Book I, lectio XLIISCIENTIA NON EST DE REBUS FORTUITIS, NEQUE DE REBUS QUAE COGNOSCUNTUR PER SENSUM
Aristotle's text
Eius autem quod est a fortuna, non est scientia per demonstrationem: neque enim sicut necessarium est, neque sicut frequenter, quod est a fortuna, sed quod extra hoc fit; sed demonstratio alterius horum est. Omnis enim syllogismus est aut per necessarias, aut per eas quae sunt tanquam frequenter propositiones; et si quidem propositiones necessariae sunt, et conclusio necessaria est; si vero sint ut frequenter, et conclusio huiusmodi est. Quare si id quod est a fortuna, neque est sicut frequenter, neque sicut necessarium; neque utique ipsius erit demonstratio.
Neque per sensum est scire. Si enim est sensus talis quidem huiusmodi, et non huiusmodi alicuius; sed tamen sentire necesse est hoc aliquid, et ubi et nunc. Universale autem et in omnibus impossibile est sentire: non enim est hic neque nunc; non enim utique esset universale; quod enim semper est et ubique est, universale esse dicimus. Quoniam igitur demonstrationes universales sunt; haec autem non est sentire; manifestum est quod neque scire per sensum.
Sed manifestum est quoniam, et si esset sentire triangulum duobus rectis aequales habere angulos, quaereremus utique demonstrationem, et non, sicut quidam fatentur, sciremus. Sentire quidem enim necesse est singulariter; scientia autem est in cognoscendo universale. Unde et si in luna essemus et videremus obiectam terram, non utique sciremus causam defectus. Sentiremus enim quoniam deficeret nunc, sed non propter quid omnino: non enim esset universalis sensus. Sed ex considerare hoc multoties accidere universale venantes, demonstrationem habemus: ex singularibus enim pluribus universale manifestum est.
Universale autem honorabilius est, quoniam ostendit causam: quare de huiusmodi universali scientia honorabilior est sensibus, et cognitione quorumcunque causa est; sed de primis alia ratio est. Manifestum est igitur quod impossibile sit sentiendo scire aliquid demonstratorum, nisi iam aliquis sentire hoc dicat scientiam habere per demonstrationem.
Sunt tamen quaedam reducta ad sensus defectum in propositis. Quaedam enim si videremus, non utique quaereremus; non tanquam scientes in videndo, sed tanquam habentes universale ex eo quod videmus. Ut si vitrum perforatum videremus, et lumen pertransiens, manifestum utique erit et propter quid illuminat; et propter id quod videmus quidem seorsum in unoquoque, intelligere autem simul est quoniam in omnibus sic est.
The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.
There is no science through demonstration of that which is fortuitous, since the fortuitous is neither as necessary nor as for the most part, but that which is produced besides these, and demonstration is of one of these. For every syllogism is through premises, either necessary, or through those which are for the most part (true), and if indeed the propositions are necessary, the conclusion also is necessary; but if for the most part (true), the conclusion also is of the same character. Hence if the fortuitous is neither as for the most part nor necessary, there cannot be demonstration of it.
Neither is it possible to have scientific knowledge through sensation, for although there is sensible perception of such a thing as this, and not of this particular thing, yet it is necessary to have a sensible perception of this particular thing, and some where and now.1 But it is impossible sensibly to perceive the universal and in all things, for it is not this particular thing, nor now, otherwise it would not be universal, since we call the universal that which is always and every where. Since then demonstrations are universal, but these cannot be perceived by sense, it is plain that neither can scientific be possessed through sense. In fact, it is clear, that even if we could perceive by sense that a triangle has angles equal to two right, we should require demonstration, and not, as some say, know this scientifically, for it is necessary sensibly to perceive the singular, but science is from the knowledge of the universal. Wherefore also if we were above the moon, and saw the earth opposite, we should not know the cause of an eclipse (of the moon). For we should perceive that it is eclipsed, but in short should not perceive why, since there would not be a sensible perception of the universal. Nevertheless, from observing this frequently to happen, by investigation of the universal, we should obtain demonstration, for the universal is manifest from many singulars, but is valuable, because it discloses the cause, wherefore the universal (knowledge) about such things, of which there is another cause, is more honourable than the senses and apprehension: about first principles however there is another reason. It is clearly then impossible to possess scientific knowledge of any thing demonstrable by sensible perception, unless some one should affirm that sensible perception is this, to possess science through demonstration. There are indeed certain problems which are referred to the deficiency of our sensible perception,2 for some if we should see them we should not investigate, not as knowing from seeing, but as possessing the universal from seeing. For instance, if we saw glass perforated, and the light passed through it, it would be also manifest why it illuminates in consequence of our seeing separately in each, and at the same time perceiving that it is thus with all.
