Book I, lectio XLIDE COMPARATIONE SCIENTIAE AD SCIENTIAM SECUNDUM CERTITUDINEM, ET SECUNDUM UNITATEM ET PLURALITATEM
Aristotle's text
Certior autem scientia est et prior quaecunque ipsius quia et propter quid eadem est; sed non est ipsius quia extra eam quae est propter quid: et quae non est de subiecto, illa quae est de subiecto, ut arithmetica harmonica: et quae est ex minoribus, ea quae est ex appositione, ut arithmetica geometria. Dico autem ex minoribus, eam quae non est ex additione; ut unitas substantia est sine positione, punctum autem substantia posita; hoc autem est ex appositione.
Una autem scientia est, quae est unius generis: quaecunque ex primis componuntur; et partes aut passiones eorum sunt per se.
Altera autem scientia est ab altera, quarumcunque principia neque ex eisdem neque ex alterutris sunt. Huiusmodi autem signum est cum in indemonstrabilia veniant; oportet enim ipsa in eodem genere esse his quae demonstrantur. Signum autem huius est, quando demonstrabilia per ipsa in eodem genere sunt et congenca.
Plures autem demonstrationes esse eiusdem possibile: et non solum ex eodem ordine accipienti, sumendo non continuum medium, ut eorum quae sunt A B, C et D; sed et ex altero, ut sit A transmutari, in quo autem D moveri, sed B laetari, et iterum E quiescere. Verum igitur est et D de B, et A de D praedicari: laetans enim movetur, et quod movetur transmutatur. Iterum A de E, et E de B verum est praedicari: omnis enim laetans quiescit, et quiescens transmutatur. Quare per altera media et non ex eodem ordine syllogismus est. Quare et neutrum de neutro dici contingit mediorum: necesse est enim eidem alicui utraque inesse. Intendere autem est per alias figuras quot modis contingit eiusdem fieri syllogismum.
The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.
One science is more accurate than, and prior to, another, both the science that a thing is, and the same why it is, but not separately that it is, than the science of why it is, also that which is not of a subject2 than that which is of a subject, for instance, arithmetic then harmonic science, and that which consists of fewer things than that which is from addition, as arithmetic than geometry. I mean by “from addition,” as unity is a substance without position, but a point is substance with position,3 this is from addition.
One science is that which is of one genus of those things which are composed of first (principles), and are the parts or affections of these per se;1 but a science is different from another, whose principles are neither from the same things, nor one from the other.2 A token of this is when any one arrives at things indemonstrable, for it is necessary3 that they should be in the same genus with those that are demonstrated; it is also a sign of this when things demonstrated through them are in the same genus and are cognate.
There may possibly be many demonstrations of the same thing, not only when one assumes an un-continued medium from the same class, as if C D and F (were assumed) of A B, but also from another (series).1 Thus, let A be to be changed, D to be moved, B to be delighted, and again G to be tranquillized. It is true then to predicate D of B and A of D, for whoever is delighted is moved, and what is moved is changed: again, it is true to predicate A of G, and G of B, for every one who is delighted is tranquillized, and he who is tranquillized is changed. Wherefore there is a syllogism through different media,2 and not from the same class, yet not so that neither is predicated of neither medium, since it is necessary that both3 should be present with something which is the same. We must also consider in how many ways|| there may be a syllogism of the same thing through the other figures.
The whole chapters, in the translation of Octavius Freire Owen (London: George Bell & Sons, 1889 (Bohn's Classical Library), vol. I, from the plates of the first edition (London: H. G. Bohn, 1853), same pagination).
