infra, ubi P post perventum est habet propter quid, codd. (exc. CH): propter quod; D s. m.: propter quod aliquid fiat vel etc.; I: propter quod fiat aliquid vel sit illud; O: ppter quod fiat vel factum sit illud; et loco τοῦ sit id P, habent sit illud etiam BCDELMNQST. – In cod. C additur a veteri studioso lectore nota marginalis, quam transcribimus, quia doctrinam hoc loco traditam nonnihil illustrare videtur: « Et ita, inquit Postillator (fol. 3r verso), forma est finis quantum » ad fieri solum, quia ea habita cessat fieri sive transmutatio. Sed finis » ultimus est quantum ad utrumque, et ad fieri et esse, et hic est finis » vere et absolute. »

δ) Et quando hoc invenimus, tunc. – A om. hoc; K: et quando sic invenimus hoc; BCDEHLMST: invenerimus. Legimus cum codd.: tunc opinamur. P om. tunc. – Infra codd. CDEKLMNQT et p. m. S om. iam, quod sine ullo inconvenienti potest expungi. – H: ulterius inquirendum, est id vere finis etc.; B p. m. om. est id, s. vero manu additur: ultimum est illud; A: quaerendum quam id quod etc.; CDEKLMNST: est illud quod est etc. Conservamus integram lectionem P.

ε) Ut scilicet reddat debitum. – Est lectio codd. ABCDELMOS et s. m. I; insuper codd. KN: scilicet ut, et T: ut si; si corrupte pro scilicet. P om. scilicet. – « Et hoc propter hoc (ACDEQST et p. m. I, » propter hoc aliud; BLMO, propter aliud), ut scilicet (K om. scilicet) » non iniuste agat. Et sic semper procedentes (BCDEHKLMST, pro- » cedendum; O et s. m. D, procedendo), quando iam (A, quando ra- » tio) non erit amplius aliquid aliud propter quid (ABCEIKLOST, » amplius propter aliquid aliud; DH, amplius propter quid aliud; MN, » amplius propter aliud; Q, amplius propter aliquid aliud) sicut pro- » pter etc. » Lectiones propter hoc aliud et propter aliquid aliud sicut, quae meliores videntur, adoptavimus ex codd., relicta Piana.

ζ) Qui est beatitudo. – Signanter dicitur beatitudo: exempla enim inducta respiciunt actiones humanas; finis autem ultimus, et ideo, in subiecta materia, propter quid actionum humanarum, est beatitudo.

η) Sicut in causis finalibus, quod tunc maxime scimus etc. – Addimus causis ex codd. Cod. B: sicut in causis finalibus, et in istis tunc maxime scimus etc.; H: Sicut (corrupte pro si) ergo se habet in aliis causis finalibus (finalibus hic erronee additur), et in causis finalibus maxime scimus quando ad ultimum finem perventum est; ergo etc.; O: sicut in causis finalibus, et in causis finalibus tunc maxime etc. – PN habent, et bene, quod tunc; alii codd. om. quod. Quo omisso, adoptanda foret lectio aut cod. B, aut cod. O.

θ) Quanto magis proceditur versus etc. - Codd. ACDKLMOST: quantocumque; BEHQ: quandocumque; H om. magis; I: proceditur in particulari. Ratio asserit, quod quanto magis proceditur versus particularia, tanto magis itur versus infinitum, est quia, in casu, itur ad individua, et individuationis principium est materia, quae habet quamdam infinitatem. Sermo est igitur de infinitate secundum quid, non autem de infinitate simpliciter, quae nullo modo convenire potest materiae, imo ei opponitur. Infinitum enim simpliciter est esse sine ulla limitatione; infinitum autem secundum quid est potentia non limitata ad hoc vel illud, sed indifferens ad plura suscipienda successive et indefinite. Unde magis proprie dicitur indefinitum. Quia ergo nomine materiae intelligitur potentia passiva, ideo dicitur infinita seu potius indefinita, quatenus potest successive transire de una ad aliam formam; et sic stare in diversis individuis, quae ex materia et forma in propria natura componuntur. Dicitur autem materia infinita secundum quid, sed solummodo, ut patet, in ordine ad formas naturales (Cf. P. I, qu. VII, artic. II, ad 3): eas enim solummodo potest suscipere. Sed notandum est quod hoc assertum Aristotelis et s. Thomae supponit doctrinam ideologicam: quod scilicet sermo sit impraesentiarum de intellectu nostro, et quod de ratione intellectus nostri sit pro praesenti vita, quod quamvis obiectum eius adaequatum sit omne quod potest habere rationem intelligibilitatis, tamen obiectum proprium et proportionatum sunt quidditates seu essentiae rerum materialium, et ea ad quae per easdem quidditates potest ratiocinatione pertingere. Quae quidem quidditates sunt naturae universales, praecisae nempe vi abstractionis a conditionibus individuantibus, sub quibus in rerum natura existunt (Cf. P. I, qu. LXXXIV, artic. VII). - His autem positis manifestum est quod quanto magis receditur a quidditate universaliter accepta, tanto magis acceditur ad quidditatem individuam, hoc est ad materiam, quia quidditas individua de qua loquimur, in materia existit et a materia individuatur. Consequenter, quia materia est secundum quid infinita, ut hic supra dictum est, quanto magis proceditur versus particularia, tanto magis itur versus infinitum.