The whole chapters, in the translation of Octavius Freire Owen (London: George Bell & Sons, 1889 (Bohn's Classical Library), vol. I, from the plates of the first edition (London: H. G. Bohn, 1853), same pagination).
Synopsis by the Leonine editors
1. Argumentum lectionis: - iterum recitantur duae conditiones generis quod est subiectum scientiae. - 2. Quia scientia est ex necessariis et de necessariis, non potest esse eorum quae sunt a fortuna, seu quae accidunt ut in paucioribus. - 3. De duplici necessitate: in mathematicis, quorum est necessitas a priori; et in naturalibus, quorum est necessitas a posteriori (quod tamen est prius secundum naturam), scilicet a fine et a forma.-4. Textus subdivisiones. - 5. Quia sensus non cognoscit nisi singulare sensibile in determinato loco et tempore existens, non potest per sensum haberi scientia, cuius obiectum est universale, quod est semper et ubique. -6. Attamen de ratione universalis, aut eius quod est universale, est esse semper et ubique non quidem affirmative, sed negative. - 7. Error sensismi excluditur - 8. Scientia, quia est cognitio per causam universalem, est nobilior qualibet sensitiva cognitione: nam scire ea quae habent causam, per causam universalem, est nobilius quam ea intelligere sine cognitione propriae causae. - Attamen quae per se immediate intelliguntur, generant cognitionem nobiliorem et certiorem scientia; quia ex talium intelligentia scientia certitudinem habet. - 9. Conclusio: Impossibile est per sensum cognoscere aliquid demonstrabile. - 10. Attamen sensus in nobis ordinatur ad scientiam, non quasi scientia consistat in actionibus sensuum, sed quatenus ex rebus sensibilibus per viam experimenti accipitur universale, de quo est scientia.
St Thomas's commentary
1. Postquam Philosophus assignavit rationem unitatis et diversitatis scientiarum ex parte generis subiecti, et ex parte principiorum, hic de utrisque prosequitur. Et primo, de subiectis de quibus est scientia; secundo, de principiis; ibi: Eadem autem principia etc. Circa primum considerandum est quod supra duas conditiones posuerat generis, quod est subiectum scientiae; quarum una est ut componatur ex primis, alia est ut partes et passiones sint eius per se. Quarum conditionum una deest in his quae sunt a fortuna; quia non eveniunt per se, sed per accidens, et praeter intentionem, ut probatur in II Physicorum. Alia vero conditio deest in his quae per sensum cognoscuntur, quae sunt prima in nostra cognitione. Et ideo primo ostendit quod scientia non est eorum quae sunt a fortuna; secundo ostendit quod non est eorum quae cognoscuntur per sensum; ibi: Neque per sensum est scire etc.
2. Dicit ergo primo, quod demonstrativa scientia non potest esse de eo quod est a fortuna, quod est per accidens eveniens. Et hoc probat sic. Omnis syllogismus demonstrativus aut procedit ex propositionibus necessariis, aut ex propositionibus quae sunt verae ut frequenter. Ex propositionibus autem necessariis sequitur conclusio necessaria, ut supra probatum est. Et similiter ex propositionibus quae sunt verae sicut frequenter, sequitur etiam conclusio quae est vera ut frequenter; vel forte etiam necessaria, secundum quod ex contingenti potest sequi necessarium, ut ex falso verum. Nunquam autem ex propositionibus quae sunt verae ut frequenter, sequitur propositio quae est vera ut in paucioribus; quia sequeretur quod aliquando propositiones essent verae et conclusio falsa, quod est impossibile, ut supra ostensum est. Necesse est ergo quod conclusio syllogismi demonstrativi vel sit necessaria, vel sit vera sicut frequenter. Sed id quod est a fortuna neque est necessarium, neque est sicut frequenter, sed accidit ut in paucioribus, ut in II Physicorum probatur. Ergo demonstrativa scientia non potest esse de eo quod est a fortuna.