Synopsis by the Leonine editors
1. Argumentum et divisio textus. — 2. Prima pars lectionis. — Tres modi quibus una scientia est altera certior. Primus modus: Scientia quae facit cognoscere tum quia tum propter quid rei, est prior et certior illa quae solum facit cognoscere quia, separatim ab ea quae cognoscit propter quid. — 3. Secundus modus: Scientia quae non est de subiecto, est certior illa quae est de subiecto, hoc est de materia sensibili. — 4. Tertius modus: Scientia quae est ex paucioribus, prior et certior est illa quae se habet ex additione ad ea quae sunt alterius scientiae. — 5. Corollarium: Ergo scientia quae est de causa, prior et certior est illa quae est de effectu (1us modus); et (2us et 3us modus) scientia quae est de forma, prior et certior est illa quae est de materia; nam forma est principium cognoscendi materiam. — De duplici materia, sensibili et intelligibili. — 6. Altera pars lectionis: de unitate et diversitate scientiarum. — Textus divisiones. — 7. Scientia dicitur una ex hoc quod est unius generis subiecti scibilis, circa quod versatur, et quod est finis sive terminus eius. Ideoque ex universaliori unitate generis subiecti est etiam universalior una scientia quam alia. — 8. Genera subiecta, de quibus possunt esse scientiae per ea quae sunt priora simpliciter, sunt composita secundum se ex aliquibus prioribus; quae vero cognoscuntur per priora quoad nos, etsi in seipsis sint simplicia, componuntur ex prioribus quoad nos. — 9. Praeterea sunt partes aut passiones per se subiecti, ex quo infertur conclusio scientifica. — 10. Thesis: Quamvis ad unitatem scientiae utrumque requiratur, tum unitas principiorum tum unitas subiecti scibilis, ad diversitatem tamen scientiarum sufficit diversitas principiorum. — 11. Ratio est, quia principia sunt ratio formalis scibilis; ergo si diversa sit ratio principiorum, diversa erit ratio ipsius scibilis, et scientiae cuius scibile est finis. — 12. Neque tamen unitas principiorum quorumcunque sufficit ad unitatem scientiarum; sed requiritur unitas primorum principiorum in aliquo genere scibili. Genera autem scibilium secundum diversos modos cognoscibilitatis distinguuntur. — 13. Porro tunc prima principia sunt unius generis, quando in eodem genere sunt ea quae per principia illa demonstrantur. — 14. Una conclusio potest per diversa media demonstrari: quae aut sunt coordinata; — 15. Aut non sunt coordinata. — 16. Quando media sunt coordinata, possunt pertinere ad eamdem scientiam: secus si non sint coordinata.
St Thomas's commentary
1. Postquam Philosophus comparavit demonstrationes ad invicem, hic agit de comparatione scientiae, quae est demonstrationis effectus. Et dividitur in duas partes: in prima parte comparat scientiam ad scientiam; in secunda, comparat scientiam ad alios modos cognoscendi; ibi: Scibile autem et scientia differunt etc. Circa primum duo facit: primo, comparat scientiam ad scientiam secundum certitudinem; secundo, secundum unitatem et pluralitatem; ibi: Una scientia autem etc.
2. Circa primum ponit tres modos, quibus una scientia est alia certior. Primum modum ponit dicens, quod illa scientia est prior et certior quam alia, quae scilicet eadem facit cognoscere et quia et propter quid. Non autem est illa certior, quae est cognoscitiva solum ipsius quia, separatim ab ea quae cognoscit propter quid: haec enim est dispositio scientiae subalternantis ad subalternatam, ut supra dictum est: nam scientia subalternata separatim scit quia, nesciens propter quid. Sicut chirurgicus scit quod vulnera circularia tardius curantur, non autem scit propter quid. Sed huiusmodi cognitio pertinet ad geometram, qui considerat rationem circuli, secundum quam partes eius non appropinquant sibi per modum anguli, ex qua propinquitate contingit quod vulnera triangularia citius sanantur.
3. Secundum modum ponit dicens, quod illa scientia, quae non est de subjecto, est certior illa quae est de subjecto. Et accipitur hic subjectum pro materia sensibili, quia, ut Philosophus docet in II Physicorum, quaedam scientiae sunt pure mathematicae, quae omnino abstrahunt secundum rationem a materia sensibili, ut geometria et arithmetica: quaedam autem scientiae sunt mediae, quae scilicet principia mathematica applicant ad materiam sensibilem, sicut perspectiva applicat principia geometriae ad lineam visualem, et harmonica, idest musica, applicat principia arithmeticae ad sonos sensibiles. Unde hic dicit quod arithmetica est certior quam musica et prior: prior quidem, quia musica utitur principiis eius ad aliud; certior autem, quia incertitudo causatur propter transmutabilitatem materiae sensibilis; unde quanto magis acceditur ad eam, tanto scientia est minus certa.
4. Tertium modum ponit dicens, quod scientia quae est ex paucioribus, est prior et certior ea quae est ex appositione, idest quam illa quae se habet ex additione. Et ponit exemplum. Sicut geometria est posterior et minus certa quam arithmetica: habent enim se ea de quibus est geometria, ex additione ad ea de quibus est arithmetica. Et hoc quidem planum est videre secundum positiones platonicas, secundum quas hic Aristoteles exponit, utens eis ad propositum ostendendum; sicut frequenter in libris Logicae utitur opinionibus aliorum philosophorum ad propositum manifestandum per viam exempli. Posuit autem Plato quod unum est substantia rei cuiuslibet; quia non distinguebat inter unum quod convertitur cum ente, quod significat substantiam rei, et unum quod est principium numeri, quod considerat arithmeticus. Hoc ergo unum, secundum quod recipit additionem positionis in continuo, accipit rationem puncti. Unde dicebat quod unum est substantia non habens positionem. Punctum autem est substantia habens positionem: et sic punctum supra unitatem addit positionem. Et sicut ex uno causantur omnes numeri non habentes positionem; ita ex puncto, secundum platonicos, causantur omnes quantitates continuae. Nam punctus motus facit lineam; linea mota facit superficiem; superficies mota facit corpus. Et secundum hoc quantitates continuae, de quibus est geometria, se habent ex appositione ad numeros, de quibus est arithmetica. Unde platonici posuerunt numeros esse formas magnitudinum, dicentes formam puncti esse unitatem; formam autem lineae esse binarium, propter duo extrema; formam autem superficiei esse ternarium, propter primam superficiem triangularem, scilicet quae tribus angulis terminatur: formam autem corporis ponebant quaternarium, propter hoc quod prima figura corporea est pyramis triangularis, quae quatuor angulos corporales habet, unum scilicet in conum et tres in basim.