ι) Quanto magis proceditur versus... itur in aliquid simplex. - Folium, quod in cod. N sequebatur post proceditur versus, abscissum est. Folium seq. incipit per verba, maiori propositione eo modo etc., quae pertinent ad lect. XXXIX, n. 6, lin. 5. - P: qto mag. itur versus. - AILMO: in aliquid; H: in aliquod simpliciter itur; Q: versus aliquid; C: aliquid in in simplex, corrupte pro, aliquid in simplex, ut habent DET et p. m. KS; in K aliquid expung.; S s. m.: in aliquid simplex; et haec videtur lectio praecedentium codd. CDET et p. m. KS, eamque adoptavimus, quia conformior est etiam textui graeco. P: ad aliquid simpliciter.

x) Infinita in quantum huiusmodi non sunt scibilia. - Per τὸ infinita intellige indefinita. Nam infinitum proprie et simpliciter acceptum est esse purissimum, hoc est, sine ulla limitatione potentialitatis. Unde quantum in se est, est maxime scibile, quia intellectio terminatur ad intelligibile, quod idem realiter est ac ens; et consequenter quanto magis aliquid habet de entitate tanto magis est scibile; proindeque infinitum est in se infinite scibile. - Sed infinitum secundum quid, seu indefinitum, est finitum absolute ex ea parte qua est, et est non ens, seu potentia non ad actum reducta, qua parte est indefinitum. Atqui, ut dictum est, intelligibile est ens; ergo indefinitum quia est non ens, non est scibile. - Ex his recte infertur quod materia, utpote potentia, non est principium cognoscendi rem; et insuper quod particularia sensibilia, quae habent adiunctam potentialitatem materiae, sunt nobis minus scibilia quam universalia (Cf. P. I, qu. LXXXVI, artic. I).

λ) Erit potior. - Codd. (exc. QM): erit potior demonstratio; M: erit potior demonstratione particulari; quae videtur lectio aliquanto magis perspicua. Supra (simul enim) cod. Q mendose legit: si enim intenduntur ea quae dicuntur ad invicem demonstrare; post quae immediate prosequitur: Cum ergo universalia sit magis etc.

μ) Dummodo sciat etc. - ABMOQ et s. m. DS: dummodo sciat particulare (M, sciat hoc) sub universali contineri. Et videtur lectio quam etiam alii codices plus minusve indicant. Etenim CEHILT et p. m. DS: universale (I, univ. illud) sub particulari (CET et p. m. DS, super universali) contineri. Lectiones, universale sub particulari, universale super universali, sunt erroneae, ut patet; sed indicant manifeste lectionem codd. AB. Unde in K, universale sub universali continere, expungitur universale et superscribitur particulare.

ν) Qui cognoscit etc. - P: qui (CET et p. m. ADKS om. qui; LM et s. m. A, sicut si) cognoscit omnem mulam esse sterilem, cognoscit hanc (ACDEHIKLMOQST, scit hoc animal, quod cognoscit esse mulam) esse sterilem (codd., exc. AB: esse sterile; B om. scit hoc... esse sterile; A om. esse sterile). - Supra lect. XXV, n. 4, dicitur: qui scit omnem mulam esse sterilem, nescit de ista, quam non considerat. - Hae duae propositiones idem in subiecta materia significant, at lectio codd., quam adoptavimus, conformior est tum iis quae praemissa sunt, tum dictis in lectione XXV. In illa enim lectione negatur in universali cognosci particulare, quando hoc particulare, cui applicari universale potest, non consideratur; hic autem affirmatur in universali (puta mulam esse sterilem) cognosci particulare, quando hoc particulare (puta haec mula), cui applicari potest universale, consideratur, dummodo, inquit s. Thomas, sciat quod sub universali contineatur particulare. - Deinde dictum pluries est (Cf. lect. III, et lect. XVII, not. δ), quod qui cognoscit universale, cognoscit particularia non actu, sed solummodo potentia seu virtute; ut haec particularia actu cognoscantur, necesse est ut sciatur ea contineri sub universali illo. Igitur dici sine contradictione potest: qui cognoscit omnem mulam esse sterilem, non propterea cognoscit (nempe actu) hanc mulam esse sterilem; qui cognoscit omnem mulam esse sterilem, cognoscit (nempe virtute) hanc mulam esse sterilem. Quae omnia ex ratione sexta (n. 7) manifesta sunt. Vis ergo ratiocinationis in hoc stat, quod demonstratio de universali dat simul cognitionem virtualem particularium, et etiam cognitionem actualem, si haec considerentur ut subiecta universali illi; contra demonstratio de particulari non dat cognitionem neque actualem neque virtualem (Cf. infra, n. 7 cit.) universalis. - Cf. etiam quae supra lect. XII, n. 9, dicta sunt quoad cognitionem particularium omnium, nempe quoad cognitionem rerum secundum numerum et tamen non secundum speciem, seu non cognito universali secundum quod ipsum.