3. Est autem considerandum quod de his quidem quae sunt sicut frequenter, contingit esse demonstrationem, in quantum in eis est aliquid necessitatis. Necessarium autem, ut dicitur in II Physicorum, aliter est in naturalibus, quae sunt vera ut frequenter, et deficiunt in minori parte; et aliter in disciplinis, idest in mathematicis, quae sunt semper vera. Nam in disciplinis est necessitas a priori; in naturalibus autem a posteriori (quod tamen est prius secundum naturam), scilicet a fine et forma. Unde sic docet ibi Aristoteles ostendere propter quid, ut si hoc debeat esse, puta quod oliva generetur, necesse est hoc praeexistere, scilicet semen olivae; non autem ex semine olivae generatur oliya ex necessitate, quia potest impediri generatio per aliquam corruptionem. Unde si fiat demonstratio ex eo quod est prius in generatione, non concludet ex necessitate; nisi forte accipiamus hoc ipsum esse necessarium, semen olivae ut frequenter esse generativum olivae, quia hoc facit secundum proprietatem suae naturae, nisi impediatur.
4. Deinde cum dicit: Neque per sensum etc., ostendit quod scientia non est eorum quae cognoscuntur secundum sensum. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quod scientia non consistit in sensu; secundo, ostendit quomodo sensus ordinatur ad scientiam; ibi: Sunt tamen quaedam reducta etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit scientiam non esse per sensum; secundo, praefert scientiam sensui; ibi: Universale autem honorabile etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit veritatem; secundo, excludit quorumdam errorem; ibi: Sed manifestum est etc.
5. Dicit ergo primo, quod, sicut scientia non est eorum quae sunt a fortuna, ita etiam scientia non consistit in cognitione, quae est per sensum. Et hoc probat sic. Manifestum est enim quod sensus cognoscit aliquid tale, et non hoc. Non enim obiectum per se sensus est substantia et quod quid est, sed aliqua sensibilis qualitas, puta calidum, frigidum, album, nigrum, et alia huiusmodi. Huiusmodi autem qualitates afficiunt singulares quasdam substantias in determinato loco et tempore existentes: unde necesse est quod id quod sentitur, sit hoc aliquid, scilicet singularis substantia, et sit alicubi et nunc, idest in determinato loco et tempore. Ex quo patet quod id quod est universale, non potest cadere sub sensu. Non enim quod est universale determinatur ad hic et nunc, quia iam non esset universale. Illud enim universale dicimus quod est semper et ubique.
6. Quod quidem non est secundum viam affirmationis intelligendum, quod hoc sit de ratione universalis, aut eius quod est universale, quod sit semper et ubique. Si enim esset de ratione eius quod est universale, esse semper et ubique, puta de ratione hominis aut animalis, oporteret quod quodlibet singulare hominis aut animalis esset semper et ubique; quia ratio hominis et animalis in quolibet singularium invenitur. Si vero esset de ratione ipsius universalis, sicut de ratione generis est quod contineat sub se species, sequeretur quod nihil esset universale, quod non semper et ubique inveniretur; et secundum hoc oliva non esset universale, quia non in omni terra potest inveniri. Est ergo hoc intelligendum per modum negationis seu abstractionis; quia scilicet universale abstrahit ab omni determinato tempore et loco. Unde quantum est de se, sicut invenitur in quolibet, in uno loco vel tempore, sic natum est in omnibus inveniri. Sic igitur patet quod universale non cadit sub sensu. Quia igitur demonstrationes praecipue sunt universales, ut supra ostensum est, manifestum est quod scientia per demonstrationem acquisita non consistit in cognitione sensus.