5. Et secundum hoc patet quod comparatio certitudinis scientiarum accipitur hic secundum duo. Nam primus modus accipitur secundum quod causa est prior et certior suo effectu. Alii autem duo modi accipiuntur secundum quod forma est certior materia, utpote quia forma est principium cognoscendi materiam. – Est autem duplex materia, ut dicitur in VII Metaphysicae: una quidem sensibilis, secundum quam accipitur secundus modus; alia vero intelligibilis, scilicet ipsa continuitas, et secundum hanc accipitur tertius modus. Et quamvis hic tertius modus expositus sit secundum opinionem Platonis, tamen etiam secundum opinionem Aristotelis punctus se habet ex additione ad unitatem. Nam punctum est quoddam unum indivisibile in continuo, abstrahens secundum rationem a materia sensibili; unum autem abstrahit et a materia sensibili et ab intelligibili.
6. Deinde cum dicit: Una autem scientia est etc., comparat scientias ad invicem secundum unitatem et diversitatem. Et circa hoc duo facit: primo enim ostendit unitatem et diversitatem esse in scientiis et secundum subiectum et principia; secundo, prosequitur et de subiectis et de principiis; ibi: Eius autem quod est a fortuna etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit quid faciat ad unitatem vel diversitatem scientiae; secundo, ostendit quoddam necessarium ad cognoscendum quid faciat ad pluralitatem scientiarum; ibi: Plures autem demonstrationes etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit quid faciat unitatem scientiae; secundo, quid faciat scientiarum diversitatem; ibi: Altera autem scientia etc. Circa primum duo facit: primo enim ponit quod unitas scientiae consideratur ex unitate generis subiecti; secundo, ostendit quale sit genus, quod potest esse subiectum scientiae; ibi: Quaecunque ex primis etc.
7. Dicit ergo primo quod scientia dicitur una, ex hoc quod est unius generis subiecti. Cuius ratio est, quia processus scientiae cuiuslibet est quasi quidam motus rationis. Cuiuslibet autem motus unitas ex termino principaliter consideratur, ut patet in V Physicorum, et ideo oportet quod unitas scientiae consideretur ex fine sive ex termino scientiae. Est autem cuiuslibet scientiae finis sive terminus, genus circa quod est scientia: quia in speculativis scientiis nihil aliud quaeritur quam cognitio generis subiecti; in practicis autem scientiis intenditur quasi finis ' constructio ipsius subiecti. Sicut in geometria intenditur quasi finis cognitio magnitudinis, quae est subiectum geometriae; in scientia autem aedificativa intenditur quasi finis constructio domus, quae est huiusmodi artis subiectum. Unde relinquitur quod cuiuslibet scientiae unitas secundum unitatem subiecti est attendenda. Sed sicut unius generis subiecti unitas est communior quam alterius, ut puta entis sive substantiae quam corporis mobilis, ita etiam una scientia communior est quam alia. Sicut metaphysica, quae est de ente sive de substantia, communior est quam physica, quae est de corpore mobili.
8. Deinde cum dicit: Quaecunque ex primis etc., ostendit qualia sunt illa genera, de quibus possunt esse scientiae, et ponit duas conditiones. Quarum unam ponit dicens: Quaecunque ex primis componuntur: ista scilicet sunt quorum unius generis una scientia est. Ad cuius evidentiam considerandum est quod, sicut iam dictum est, progressus scientiae consistit in quodam motu rationis discurrentis ab uno in aliud: omnis autem motus a principio quodam procedit et ad aliquid terminatur; unde oportet quod in progressu scientiae ratio procedat ex aliquibus principiis primis. Si qua ergo res est, quae non habeat principia priora, ex quibus ratio procedere possit, horum non potest esse scientia, secundum quod scientia hic accipitur, prout est demonstrationis effectus. Unde scientiae speculativae non sunt de ipsis essentiis substantiarum separatarum. Non enim per scientias demonstrativas possumus scire quod quid est in eis; quia ipsae essentiae harum substantiarum sunt intelligibiles per seipsas ab intellectu ad hoc proportionato; non autem congregatur earum notitia, qua cognoscitur quod quid est ipsarum, per aliqua priora. Sed per scientias speculativas potest sciri de eis an sint x, et quid non sunt, et aliquid secundum similitudinem in rebus inferioribus inventam. Et tunc utimur posterioribus ut prioribus ad earum cognitionem; quia quae sunt posteriora secundum naturam, sunt priora et notiora quoad nos. Et sic patet quod illa, de quibus habetur scientia per ea quae sunt priora simpliciter, sunt composita secundum se ex aliquibus prioribus. Quaecunque vero cognoscuntur per posteriora, quae sunt prima quoad nos, etsi in seipsis sint simplicia, secundum tamen quod in nostra cognitione accipiuntur, componuntur ex aliquibus primis quoad nos.