ξ) Non enim si cognosco etc. - A: Non enim quia etc.; M: Non enim cognoscendo quod si haec mula sit sterilis; et quod haec mula sit sterilis legunt etiam alii codd. - Q: Si enim cognosco... non propter hoc; I: si cognoscam; et om. propter hoc. Etiam A legit cum Q: non propter hoc, sed cum habeat, Non enim, negatio sequens non recte apponitur.

ο) Per quam cognoscitur universale et particulare, sit potior quam particularis, per quam cognoscitur solum particulare. - Haec lectio cod. B continet conclusionem totius antecedentis, ut in exemplo de mula videre est. Unde eam adoptamus, quia vera. - P et alii codd. (exc. A): per quam cognoscitur universale, sit potior quam (CDEHILMQST, quam demonstratio) particularis, per quam cognoscitur (ES et p. m. D add.: universale; C: universale per) particulare. Vera lectio, sed

videtur incompleta. Cod. A: per quam (marg. add.: cognoscitur universale, sit potior quam) particulare, (marg. add. quia) facit plura scire quam particularis. Ergo dignior. Quintam etc. π) Est certior ea etc. - H: est certior quam illa quae; ABKLQ: quae procedit: quae lectio, erronea in contextu P, non erronea est in praefatis codd.; nam ita prosequuntur: quae procedit ex principio mediato; et ex principio mediato legunt etiam E, s. m. C et p. m. DS, qui tamen habent non procedit. ET, ob repetitionem vocabuli immediato, omittunt sed ex mediato etc., ac immediate prosequuntur, tanto sit. ρ) Quod est propositio immediata. - B: quam propositio immediata: lectio seponenda. L: principio immediato. Et hoc etc. σ) Nam in universali etc. - C: Nam universalis est in potentia particulare. Alii codices: Nam in universali est in potentia particulare: nempe stant pro Piana, mutato singulari in plurale; T et p. m. DKS: ad particulare, sed in DS ad expungitur, et merito. τ) Quod haec ratio non differt etc. - BKO: quod ratio ista; H: quod ista ratio; I: quod non differt haec ratio a ratione quarta; s. m. DS: quod haec ratio. Addimus ratio. P: quod haec non differt. C: Est

autem attendendum non differendum quod (quod expung.) quarta supposita, nisi etc.; lectio intricata. ET et p. m. DS mendose om. verba quod haec ratio; L: quod non differt quarta supraposita, nisi etc.; M: quod ratio quarta supra posita non differt, nisi etc.; O: non differt a quarta, et om. supra posita. υ) In intellectu incipiens. - Haec verba omitt. a codd. et omitti revera possunt, praecipue si formam adhibitam a s. Thoma in iis, quae immediate praemittit de demonstratione universali, attendamus. Utrum vero sint expungenda, et subintelligenda, penes lectorem sit iudicium. φ) Seu reflexionem etc. - ACDEHKLMOST: seu (K, et) reflexionem, non (in K exp. non) demonstrans etc.; B: seu reflexionem, ratio demonstrans neque (?) (usque) ad particulare etc.; I: sive reflexionem: nam demonstrans usque ad particulare reducitur (H, proceditur); Q: sive reflexionem per intellectum; et ita non proprie. Cumque intellectus sit potior sensu etc. Vera lectio videtur ea quam habet cod. B, et quam textui inseruimus: Piana enim sustineri non potest: seu reflexionem, vere non demonstrans, usque ad particulare etc. Unde coniectari potest corrupte in codd. nō pro rō scriptum esse, nempe non pro ratio. (Cf. I P., qu. LXXXV, art. 1).

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.