7. Deinde cum dicit: Sed manifestum est quoniam etc., excludit errorem quorumdam, qui credebant in ipsa perceptione sensus consistere scientiam. Et videtur haec ratio pertinere ad illos qui non ponebant intellectum differre a sensu, et per consequens nullam aliam cognitionem esse nisi sensitivam, ut habetur in III De anima et in IV Metaphysicae. Et ad hoc excludendum dicit quod si etiam per sensum percipere possemus quod triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, adhuc oporteret quaerere demonstrationem ad habendum scientiam, neque per sensuum perceptionem sciremus: quia sensus est singularium, scientia autem consistit in hoc quod universale cognoscimus, ut ostensum est. Et quia posuerat exemplum de his quae sensu percipi non possunt, ad maiorem evidentiam ponit exemplum in his quae sensibilia sunt, videlicet in eclipsi lunae, quae contingit ex oppositione terrae, quae interponitur inter solem et lunam, ut claritas solis non possit pertingere ad lunam propter umbram terrae, quam dum luna subintrat, eclipsatur. Ponamus ergo quod aliquis esset in ipsa luna, et sensu perciperet interpositionem terrae per umbram ipsius: sensu quidem perciperet quod luna tunc deficeret ex umbra terrae, sed non propter hoc sciret totaliter causam eclipsis. Illud enim est per se causa eclipsis, quod causat universaliter eclipsim. Universale autem non cognoscitur sensu; sed ex pluribus singularibus visis, in quibus multoties consideratis invenitur idem accidere, accipimus universalem cognitionem. Et sic per causam universalem demonstramus aliquid in universali, de quo est scientia.
8. Deinde cum dicit: Universale autem honorabilius etc., ostendit quod scientia est potior quam sensus. Manifestum est enim quod cognitio quae est per causam, nobilior est: causa autem per se est universalis causa, ut iam dictum est; et ideo cognitio per universalem causam, qualis est scientia, est honorabilis. Et quia huiusmodi universalem causam impossibile est apprehendere per sensum, ideo consequens est quod scientia, quae ostendit causam universalem, non solum sit honorabilior omni sensitiva cognitione, sed etiam omni alia intellectiva cognitione, dummodo sit de rebus quae habent causam; quia scire aliquid per causam universalem est nobilius quam intelligere qualitercunque id quod habet causam sine cognitione suae causae. Sed de primis, quae non habent causam, est alia ratio. Illa enim per se intelliguntur; et talis eorum cognitio est certior omni scientia, quia ex tali intelligentia scientia certitudinem habet.
9. Ultimo concludit principale propositum, quod scilicet impossibile sit per sensum cognoscere aliquid demonstrabile; nisi forte aequivoce utatur aliquis nomine sensus, vocans demonstrativam scientiam sensum, propter hoc quod scientia demonstrativa est determinate unius secundum certitudinem, sicut et sensus. Propter quod et certae existentiationes scientiae vocantur.
10. Deinde cum dicit: Sunt tamen quaedam reducta etc., ostendit quomodo sensus ordinatur ad scientiam. Quaedam enim problematicae dubitationes reducuntur sicut in causam ad defectum sensus. Quaedam enim sunt de quibus non quaereremus dubitando, si ea vidissemus; non quidem eo quod scientia consistat in videndo, sed in quantum ex rebus visis per viam experimenti accipitur universale, de quo est scientia. Puta si videremus vitrum perforatum, et quomodo lumen pertransit per foramina vitri, sciremus propter quid vitrum est transparenS. Et utitur hoc exemplo secundum opinionem eorum qui ponebant lumen esse corpus, et quaedam corpora esse transparentia propter subtilia quaedam foramina, quae pori dicuntur; quos quia visu discernere non possumus propter parvitatem, dubitamus quare vitrum sit transparens. Et posset simile exemplum poni de quibuscunque rebus quae habent causam sensibilem latentem. — Et quia dixerat quod scientia huiusmodi rei non est in videndo, manifestat hoc esse verum. Nam in videndo cognoscimus seorsum unumquodque singularium; sed in sciendo oportet omnia intelligere simul in universali, ut scilicet intelligamus ita se habere in omnibus. Videmus enim singillatim de diversis vitris, sed scientiam accipimus de omni vitro, quod sit tale.