9. Secundam conditionem ponit cum dicit: Et partes aut passiones eorum sunt per se; ubi considerandum est quod subiectum alicuius scientiae duplices partes habere potest, scilicet partes ex quibus componitur sicut ex primis, ut dictum est, idest ipsa principia subiecti, et partes subiectivas. Et quamvis de utrisque partibus possit intelligi quod hic dicitur, tamen magis videtur esse intelligendum de primo genere partium. In qualibet enim scientia sunt quaedam principia subiecti, de quibus est prima consideratio; sicut in scientia naturali de materia et forma, et in grammatica de literis. Est etiam in qualibet scientia aliquid ultimum, ad quod terminatur consideratio scientiae, ut scilicet passiones subiecti manifestentur. Sed utrumque horum, scilicet et primae partes et passiones, possunt alicui attribui et per se et non per se. Nam ea quae sunt per se principia et passiones trianguli, non sunt per se principia et passiones isoscelis, in quantum isosceles est, sed in quantum triangulus. Nec etiam sunt per se principia et passiones aeris et albi, quamvis contingat aliquod aes triangulum esse, vel aliquod album. Unde si qua scientia esset, quae ex principiis trianguli manifestaret passiones trianguli, huiusmodi scientiae subiectum non esset isosceles, neque album aut aes, sed triangulus; cuius etiam per se subiectivae partes sunt isosceles, aequilaterus et gradatus. Sed pro tanto dixi de his partibus hic ad praesens non ita convenienter accipi, quia magis accipere possumus documentum qualiter scientia se habeat ad huiusmodi partes subiectivas, ex eo quod se habet aliqualiter ad totum genus, quam e converso.
10. Deinde cum dicit: Altera autem scientia etc., ostendit rationem diversitatis scientiarum. Et primo, ponit hanc rationem; secundo, manifestat eam; ibi: Huiusmodi autem signum etc. Est autem considerandum circa primum, quod cum rationem unitatis scientiae acceperit ex unitate generis subiecti, rationem diversitatis scientiarum non accipit ex diversitate subiecti, sed ex diversitate principiorum. Dicit enim quod una scientia est altera ab alia, quarum principia sunt diversa; ita quod nec ambarum scientiarum principia procedant ex aliquibus principiis prioribus, nec principia unius scientiae procedant ex principiis alterius; quia sive procederent ex eisdem principiis, sive alia ex aliis, non esset diversa scientia.
11. Ad huius ergo evidentiam sciendum est, quod materialis diversitas obiecti non diversificat habitum, sed solum formalis. Cum ergo scibile sit proprium obiectum scientiae, non diversificantur scientiae secundum diversitatem materialem scibilium, sed secundum diversitatem eorum formalem. Sicut autem formalis ratio visibilis sumitur ex lumine, per quod color videtur, ita formalis ratio scibilis accipitur secundum principia, ex quibus aliquid scitur. Et ideo quantumcunque sint aliqua diversa scibilia secundum suam naturam, dummodo per eadem principia sciantur, pertinent ad unam scientiam; quia non erunt iam diversa in quantum sunt scibilia. Sunt enim per sua principia scibilia. Sicut patet quod voces humanae multum differunt secundum suam naturam a sonis inanimatorum corporum; sed tamen, quia secundum eadem principia attenditur consonantia in vocibus humanis et sonis inanimatorum corporum, eadem est scientia musicae, quae de utrisque considerat. Si vero aliqua sint eadem secundum naturam, et tamen per diversa principia considerentur, manifestum est quod ad diversas scientias pertinent. Sicut corpus mathematicum non est separatum subiecto a corpore naturali; quia tamen corpus mathematicum cognoscitur per principia quantitatis, corpus autem naturale per principia motus, non est eadem scientia geometria et naturalis. Patet ergo quod ad diversificandum scientias sufficit diversitas principiorum, quam comitatur v diversitas generis scibilis. Ad hoc autem quod sit una scientia simpliciter utrumque requiritur et unitas subiecti et unitas principiorum. Et ideo de unitate subiecti supra fecit mentionem, cum dixit, quae est unius generis; de principiis autem, cum dixit, quaecunque ex primis etc.