No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.
Notes of the Leonine editors
α) Et ideo primo ostendit.— Ita editio Piana cum codd., ex quibus addimus primo, quod in eadem deest editione. — Cod. A: primo ostendit quod eorum quae sunt a fortuna non potest esse scientia demonstrativa; secundo, ostendit quod non potest esse eorum etc.; N: quod scientia non est fortuitorum; secundo etc.
β) Neque est necessarium.—Ita codd., exc. B, qui om. verba Sed id usque ad sequens sicut frequenter inclusive, et M, qui om. neque est necessarium. P: non est necess.—Item cum codd. legimus, neque est (HO om. est) sicut (GHM, ut) frequenter; sed accidit ut in paucioribus. P: neque quod verum ut frequenter, sed accidit in paucioribus.
γ) Unde sic docet etc. — AMNO: Unde sicut docet; EQ: Unde docet; codd., exc. GH: docet ibi Arist.; P om. ibi.
δ) Nisi impediatur. — Quae in hoc numero perstringit s. Thomas, ab eodem copiose declarantur in Comm. super II lib. Physic. — Lect. VIII definit, Necessarium... quod in sui natura habet, quod non possit non esse: eique opponit contingens ut frequenter, quod potest non esse. Unde reiicit opinionem dicentium quod necessarium sit id quod non habet impedimentum; contingens vero ut frequenter, quod potest impediri in paucioribus: nam, addit, hoc quod est habere impedimentum vel non habere, est contingens. Natura autem non parat impedimentum ei quod non potest non esse, quia esset superfluum.—Deinde lect. xv, distinguens necessarium absolutum seu a priori et necessarium hypotheticum seu a posteriori (de quibus mentio est in hoc numero), haec habet: « Necessitas quae dependet ex causis prioribus, est necessitas absoluta, ut patet ex necessario quod dependet ex materia: animal enim esse corruptibile est necessarium absolute; consequitur enim ad hoc quod est animal esse compositum ex contrariis. Similiter etiam quod habet necessitatem ex causa formali est necessarium absolute, sicut hominem esse rationalem, aut triangulum habere tres angulos aequales duobus rectis; quod reducitur in definitionem trianguli. Et similiter quod habet necessitatem ex causa efficiente est necessarium absolute, sicut necessarium est esse alternationem noctis et diei propter motum solis.—Quod autem habet necessitatem ab eo quod est posterius in esse, est necessarium ex conditione vel suppositione; ut puta si dicatur, necesse est hoc esse, si hoc debeat fieri; et huiusmodi necessitas est ex fine, et ex forma in quantum est finis generationis. — Quaerere igitur utrum in rebus naturalibus sit necessarium simpliciter aut ex suppositione, nihil aliud est quam quaerere, utrum in rebus naturalibus necessitas inveniatur ex fine aut ex materia. »
Reiecta opinione dicentium generationem rerum naturalium provenire ex necessitate materiae, s. Thomas cum Aristotele respondet directe ad propositam quaestionem, sapienter concludens, in rebus naturalibus esse quidem necessitatem ex parte materiae; attamen hanc necessitatem inesse materiae non ut materia est, sed ex forma seu ex fine, qui proprie est ratio praefatae necessitatis. Proindeque si finis obtinendus est, materia est necessario ponenda, et qualiter a fine postulatur; at si a finis consecutione praescinditur, materiae necessitas nulla est. Igitur haec materiae necessitas non est absoluta, sed ex suppositione finis, non a priori, sed a posteriori. « Sic ergo patet quod in rebus naturalibus est » necessarium ex suppositione, sicut et in rebus artificialibus; sed non » ita quod id quod est necessarium sit sicut finis, quia id quod necessarium est ponitur ex parte materiae, sed ex parte finis ponitur ratio » necessitatis. Non enim dicimus quod necessarium sit esse talem finem » (puta secare lignum, vel domum construere), quia materia talis est » (e. g. serra, vel lapides); sed potius econtra quia finis et forma talis » futura est, necesse est materiam esse talem. Et sic necessitas ponitur » ad materiam, sed ratio necessitatis ad finem. » Hinc planum est quod in hoc numero addit s. Thomas de necessario a posteriori, scilicet quod est prius secundum naturam: necessitas enim ista in rebus naturalibus ex fine desumitur, qui est forma speciei, ut infra in hoc ipso loc. Physic. dicitur; finis autem est principium, non quidem actionis, sed ratiocinationis, quia a fine incipimus ratiocinari de iis quae sunt ad finem.