12. Sed ulterius considerandum est quod secunda principia virtutem sortiuntur ° a primis. Unde requiritur diversitas primorum principiorum ad diversitatem scientiarum. Quod quidem non erit, si vel diversorum principia ex eisdem principiis fluant, sicut principia trianguli et quadrati derivantur ex principiis figurae; vel principia unius deriveruntur ex principiis alterius, sicut principia isoscelis dependent a principiis trianguli. Nec tamen intelligendum est quod sufficiat ad unitatem scientiae unitas principiorum primorum simpliciter, sed unitas principiorum primorum in aliquo genere scibili. Distinguuntur autem genera scibilium secundum diversum modum cognoscendi. Sicut alio modo cognoscuntur ea quae definiuntur cum materia, et ea quae definiuntur sine materia. Unde aliud genus scibilium est corpus naturale et corpus mathematicum. Unde sunt diversa prima principia utriusque generis, et per consequens diversae scientiae. Et utrumque horum generum distinguitur in diversas species scibilium, secundum diversos modos et rationes cognoscibilitatis.
13. Deinde cum dicit: Huiusmodi autem signum est etc., manifestat positam rationem. Et dicit quod signum huius est, quod scientiae sint alterae secundum principia, cum perveniatur resolvendo ad principia prima, quae sunt indemonstrabilia, quae oportet esse eiusdem generis cum his quae demonstrantur; quia, sicut supra ostensum est, non contingit ex alio genere procedentem demonstrare. Ad hoc autem quod principia indemonstrabilia sint unius generis, accipitur ut signum, cum ea quae demonstrantur per ipsa, sint in eodem genere et congenia, idest connaturalia vel proxima secundum genus sibi ipsis; huiusmodi enim habent eadem principia. Et sic patet quod unitas generis scibilis, in quantum est scibile, ex quo accipiebatur unitas scientiae, et unitas principiorum, secundum quae accipiebatur scientiae diversitas, sibi mutuo correspondent.
14. Deinde cum dicit: Plures autem demonstrationes etc., ostendit quomodo una conclusio per plura principia demonstrari potest. Et hoc quidem contingit dupliciter. Uno quidem modo, quando ponuntur plura media in eadem coordinatione, et in una demonstratione accipitur unum illorum mediorum, et in alia demonstratione accipitur aliud ad eamdem conclusionem: et sic oportet quod accipiatur medium non continuum; ut si sint duo extrema A B, ut puta habere tres et isosceles, et sint eorum duo media coordinata, scilicet D et C, ut puta triangulus et figura talis. Posset ergo demonstrari A de B duabus demonstrationibus, in quarum una accipietur pro medio C, et in alia D, et in neutra accipietur medium continuum extremis, quia in una accipietur medium continuum uni extremo et discontinuum ab altero, in alia vero e converso.
15. Alio modo hoc contingit, quando accipiuntur diversa media ex diversa coordinatione, ut puta si A, quod est maior extremitas, sit transmutari, et B, quod est minor extremitas, sit delectari, et accipiantur diversa media non existentia sub invicem, scilicet E, quod est quiescere, et D, quod est moveri. Secundum hoc enim eadem conclusio potest concludi per diversa media non unius ordinis; et erit una demonstratio talis: Omne quod quiescit transmutatur, quia eiusdem est transmutari et quiescere; omne quod delectatur quiescit, quia quies in bono desiderato causat delectationem; ergo omne quod delectatur transmutatur. – Alia demonstratio erit: Omne quod movetur transmutatur; omne quod delectatur movetur, quia delectatio est quidam motus appetitivae potentiae; ergo omne quod delectatur transmutatur. Vel quod dicit, Omne quod delectatur movetur, est secundum opinionem Platonis, et habet locum in delectationibus sensibilibus, quae sunt cum motu. Aliud quod dicit, Omne quod delectatur quiescit, est verum secundum opinionem Aristotelis, ut patet in VII et X Ethicorum. Et hoc praecipue verificatur in delectationibus intelligibilibus.
16. Deinde dicit quod, sicut hoc ostensum est in prima figura, ita etiam potest in aliis figuris de facili considerari, quod eadem conclusio diversis mediis potest syllogizari. – Inducit autem hoc Philosophus ad ostendendum quod diversum medium demonstrationis quandoque pertinet ad eamdem scientiam, puta cum est ex eadem coordinatione; quandoque autem ad diversas scientias, puta quando est ex alia coordinatione. Sicut terram esse rotundam per aliud medium demonstrat astrologus, scilicet per eclipsim solis et lunae, et per aliud naturalis, scilicet per motum gravium ad centrum, ut dicitur in II Physicorum.