Reliquum est ut quae Angelicus hoc loco tangit de similitudine et differentia inter necessitatem in scientiis naturalibus et metaphysicis, exponantur. Ea autem declarata habemus a s. Doctore in eadem lect. xv super II Physic.: « Aliquo modo, inquit, similiter invenitur necessarium » in scientiis demonstrativis, et in iis quae generantur secundum naturam. Invenitur enim in scientiis demonstrativis necessarium a priori, » sicut si dicamus quod, quia definitio recti anguli est talis, necesse est » triangulum esse talem, scilicet habere tres angulos aequales duobus » rectis. Ex illo ergo priori, quod assumitur ut principium, provenit ex » necessitate conclusio. Sed non sequitur econtra, si conclusio est, quod » principium sit; quia aliquando ex falsis propositionibus potest syllogizari conclusio vera (Cf. lect. XIII, n. 10). Sed tamen sequitur quod si » conclusio non est, quod neque principium praemissum sit; quia falsum nunquam syllogizatur nisi ex falso (Cf. ibid. et lect. xxvII, n. 7).— » Sed in iis quae fiunt propter aliquid (propter finem), sive secundum » artem sive secundum naturam, e contra se habet. Quia si finis erit aut » est, necesse est quod est ante finem futurum esse aut esse; si vero id » quod est ante finem non est, neque finis erit; sicut in demonstrativis, » si non sit conclusio, non erit principium. Sic igitur patet quod in iis
» quae fiunt propter finem, eumdem ordinem tenet finis, quem tenet » principium in demonstrativis; et hoc ideo quia etiam finis est princi- » pium, non quidem actionis, sed ratiocinationis, quia a fine incipimus » ratiocinari de iis quae sunt ad finem. In demonstrativis autem non at- » tenditur principium actus, sed ratiocinationis, quia in demonstrativis » non sunt actiones, sed ratiocinationes tantum. Unde convenien ter finis, » in iis quae fiunt propter finem, tenet locum principii quod est in de- » monstrativis. Unde similitudo (inter principium et finem) est utro- » bique, quamvis e contra se videatur habere propter hoc quod finis » est ultimum in actione, quod in demonstratione non est.—Sic igitur » concludit (Aristoteles) quod si debeat fieri domus (vel oliva gene- » rari), quod sit finis generationis, necesse est hoc fieri aut praexi- » stere, scilicet materiam, quae propter finem est; sicut lateres et la- » pides (vel semen olivae) necesse est praexistere, si domus fieri debet » (vel oliva generari). Non tamen quod finis sit propter materiam, sed » non erit, si materia non sit; sicut domus non erit, si non sint lapides, » et serra non erit, si non fuerit ferrum; quia et in scientiis demonstra- » tivis principia non sunt, si conclusio non sit, quae assimilantur iis quae » sunt ad finem, sicut principium fini, ut dictum est. Sic igitur manife- » stum est, quod in rebus naturalibus dicitur esse necessarium, quod se » habet per modum materiae vel materialis motus, et ratio huius neces- » sitatis est ex fine. Propter finem enim necessarium est esse materiam » talem. Et naturalis quidem assignare debet utramque causam, scilicet » materialem et finalem; sed magis finalem, quia finis est causa mate- » riae, sed non e contra. Non enim finis est talis, quia materia est » talis; sed potius materia est talis, quia finis est talis, ut dictum est.» Praeter hanc similitudinem inter scientias naturales et scientias demonstrativas hucusque declaratam, existit alia similitudo, quae petitur ex eo quod est necessitatis principium: «Manifestum est enim quod in » scientiis demonstrativis, principium demonstrationis est definitio; et » similiter finis, qui est principium et ratio necessitatis in iis quae fiunt » secundum naturam, est quoddam principium sumptum a ratione et » definitione. Finis enim generationis est forma speciei, quam significat » definitio. Et hoc etiam patet in artificialibus: sicut enim demonstrator » in demonstrando accipit definitionem ut principium, ita et aedificator in » aedificando, et medicus in sanando; ut, quia talis est definitio domus, » oportet hoc fieri et esse ad hoc quod domus