No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.
Notes of the Leonine editors
* Ad scient. om. A p. m., et ita infra cum M.
α) Pro materia sensibili etc. – M: pro materia subiecti scibilis; N: pro materia subiectibili. – Codd. om. quia, sed in marg. C additur nam; AO: ut enim Philosoph.; H: et docet Philos. B om. verba, ut Philosophus, usque ad materia sensibili inclusive; quae omissio et oscitantiam prodit amanuensis, et sententiam s. Thomae prorsus inintelligibilem reddit.
β) Quia incertitudo causatur etc. – LMST et p. m. ACDKN: quia certitudo; sed certitudo hoc loco est error, qui recte in hisce posterioribus codd. corrigitur. E: quia ibi certitudo; sed ibi scripsit amanuensis imperitus pro in. – BO: causatur propter transmutationem; AC DEKLMNQST: propter transmutabilitatem. P: per transmutationem.
γ) Et hoc quidem planum est videre etc. – Addimus videre ex codd. AO et s. m. D, quorum lectionem praebere videntur etiam EHKLNM ST et p. m. C: planum est unde secundum etc. Unde hoc loco extra propositum ponitur, et videtur esse corruptio τοῦ videre codd. AO. Id certe visum est lectori cod. D, in quo unde corrigitur in videre. – HM: positiones platonicas, quas; et cum ABCDEKLNST om. Aristoteles. – Item M s. m.: hic ponit; D s. m: secundum quas hic exempla ponit; A: exponit rationes eius ad propositum manifestandum; BCDEHKL MNOST om. tum ostend., tum manifest. – Q: Et hoc quidem planum. Unde secundae propositiones propositis ibi exponitur littera utamur eis ad propositum. Sicut etc. Lectio prorsus absurda. – Planior videtur lectio Piana et retinenda: non positiones platonicas hic exponit Aristoteles, sed secundum positiones platonicas per viam exempli suam explicat doctrinam.
δ) Secundum platonicos. – Haec verba ed. Pianae et codd. desunt in B, sed retinenda sunt ad orationis perspicuitatem, ne absolute accipiantur quae solummodo dicuntur ex platonicorum sententia; quae recipiatur, sed minime approbatur. T: secundum platonicorum opinionem, et cum platonicorum habeant etiam plures codd., τὸ opinionem cod. T videtur primo additum fuisse in margine, et inde migrasse in textum. Retinemus P cum aliis codd. prima vel secunda manu.
ε) Et secundum hoc patet. – Codd. LM: Et (M om. Et) ex hoc patet. – Infra O om. hic. – Deinde K om. et certior, sed non bene; codd., exc. M, om. suo ante effectu.
ζ) Est autem duplex materia etc. – Haec comparanda sunt cum iis quae ipsemet s. Thomas alibi de hac ipsa re docet, praesertim P. I, qu. LXXV, artic. I, ad 2.: « Materia, inquit, est duplex, scilicet communis » et signata vel individualis. Communis quidem ut caro et os; individualis autem ut hae carnes et haec ossa. Intellectus igitur abstrahit » speciem rei naturalis a materia sensibili individuali, non autem a materia sensibili communi. Sicut speciem hominis abstrahit ab his carnibus et his ossibus, quae non sunt de ratione speciei, sed partes individui, ut dicitur in VII Metaphys.; et ideo sine eis (nempe partibus individui, species hominis) considerari potest. Sed species hominis » non potest abstrahi per intellectum a carnibus et ossibus (quia carnes et ossa, seu corpus organicum est de essentia speciei humanae). » Species autem mathematicae possunt abstrahi per intellectum a materia sensibili non solum individuali (quae est pars essentiae compositae substantiae individuae), sed etiam communi (quae est pars essentiae compositae substantiae specificae); non tamen a materia intelligibili communi, sed solum individuali. Materia enim sensibilis » dicitur materia corporalis secundum quod subiacet qualitatibus sensibilibus, scilicet calido et frigido, duro et molli, et huiusmodi. Materia vero intelligibilis dicitur substantia secundum quod subiacet quantitati. Manifestum est autem quod quantitas prius inest substantiae
» quam qualitates sensibiles. Unde quantitates (ut numeri et dimensiones » et figurae, quae sunt terminationes quantitatum) possunt considerari » absque qualitatibus sensibilibus, quod est eas abstrahi a materia sen- » sibili: non tamen possunt considerari sine intellectu substantiae quan- » titati subiectae, quod esset eas abstrahi a materia intelligibili com- » muni. Possunt tamen considerari sine hac vel illa substantia, quod » est eas abstrahi a materia intelligibili individuali. Quedam vero sunt » quae possunt abstrahi etiam a materia intelligibili communi, sicut ens, » unum, potentia et actus, et alia huiusmodi; quae etiam esse possunt » absque omni materia, ut patet in substantiis immaterialibus. Et quia » Plato non consideravit quod dictum est de duplici modo abstractionis, » omnia quae diximus abstrahi per intellectum, posuit abstracta esse » secundum rem.»