fiat; et, quia haec est » definitio sanitatis, oportet hoc fieri ad hoc quod aliquis sanetur... Contingit autem quandoque in scientiis demonstrativis triplicem esse definitionem. Quarum una est demonstrationis principium, ut haec: tonitruum est extinctio ignis in nube; quaedam vero demonstrationis » conclusio, ut haec: tonitruum est continuus sonus in nubibus: quaedam vero complectitur utrumque, ut haec: tonitruum est continuus » sonus in nubibus propter extinctionem ignis in nube: et haec comprehendit in se totam demonstrationem absque demonstrationis ordine. » Unde in I Posteriorum dicitur (lectione XVI, nn. 4, 5) quod definitio » est demonstratio positione differens. Quia igitur in iis quae fiunt pro- » pter finem, finis se habet ut principium in demonstrativis, et ea quae » sunt ad finem, sicut conclusio; etiam in definitione rerum naturalium » invenitur id quod est necessarium propter finem. Si enim aliquis velit » definire opus serrae, quoniam est talis divisio, quae quidem non erit » nisi habeat (serra) dentes, qui non erunt apti ad dividendum nisi » sint ferrei; oportebit in definitione serrae ponere ferrum. Nihil enim
» prohibet in definitione poni quasdam partes materiae, non quidem » partes individuales, ut has carnes et haec ossa, sed partes communes, » ut carnes et ossa (Cf. lect. praec., n. 5, n. η). Et hoc necessarium est in » definitione omnium rerum naturalium. Sicut ergo definitio, quae colligit » in se principium demonstrationis et conclusionem, est tota demonstra- » tio; ita definitio colligens finem et formam et materiam, comprehendit » totum processum generationis naturalis.»
ε) Secundo, praefert scientiam sensui.—Ita codices, exc. A, et cum his Piana editio. Codex autem A: secundo, ostendit quod potior est scientia sensu. Utraque lectio bona est, sed in hanc secundum magis propendo, ex his motus quae s. Thomas habet infra n. 8 cum hoc membrum divisionis exponit; eam tamen, contradicentibus aliis codd., non audeo textui inserere.
ζ) Non enim quod est universale etc.—Codd. KM: Sic enim: quae lectio ne son recta, est etiam erronea, nisi cum Q et s. m. CN legatur postea: non determinatur; CLNQ et p. m. D: Sicut enim: quae est lectio non bona.—EM non bene: non determinaretur.—A: ad hic et ad nunc.—M om. quia ante iam, sed est mendurn.
η) Secundum viam affirmationis etc.—Codd., exc. ABO: secundum vim affirm.—H: intelligendum: non enim est intelligendum quod etc.— Q: intelligendum quoniam; T et s. m. D: intelligendum quasi hoc etc.
θ) De ratione eius etc.—Ita codd., exc. AOQ; A om. Si enim esset, usque ad esset semper et ubique inclusive; O: esset de ratione universalis aut eius etc.: haec lectio complectitur duo membra enunciata in propositione immediate praecedenti, quasi hic a s. Thoma ratio utriusque assignetur. Verum de secundo membro separatim probat s. Thomas in praesenti (Si enim etc.); de primo autem subdit infra (Si vero esset etc.). Unde lectio cod. O admitti non debet; Q: esset de ratione universalis esse semper et ubique: sed et ista lectio non satis distinguit inter primum et secundum membrum. Verba Si enim esset usque ad esse semper et ubique, desiderantur in editione Piana, quae ita legit: quod sit semper et ubique, puta de ratione hominis... quia oporteret quod... et animalis esset etc. Restituimus lectionem ex codicibus. Quoad vero ea quae sequuntur, codd. ita se habent: A habet lacunam, ut dictum est; BEO et s. m. DS legunt prout in textu habetur, nisi quod S legit oportet; CDGKLMNST: esse (L, quod sit) semper et ubique, puta (D oscitanter, semper puta ubique et) de ratione hominis aut animalis, erunt (homo et animal; L, erit?) semper et ubique, quia ratio etc.; s. m. pro erunt, C: quod erunt, K: esset. H: puta de ratione animalis et hominis, erunt semper et ubique, singularia, quia ratio; Q: de ratione hominis aut universalis, erit semper et ubique ratio hominis et animalis in qualibet singularium invenitur. Retinemus Pianam, expuncto tamen quia ante oporteret, et mutato et in aut ante animalis esset semper.
ι) Quod non semper etc.—Est lectio codd.—P: quod non esset et semper et etc.—A: et ubique inveniretur; et hoc secundum hoc oliva esset universale, quia in terra potest inveniri: lectio intricata et erronea. Alii codices habent lectionem adoptatam; P: et secundum hoc oliva non esset, vel non haberet esse universale.
κ) In quolibet, in uno loco etc.—Est lectio codd. DGKMNST; P: in quolibet uno loco etc.; HLQ: sicut invenitur in uno loco vel tempore (H om. vel tempore).—H: ita natum est in alio inveniri et in omnibus. Sic igitur etc.—Lectio adoptata ex codd., ex praemissis requiritur: di-
ctum est enim de universali in ordine ad tria, scilicet ad singulare, ad locum et ad tempus. λ) Universale non cadit sub sensu. — G: universale est in intellectu et non cadit sub sensu. Quae lectio non falsum enunciat (Cf. lect. XVI, n. 6 et not. κ; et XXXVIII, n. 8): attamen thesis probata solummodo est quod universale non cadit sub sensu, ut constat ex his quae in praecedenti numero dicta sunt. μ) Universale cognoscimus. — Pulchra sane atque profunda haec ratio est. Dato enim ex hypothesi quod sensus perciperet triangulum habere tres angulos aequales duobus rectis, nonnisi singularem triangulum, aut successive singulares triangulos habere tres angulos aequales duobus rectis perciperet. Atqui hoc non est cognoscere triangulo, ut universale est, seu secundum quod ipsum (Cf. lect. XI), convenire tres angulos duobus rectis aequales: quia cognitio illa limitatur ad singula facta, sed non attingit universale, hoc est secundum quod est ipse triangulus, etiamsi omnia et singula facta enumerentur: eo simili modo quo dictum est (lect. XII, n. 9), quod etiamsi aliquis cognosceret omnes et singulos triangulos isosceles habere tres angulos aequales duobus rectis, non propterea cognosceret quod quid est, seu universale trianguli ut triangu-
lus est. Porro in attingendo hoc universali habetur scientia demonstrativa, quae ad definitiones assurgit, quae sunt principia demonstrationis. Impossibile est ergo quod in perceptione sensus scientia consistat, et quod intellectus sit facultas sensitiva. ν) Quod luna tunc deficeret. — ACDEGKMQT: quia luna; G om. tunc; M: tunc deficit. ξ) Causa autem per se etc. — A: causa autem est universaliter facere scire, ut iam etc.; Q: causa autem per se est universalis causa. — GHKLN: et ideo cognitio per universalem, qualis etc.; M: per causam universalem. o) Dummodo sit de rebus etc. — A: ex rebus. — CDEKLMN: quae habeant. — O: causam universalem; quia. — A: intelligere qualiter id. π) Scientiae vocantur. — B om. scientiae: cuius loco s. m. DK: sensitivae, EMNT, p. m. DK et s. m. C: sententiae. ρ) Non quidem etc. — G: si ea vidiss., ut Deus, quia scientia facta (?) consistat etc.: lectio non attendenda; K erron.: vidiss. si quidem quod; Q om. non quidem eo; sed est mendum. — Ceteri codd., exc. H, om. eo. σ) Accipimus de omni etc. — H: de omnibus vitris, quae sunt talia; ADEMNQ: quod tale sit.