Hanc s. Thomae doctrinam refero, non solum quia declarat ea quae hoc loco dicuntur de materia sensibili et intelligibili, sed etiam quia postillator anonymus cod. B hanc notam subnectit: « In prima » parte Summae, quaestione illa qua queritur utrum intellectus noster » intelligat res corporeas per abstractionem a phantasmatibus, necat ipse » (s. Thomas) materiam intelligibilem et substantiam compositam po- » tentialem, a qua fluit quantitas et species eius. Quare considera» (fol. 23 verso). Videtur ergo postillatorī esse oppositionem inter ea quae hic a s. Thoma dicuntur de materia intelligibili, et ea quae de eadem materia idem s. Doctor docet loc. cit. Summae. At haec oppositio nulla est, ut lector ex comparatione per seipsum facile intelligit: sicut enim hoc loco materiam intelligibilem posuit, ita et in Summa eandem materiam affirmat atque naturam eius declarat. Unde mirabilis videtur postillatoris hallucinatio. Lectione item IX sequentis libri Posteriorum, n. 5, s. Thomas eandem sententiam enunciat, et nihil postillator notat.
η) Quid faciat unitatem etc. — Ita cum codd. legimus hic et infra, se-
posita. Piana, quid faciat ad unitatem scientiae...faciat ad scientiarum. — H prima vice stat cum aliis codd.; secunda autem: secundo, quid pluralitatem; ibi etc.
θ) Et ideo oportet etc. — Codd. CEKLMT et p. m. NS non recte: et ideo tenet; D p. m. omittit et ideo usque ad consideretur inclusive; Q: et ideo unitas scientiae consideratur.
ι) Intenditur quasi finis etc. — H mendose om. intenditur quasi finis. — ABH: cognitio ipsius; Q et s. m. D: conclusio; E et p. m. DS: confictio (forte corrupte pro confectio; sicut T corrupte ponit constructio pro constructio); at in S s. m. et D tert. m. corrigitur in constructio, quae est vera lectio, ut patet ex his quae immediate dicuntur de scientia aedificativa. Qua de causa erroneae sunt lectiones, cognitio et conclusio. Scientia enim speculativa solo fine differt a scientia practica (Cf. lect. xxxvi, not. o), quatenus scilicet finis scientiae speculativae est cognitio obiecti, finis autem scientiae practicae est opus.
x) Potest sciri de eis an sint etc. — Perspicua haec s. Thomae sententia ita perturbate datur a codicibus, ut vix aut ne vix quidem in aliquibus sit intelligibilis. — A: an sint, an (an, p. manu deletō, add. sec. m.) non sint, et aliquid secundum etc.; B: an sunt aliquid vel non sunt, et aliquid etc.; C: an sint aliquid (marg. add. et quod) non sunt, et (et expung.) aliquid secundum etc.; D: an sint aliquid (marg. add. et quid) non sunt, et aliquid (et aliquid expung.) secundum etc.; E: an sint aliquid corum quae non sunt, et aliquid secundum multitudinem in rebus etc.; H: an sint aliquid aut non et aliquid etc. K; an sint aliquid (marg. add. aut quod) non sunt et (marg. add. ad, forte aliquid?) aliquid; L: an sint aliquid non sunt et aliquid etc. M: an sint aliquid secundum etc.; N: an sint aliquid (marg. add., an) non sunt, secundum etc.; Q: an sint aliquid, nam sunt et aliquid secundum etc.; S p. m.: an sint, quid non sunt, aliquid secundum etc.;
s. m. ut cod. M; T p. m.: an fuit aliquid non sunt et aliquid secundum etc.; s. m.: an fuit aliquid secundum etc. λ) Scilicet et primae partes. - Codd., exc. O, habent hanc lectionem, quam adoptamus loco P: scilicet et proprietates. Proprietates enim sunt passiones ipsius subiecti; unde bis idem ponit Piana. Deinde supra mentio facta est de partibus ex quibus subiectum alicuius scientiae componitur sicut ex primis, et de passionibus subiecti; ergo cum dicitur utrumque, partes et passiones designantur (Cf. Caietan. in I Poster., Cap. xxII, § Circa illam particulam secundae conclusionis etc., fol. 69, col. 3.) -O: et propriae partes. μ) Aliquod aes triangulum etc. - A: aliquod esse triangulatum, et expung. vel aliquod album; cuius loco margini additur, esse aere vel a" (album? alium?); B: aliquod aes esse triangulum, vel (marg., aliquod) album; CEST: (C add. aes) aliquod esse triangulum; D: aliquod (marg.
aes) triangulum esse; HL: esse aliquid triangulatum; KN: aliquod (K add. aes) esse triangularium; M: esse aliquid triangularium (triangulatum?); O: aliquid aes esse triangulatum, vel aliquid album; Q: aliquem triangulum aeneum esse. Conservamus lectionem Pianam. v) Quam comitatur. - Quam habent codd., exc. NQ. - PN: quae comitatur; B erronee: quam communicat; item E: quam communicare; DGLMST: quam concomitatur; K erronee: quam coordinatur; O: quam comitat. Q omittit oscitanter verba, quam comitatur diversitas generis scibilis. ξ) Et ideo de unitate subiecti etc. - L non recte om. ideo; B: Et ideo cum de etc.; O: de unitate subiecti simpliciter supra etc.; A: supra fecerat. o) Virtutem sortiuntur etc. - BN et p. m. K: veritatem; M om. - A: virtutem consequuntur. - GK: Unde sequitur diversitas etc.
π) Principia indemonstrabilia etc. – CEGKNOT et p. m. DS legunt demonstrabilia; sed est error, ut quisque per se videt; unde in DS corrigitur in indemonstrabilia. – Item AO non recte: accipiuntur ut signum. – ABCDEHNST: sunt in eodem genere; L: idest essentialia vel; O: idest generalia; Q: idest convertibilia: sed erronee.
ρ) Scilicet D et C. – CDEOQST: scilicet C et D; KLMN: scilicet D et C. – P om. particulam et.
σ) Vel quod dicit etc. – Ex iis quae postea dicuntur, Aliud quod dicit etc., melior videtur lectio cod. B: Et primum quod dicit. – Alii codices habent lectionem P: Vel quod dicit: quae minus placet.
τ) In delectationibus intelligibilibus. – Ante verba Ἐπιτερψάσθαι etc., quae a s. Thoma in sequenti numero exponuntur, Aristoteles habet, Οὐ μὴν ὥστε etc.: quae verba, inquit Caietanus, in littera s. Thomae non habentur (I Poster., cap. XXII, fol. 70, col. 3, § Circa illa verba etc.). – Praefata verba non explicite exponi a s. Thoma certum est, at implicite contineri in praecedenti argumentatione, neque Caietanus negat neque negandum existimo. Argyropolus vertit verba omissa: « Non tamen adeo » diversa, ut neutrum dicatur de altero: necesse est enim ambo cuipiam » eidem inesse. » Pacius: « Verum intelligendum est ea media non » tam posse esse diversa, ut alterum alteri nullo modo convenire » possit: quandoquidem eidem alicui ambo convenire conspiciuntur » (I Poster., cap. XXIV, pag. 221. Ed. cit.). – Waitz exponit illa Aristotelis verba, ἀνάγκη γὰρ etc., hoc modo: « Si praedicatur A de Δ et Δ de B,
» deinde si A de H et H de B, consequitur ex propositionibus AB » et HB, Δ praedicari de aliquo H, quare Δ de aliqua parte eius ter- » mini (B) praedicabitur, de quo praedicatur H. Sic certe argumentatus » videtur Aristoteles, quamquam vix intelligo quomodo acciderit, ut hoc » falsum esse non viderit » (I Poster., cap. XXIX, Comm., pag. 371–72). – Atqui nulla videtur falsitas in Aristotelis syllogismo. Ratiocinatio aristotelica est: 1. Omne quod quiescit transmutatur; omne quod delectatur quiescit; omne quod delectatur transmutatur. – 2. Omne quod movetur transmutatur; omne quod delectatur movetur; omne quod delectatur transmutatur. – Sumantur minores, et tertium habebimus syllogismum: Omne quod delectatur quiescit; omne quod delectatur movetur; aliquid quod movetur quiescit. Patet ergo quod media priorum syllogismorum (quiescere et moveri) talia sunt, ut unum dicatur de altero (aliquid quod movetur quiescit), eo quod uni eidemque conveniant, scilicet τῷ delectari, ut videre est in praedictis minoribus primi et secundi syllogismi: « Et licet, inquit Lincolniensis, in talibus demonstrationibus duo media opposita sint, tamen per modum quo veniunt » in syllogismum, oportet alterum de reliquo praedicari, quia cum » utrumque dicatur de minori extremitate, consequitur per tertiam figuram alterum particulariter de reliquo praedicari » (In I Poster., cap. XVIII, fol. 25, col. 1).
υ) Per motum gravium etc. – P: per motum gravium tendentium ad centrum; sed omnes codd. om. tendentium; Q om. etiam ad cen-